Home Page || "Natural Magick" || The Author And His Work ||Editor/Producer || Glossary/Index

A Table Containing the General Heads of Natural Magick

"Preface To The Reader"

Title Page

Scan/Page Example   1  2   3  
Book I  ||  Book II  ||  Book III  ||  Book IV

BOOK II

(CAPVT I - CAPVT X)

1558

"MAGIAE NATURALIS"

By

John Baptista Porta(Giambattista della Porta)

(1535-1615)

(As Transcribed by Dr. Laura Balbiani)


IOANNIS BAPTISTAE

PORTAE NEAPOLITANI

MAGIAE NATVRALIS

LIBER SECVNDVS.

PROOEMIVM.

HACTENVS In causis, earumque actionibus, quod

primo volumine præcepisse videmur, latius euagati sumus,

quam par fuerat. Nunc autem, quas polliciti sumus

sæpe operationes aggredi non intmpestiuum videtur.

Sed monstrificas primum plantarum transmutationes

doceamus, multa etenim retinet agricultura inter cætera

experimenta huiusmodi, nec iniucunda visu. Sed antequam de eis conficiendis

disseram: præfari aliqua in totum necesse habeo. Plures demonstrat

natura vias, quibus facilè votum assequimur, cum certo sciamus

facilè plantas in alienigenam transire naturam, variisque obnoxias esse

permutationibus. Ab hoc igitur auspicato principio, viuunt aliquæ cultu plantæ,

colique iubent, aliæ autem negligunt, respuuntque: quibus si his detrahes,

iis adhibes, deteriores fiunt, & in peius ruunt. Abies cultu deterior

sit, immitescitque: pinaster & celastrus degenerant: & immitescunt vrbanæ

neglectæ, mitescunt autem syluestres cultu, vti vitis neglecta degenerat

in labruscam, & sisymbrium nisi cultura coerceatur figura in nepetam

desciscit. Sic si eam stercorabis, quæ amputationem quærit, & fimi aspernatrix

fuerit, illam autem decacuminabis, quæ fimum quæritat. Præterea

operæ precium fuerit si eorum nosces ortum: vti è Theophrasto, aliisque

condisces. hæc semine apta est exoriri, illa sponte, alia radice, auulsione,

ramo, surculo, trunco, & ligno minutatim conciso: nam albæ populi

cortex contusus, stercoratis sulcis subactus, edules dat toto anno fungos,

earum quoque ortum docet in Georgicis Virgilius Maro. Si tu autem earum,

quæ radice nasci compertæ fuerint, vel spontaneæ, semen plantabis,

quæ autem semine radicibus deposueris, quæ talea, tu surculo seres: insuetos

largietur fructus, eosque contra Naturæ ritum euenisse cernes. Iam scimus

ficus sationem talea fieri, si semen ficario seres, aliquam efficere diuersitatem

scito, cum genuina non sit eius satio: vnde nigræ ficus semina sata,

ficus præbebunt albas, & albæ nigras: vel nullum penitus genus procreatur,

nisi caprificus, aut syluestris ficus. Et ex nigra vua candidam prodire dicunt,

quam capneiam vocant. Et populus alba in nigram commeat, vel bonæ

frugis arbor nunquam perfectè reddetur. Dulcis amygdala, si fructu seratur,

sit amara, dura, & sapore degenerat. Et è semine dulcis punici acida

proueniunt, cum ex virga prodeat, & germen citet: & ex acinis illius glaucis

vilia exeunt. Est & in Creta Cæpæ genus quoddam, vt ait Theophrastus,

quod semine satum in radicem crassatur, depositum verò caulescit,

& in semen totum funditur sine capite, saporeque dulce est: Id enim è contrario,

quasi cæteris habet: Omnes nanque depositæ, melius, celeriusque

perficiuntur. Si rapæ deponuntur raræ, effoeminantur, si autem densæ ponantur,

masculescere eas omnes aiunt. Et ex rubro lauri, & myrti fructu,

nigrum fieri constat. Nec incongruum fuerit, coeli clementiam, temporumque

vicissitudines considerare, vt in suis inter eas commutentur temporibus,

& ocyus, & tardius serantur. Vetus enim semen in quibusdam valet,

vt naturam commutent. Cucurbitæ, atque cucumeris semina, si recentiora

fuerint, maturius gignuntur, ex veteri autem semine celerius proueniunt

apium, & nasturtium; & ex semine brassicæ cum inueterascit, nasci aiunt

rapam, & contra è raporum semine brassicam. Tiphæ semen in triticum

mutari solere, si pistum seratur, id autem non protinus, sed anno tertio. Si

ergo irrigaueris, quæ irrigationem negligunt, diuersitatem efficiunt. Mala

punica acida fieri creduntur, si assiduè irrigaueris: siccitas enim in his suauitatem

præstat, & copiam. Sic mutatis quoque in omnibus alimentis, Theophrastus

ait, arborum quoque genera permutari, & immutatum quoque

semen terræ commissum tam plantam, quam fructus permutare potest: ratio

est: quale nanque principium sit, tale illud quoque sequi, quod ab eo

ipso principio prodit, necesse est: sic præcoces, serotinos, maiores, monstruosos

seriatim docebimus. sat mihi nunc sit modum demonstrasse.






Flores, & Fructus quomodo praecoces,

uel serotinos producamus.

CAPVT I.


ARS Naturæ æmula, & imitatrix, dum eam sequitur sublimiora

facit. vnde Magus, vt secunda Natura, illius habitu

indutus, oculorum argumentis, & animi coniectura

perscrutans, quod abdita maiestate re ipsa efficit, multiformi

ambage, obscurisque tegens inuolucris, & hominum

paratu multa quia noscit prouenire, & quod faueat

natura, insolitos partus, & inconueniens producens germen, qua sine penitus

negaret. Sic vi opus impedit, retrocedere facit, & quæ serò operatura

maturè cogit producere, suo iussu parere, & virtute ipsa, qua coelitus

pollet: noscens quoque temporum diuersitate, & ex irrequieto coelestis

caloris circuitu flores, fructus variari, ac nascentia omnia, quæ in mundo

visuntur, vt si cordi fuerit ea immorari, & festinantius adducere, vt chariora

sint, id mentitis temporum interstitiis exequatur, & in ver, hyemen,

& aestatem permutare. Affert præterea non parum commodi insitio ipsa,

nobisque multum in his suffragatur. Vnde si libet

Flores, & fructus temporius adducere:

Elige florem, quem mauis, nam quod vni, omnibus conuenit: sit rosa: tempore

anticipato circiter Octobris calcem inter fictilia vasa serito, in terram,

cribro succretam, & stercore admixto liquidiorem factam, bis in die calida

fouebis aqua, & si aer vento exagitatus, vel immoderata pluuia erit, in contectam

inferes domum, nec noctu subdio relinque. vbi verò gelicidia, &

hyberni imbres cessauere, & aeris euocatur mollities, Soli expone, si diei

permittit apricitas. hoc dum tempus expostularit, & primum ver affulserit,

& calyce germinare incipiente, calidiori aqua infundatur: iugi enim, &

lenta scaturigine gaudet. sic prima erumpet quæ erat inter vernos flores

nouissima. Considerandum præterea, intempestiuam fieri germinationem,

placida hyeme, austroque sequente, non horrida & niuali, vti è Theophrasto

elicitur, cum vis generandi, humorque foecundus aggregatur, alias per

se, alias ex parte residua humoris progressi, quo fructus prodierant. Nec

dissimili ordine habebimus

Cucumeres, & cucurbitas ualdè præmaturas:

Vere nondum ineunte semen implantabis, vt in antelatis liquet, ex Quintiliorum

placitis: & postquam conualescere coeperit, & frigora cessabunt,

in locum subactum, & crebris irrigationibus excultum, scrobibus effossis

vas frange, ac labro tenus abde, donec summæ terræ coæquetur, & si luxuriantia,

adhuc virgulta sustuleris, longè celerius fructus edent: non enim

satis tutò in hortis, & subdialibus locis relinques ob temporis sæuitiem, commodius

autem cubicularibus rhedis confitæ, incumbente frigore, in occultis,

& specularibus munitis locis immorentur, & sic hyemis rigorem arcebis.

Simili ferè modo cucumeres Tiberio Cæsari præbebantur singulis diebus,

mirè ab eo expetiti. Nec alia putanda est causa si Inarimes, & Puteolorum

tellus celerius, quam cæteri accedentes agri fructus præcoces producant.

Subterraneo enim calore & ignibus, quibus vniuersum scatet solum,

arbores fouet, vt citius concoquant. Id in cæteris faciendum iubeo, ne largius

euagemur. Leuiori verò, & diuerso quoque artificio

Vuas vere producere

Possumus. Si verno tempore (vt apparet) Cerasum arborem sua gerere

mala conspicimus, nos tunc vuas optamus, sic non deerit copia, vti è Tarentini,

& Pamphili elicitur dictis: Quando ab iis gummi effluere defiit, ne

putrescat, & vermiculetur, emuscari iube lanuginem quandam, quæ obuallat

arborem: officiet enim insitis multum. Sit insitio, quam emphyllismon vocant:

sic enim facilius coalescit: Arboris inde cortex relaxetur, & tenuis, &

validus cuneus inter lignum, & librum adigatur, sed sensim leui manus libramento,

ne corticis fascia lædatur, cuneo subducto, surculus præacutus

nigræ, & feracis vitis immergatur, & ligetur: sic vere consueto cerasiorum

tempore foenerabit vuas, cum cogatur subiecti trunci alimoniam surripere.

Idem quoque pyro, & malo facies, si diuersis libet temporibus. Sic autumnales

ficus vernas faciemus, & biferas, & sæpe vuas autumno edimus. SIC

perpetuò fructus habemus, vt docuit Didymus, si malum in citrium inseratur,

cum perpetuæ fæcunditatis toto anno sit arbor: poma semper habens

subnascentibus aliis, & tempestiuius, & tardius habebis. Notato id quoque

hæc illis tantum euenire arboribus, quæ humidæ, & fertilissimæ sunt,

siccis verò minusque fertilibus nullis euenire. Sunt & medelæ multæ, quæ his

suppeditant. vtpote

Fructus, & Flores maturiores omnes

Habiturus, maximè rosam, post vindemiam plantabis, seres, putabis, &

singulis mensibus, sine temporis intercapedine rosæ euadent floriferæ, vt

docuit Didymus. LILIA, vt vicissim flores pariant, ferantur bulbi, alii duodecim,

alii decem, octo, vel quatuor digitorum altitudine. CINARAE quoque

sæpe plantentur, & sæpe fructus deproment. FICVS præcoces, & maturiores

habebimus, si columbaceum stercus, oleum, & piper indideris, & linieris.

Et confert ad hoc caprificatio: nam putrescentibus granis, ficarii quidam

culices generantur, ac in ipsis alimento fraudati ad cognata volant, &

crebro morsu, auidoque aperientes earum ora, solem secum inducunt,

apertaque fenestra cereales auras immittunt, & lacteum humorem absumentes

maturitati præparant. Vel truncus fici scarificandus, quo lacte

turget, nam vno humore affluente, reliquus agiliter concoquitur. SI ficetis

quoque circa arborum radices obruantur arietina cornua: & si iuxta scylla

seratur ocyus dabunt fructus. Cerasa præcocia facit calx radicibus admota.

Sed adeò mens naturalia exactius perscrutari ausa est: adeò indagine experientiæ

solertiore Naturæ penetralia aperire non diffitetur, vt audeat non

solum ocyus, sed

Apium hortense ocyssimè producere,

Cuius ortus inter sata non est contumacior, quinquagesimo enim die, vel

quadragesimo solet erumpere, vti Theophrastus, cæterique asserunt, qui

hoc posteris legendum reliquere, nostrates petroselinum vocitant. hic sedulus

operator esto: nam tantillum erroris committens, optato defraudaberis:

Sint semina hornotina, ac æstate ingruente, aceto immerge, sine immorari

aliquantisper tepente loco, subinde semina in solutam terram conuolue,

cui combustarum fabalium cinerem admisce: vbi verò leui imbre

ardentis aquæ (quam vocant) irroraueris, & crebris irrigationibus: panno

operi, ne calor euanescat: sic pauculo temporis curriculo, paucis elapsis

horis terram discutiet, amoue pannum, irriga, & caulis elongabitur, maximamque

spectantibus admirationem ingeret. Nec dissimiliter

De cucumeribus idem

Eueniet, si eorum semina, vel peponum, quos melones vocant, recentia,

æstiuo tempore humano cruore immerseris, non infirmi, sed sani, adulti,

& fului viri: retinet enim in se calidiorem, efficacioremque vim: crebrò

permuta ne tabescat: sed immarcidus maneat oportet: morentur per hebdomadam,

sic insolata semina scrobiculis effossis, in foecundam, & pulueratam

terram pangantur: & caue ne inuersa: nec obfuerit si viua calx substernatur:

subinde calida aqua, vel ardenti rigatus caulis foras emicabit:

pannis tege, ne calor elatus euolet, eum serpere spectabis, si propius non

admiseris, cui caducus hæreat, & in immensam monstrificè crescet magnitudinem:

quanquam breui temporis processu, vitam ascititiam expirabit.

Quæ sic enim præcoces pariunt, imbecilliora aliis sunt, vt differre non valeat

illuc facto humoris impetu. Iam diximus quomodo præcoces fructus,

& præcocissimos efficiamus: nunc superest vt serotinos doceamus, quos

efficere à contrariis disce: vt quæ prius calefaciebas, nunc refrigera. Sed

vberioris doctrinæ gratià, exempla subnectam aliqua. Si velimus

Cucumeres, & fructus omnes serotinos efficere.

Scimus eos maximè gelicidia, & imbres horrere, ac frigora pertimescere:

vnde semina in æstate plantabis lætamine circumaggerata, sic frigori maximè

obstabunt, nec ab eo necabuntur. ALITER quoque vegeres perdurare

valent: apud puteum serantur, & iam tempestiuos in puteos dimitte, ac supra

rectè operi, ne Sol, ventique noxam exiccando deferant, iuuant & aquæ

surgentes vapores, vt diu viridi maneant habitu. VEL stercoroso loco, &

aprico, vbi semina positurus eris, si rubos, aut ferulas habemus post autumni

æquinoctium, his iuxta terram recisis, excauatis, & ligneo stylo inter

medullas lætamen immittimus, ac cucumeris semen addimus: hinc nasci

apparet fructus, qui possit & inter frigora non necari. SIC, quæ edimus

æstate fragra, si hyemali, vel verno optamus tempore, cum candicant,

nec exacto purpuræ colore rutilant, cum foliis in arundines immittimus,

pingui oppletas ore lætamine, & obruimus si tempore quoque rubescant

cupimus, Soli ostendimus. CITRIA si toto vis habere anno, eum seruabis

morem, qui in Assyria peculiaris, multisque etiam locis frequens est.

Quum legendi tempus aderit, partem à genitali rescindas stirpe, & luxuriem ferro

corriges, partem relinques, qua parte strinxeris genuina arboris feracitate,

alia substituet, eisque adultis poterunt, & priora illa decerpi, atque noua

foetura inuitari. AT si quam voles ficum serotinam facere, cum erunt iam

minuti grossuli, eos decutito: sic alterum edens fructum in hyemen differt

seram maturitatem, dummodo tempus suffecturum partui supersit, & generare

alias possit. VVAS possumus quoque non dissimiliter, & rosas serotinas

habere ad hunc modum à Florentino edoctum: Si tunc ceraso vuæ

surculum inseruisti, nunc rosam malorum cortici inoculari permitte: peregrino

enim in cortice concrescens, & adolescens, quo dabat arbor fructus

tempore, dehiscet rosa, mita odoris iucunditate, & pulchritudine redolens,

omnibus contemplari, & spectari finit. CERASA si tardiora quærimus

in vindemiis, horum surculum in cerasum inserimus, mala producentem,

quæ ab ingrato insignique amarore, amarendulas dicimus: si hoc ter, quater

denuò effeceris, fructus dabit serotinos: & si nimio tunc acramento respuuntur,

priores oblita succos, nunc acidulo sapore iucundiora euadent: sic diuersi flores,

diuersique fructus, diuersis quoque temporibus impartimur:

iis pro voto vtaris.






Fructus èdiuersis compositus quomodo fiat.

CAPVT II.


IN Monstrificis Naturæ compositionibus, ac transmutationibus,

haudquaquam alia, quam insitione ducitur via

meliori, hanc satis laudauimus, longè secus laudaturi

posthac, mutuo postquam diuersorum complexu indissolubilem

vnum efficiat nexum, mirandique præbeat

rationem: & si insitiones laboriosas, ac impossibiles aliquis

existimabit, (scio enim multos non defore, qui hæc irrideant, & inculcent)

sit effectus laboris leuamen, & ferè impossibiles insitiones solerti emendabis

cura, nec te ab eo rudis agricolæ, & inscii artificis dimoueant dicta in

eo, quod demonstratur experientia: & animo obuolue, quæ à priscis memoriæ

prodita sunt: vti ficum platano inseri, & moro. Morum castaneæ,

terebintho, & albæ populo, inde alba nasci mora. Castaneas, nuci, &

quærcui. Punicam variis gaudere adulteriis, & omnibus immisceri lætatur.

Cerasum persico, & terebintho. Ceraso terebinthum & persicum.

Cotonea oxyacanthæ. Vitem in oleam fructus dare, & elæostaphylos appellari,

quos oleuuam latinè dicimus: quam Florentinus vndecimo Georgicorum

libro se apud Marium Maximum vidisse perhibet, fructum gustasse,

& æstimasse, quod verè acinum, & olei baccam simul gustaret. Myrtum

salici insertam, & punica quoque retulisse mala ferunt, & cæteris, ne

longiori narratione legentes fatigemus, quas intueri par est, longè tamen

nostris difficiliores: & tandem omne genus surculi omnibus arboribus inseri

posse autumat Columella, & docet. Hinc omnis fructuum compositio:

hinc omnis eorum adoptatio, hinc insueti largiuntur fructus, & frondes.

Vnde in Georgicis Poeta.

Mirataque nouas frondes, & non sua poma

Et adeo valet, quod nouum reperit adulterii genus. vti è nucipersico, &

persico mixtura, progenies maioribus nostris inuisa, inaudita, nec prorsus

excogitata, vt

E persico, & nucipersico malum componere:

Hoc per insitionem efficies, quam emplastrationem vocant agricolæ, vt

si è persico, & nucipersico ramos abstuleris nouellos feraces, & qui adolescendi,

magnumque germinandi præsagium: dabunt, ipsis duobus digitis

circumsignatis, gemmæ vt in medio collocentur, sic cortices acuto scalpro

à ligno leniter ne lædantur euellas: has per medium findito, vt simul compactæ

rite coalescant, & cicatricis locus non appareat, sed gemma vna videatur,

alterutro insere, ex ea arboris parte, quæ maximè nitida, ac præcipuè

hilaris conspicitur, reliquis amputatis, ne alimentum surripiant,vt omne

insito seruiat: corticem aperi, ne ligno ferrum inferat plagam, ac circumcidito

eiusdem gemmæ quantitatis, ac ita gemmam aptato, vt circumcisæ

parti par sit: circa eam vincito, ne lædas: ac luto munire plagam oportet,

supra aliquid imponendo ne pluuia dilabatur, sic germinabit, & sobolem

dabit mediam retinens ab vtroque genitore naturam, quam nunquam arbores

peperere: erit enim malum persicum, & nucipersicum æmula facie

repræsentans. SIC mala punica ex vno dulcia, ex alio latere acida videntur.

ET mala pyris odoratis comprehendi iubet Diophanes, & ea myrapidia

nominari. ET mala cotoneis inseruntur, & pulcherrima eueniunt mala,

apud Athenienses melimela vocata, vt Diophanes quoque scriptum

reliquit: Et inuicem diuersis generibus commixta, citromala limonibus, &

medica mala cum acidis, sic semiacida, & semidulcia. Persicum ex sanguineo,

& albo, sic mellita mala, & reliqua multifario prouentu euenisse

constat. Neque id vllam nobis admirationem ingerere debet: cum viuum

omne viuo sit sociabile: præcipuè, quæ in genere conueniunt, cum in vnicam

coalescant naturam, & vtrique sine alterius admixtione alimentum famuletur:

ita vt fructus nascatur varius, & in vno conueniant, vt fluuii duo

simul congruentes, habentes vterque fontem, qua emanant. Exoritur quoque

insitionis diligentia malum, quod foris persicum æmulabitur, intus verò

dulcem mentitur amygdalam, quod rectè nominare possumus

Amygdalopersicum:

E persico arbore decerpas surculum, quem si dulci amygdalæ inserueris,

inde enatum germen, denuò inserueris aleri, idque ter, quater effeceris,

malum dabit intus dulcem nucleum continens: plæraque poterit ingeniosus

artifex componere: mihi viam ostendisse sufficiat. Et aliter, vt

Vitis botryones albos afferat, & nigros acinos.

Quanquam prælato possimus exemplo vuas producere, quales proposuimus,

quo tamen pleniori doctrina literarum præauidis satisfaciam, alia

apponemus. Palmes idem, vt vuam candidam simul, & nigram afferat, &

in eadem vua acina alia nigra, alia candida, & ea æquè diuisa appareant:

Malleolos tres, quatuor, vel plures diuersorum generum, & colorum sumito,

facileque auctiles, quos æqualiter compositos, atque arctissimè colligatos

in tubulum, vel arietinum cornu inserito, vt ab vtraque parte super

emineant: subter sarmenta resoluito, ac in scrobem stercorata terra obruito,

dum germina agant, rigato: at biennio, vel triennio exacto, cum vna compages

ex illis coagmentata fuerit, tubulum frange: si cornu iam emarcuit:

vbi maximè cohæserunt, serra præcidito, ac pulueratam terram supra exaggerato,

vt tribus supra digitis truncum operiat, & cum coles germinauerit,

vnum relinque, reliquos amputa, ne relictis omnibus sarmenta succum ministrare

nequeant: tunc ex compositarum virgarum coitu, arbor vna exurgit,

versicolores vuas præbens. ALITER ex Didymi doctrina, & leuius

satisfaciendum sic putauimus: Sint sarmenta, vt nigrum alterum, candicans

verò alterum: & cum putantur, per medium sunt findenda, præcauendo

ne quicquam de medulla excidat, & sic inter se iunges diuisa, vt vtriusque

oculos æquando coincidant, vt duo ferè vnum fiant: inde arctius ligabis,

& glutinosa terra adlinire curabis, ternisque diebus crebra succedat

sibi irrigatio, donec ex vtroque vnicum erumpat germen, vuasque producat,

in quibus diuersi generis, & coloris sint acini. Quod si ex arbore præcisi

malleoli non sic facilius coalescant, vel si alia fuerit planta, quæ nequeat

in alieno hospitari trunco, cautius ad hunc modum operaberis insitionem,

nuper animaduersam in vicinis arboribus. Ex arbore, à qua petimus surculum,

ad plantam eam, quam inserere volumus, ramulum traducimus, eiusque

ramo præciso, & discisso implicatur, & ramuli locus, qui ex vtraque parte

contingit, qua subintrat fissuram, falce deraditur, & extenuatur, & ex ea

parte, qua coelum visurus est, cum cortice corticem exæquatam habeat:

eius autem ramuli, quem inseret, cacumen vt directum sit, ad coelum currat,

elapso anno, cum comprehendit: vnde propagatum est, ab altero præcidit,

& sic ramulus delibratus alieno cortice induitur: obligaturque vt limbi

respondeant. SIC punica, & cydonia mala diuersè colorata prodeunt,

& multa, quæ superuacuum duximus enarrare. Sed virgas, quia duræ sunt,

mallo præmolliunt, sic enim contusæ facilius coalescunt. Paratu alio nunc

Ficus quomodo æque alba, & nigra fiat.

Diuersum tradamus modum ab alio, quem Leontius tradidit: ex iis commodiorem

elige, quem à monedula aue veteres didicere: cum ipsa semina

in hiulcas arborum rimas conderet, inde enata, non solum arbos in arborem,

sed discolores baccæ visæ sunt, atque eius rei causam præbuisse. Vnde ficaria

grana albæ, nigræque ficus linteo, vel papyro strictè religato, inde scribito,

& cum tempus expostularit transferas, & ficus enascentur bicolores, vt

pomum parte altera nigrescat, altera verò candicet. Quæ narrauimus semel

laboriosa existimauimus: elapso enim tempore possumus sarmentis

pluribus sobolem propagare, alias inserendo, vt genus efficiamus rarò defecturum.

Iam per se quisque multa componere poterit: compositionum

enim genera sunt innumerabilia, quæ & comprehendi, & scribi si possent,

superuacuum tamen esset recensere.





Quomodo fructus exos, & enucleatus euadat.

CAPVT III.

VETVS Est Philosophorum dictum; præcipuè qui selecta

agriculturæ præcepta tradidere, si inserendis surculis,

vel viuis radicibus medullam auriscalpio, vel osseo

abstuleris cultro; fructum exossem, ac sine ligneis nucleorum

putaminibus proditurum, siquidem altrix ipsa,

ac parens est osseæ substantiæ. Arcades autem huic refragantur

opinioni: Omnis enim (aiunt) arbos, cui aliquatenus dempta

est, viuit: sed omnino si medulla subtrahatur, non solum non enucleatos

fructus protuberare, sed vita viduari, ac exarescere penitus necesse est. ratione

hac suffulti, cum pars illa humidissima, maximeque vitalis sit: alimentum

enim, quod à solo ministratur, transcurrit, dum ad omnes peruenerit

partes: naturali enim spiritu omne alimentum viuentis, quasi quædam

anima, per trunci medullam, veluti per siphonem hauritur: id monstrat,

materies expers medullæ recuruatur, & in orbem redigitur, vsquequo omnino

resiccetur: idque prisci pertinaciter reformidarunt. Nobis autem, quos

Theophrasti veritatis, & experientiæ commonent placita, multum erit vsui,

nec parum commoditatis affert. Vt si voles sit, vt Democritus docet,

Vua uinaceis uacua:

Sarmentum, vel flagellum obruendum ex æquo diducito, lapilloque discuneabis

à summo capite, hinc inde medullam omnem osseo stylo erodendo

in parte illa, vel quam abscondet terra: vel quantum fieri possit altè excauato:

subinde arcto vimine, vel papyro diligenter alligato humido, ac

præpingui solo vnam defodito scrobem, & deponito, illudque fixo ligetur

calamo, ne possit intorqueri, sic compages vna, vt prius coagmentatur, &

præstabilius fuerit, si quantum sarmentum erit excauatum, intus scyllæ bulbum

demerseris: veluti enim glutino quodam adiungit humore humectat,

& calore fouet, vt insitio quædam. Vel idem etiam num eueniet, si inserendo

surculo vniuersa medulla subtrahatur. SIC etiam efficies, si cerasus mala

sine ossibus producat velis: Tenellum adhuc caudicem rescindas, & medullam

auferas, seiunctas partes astringe, & luto, & fimo oblinito, dum coalescant,

& habebis: & sic hoc longis euenire temporum curriculis tædet, vbi

germen annotinum apparuerit, ipsam aliis nouellis inserere surculis, vel

suis alias. Producere quoque nos

Persicum sine osse

Possumus, & nouo insitionis modo: Circa salicem persici plantam serimus,

loco riguo, humido, & superfoetante: sin minus aquationibus adiuua, vt

lignum turgescat, & sibi & aduenis surculis succum porrigat superfluentem:

Sit salix brachii crassitudine, in medio terebretur, persici capite relicto, ramos

omnes amputabimus, ac per foramen saligni trunci inducimus: foramen

luto diligenter operimur, ac vinculis astringimus: anno subinde elapso,

vbi iam cohæserunt, vt è duabus arboribus vna fiat, quantum mox

prominet supra terebrationem & compagem, resecamus, ne eò feratur alimentum:

& ab insitionis coalitu succus auocetur, & arbos alia grauata stirpe,

adoptatis frugibus incuruetur. Vel capite salicis in terram demerso, in

arcus similitudinem flectatur, & coalitis, persicum succiditur, transfertur,

& terra exaggeratur: sic persicus salici nupta, & maritata, mira iucunditate

sine ossibus fructus pariet. Sic de pruno, ziziphis, tuberibus, & reliquis

pomis. ALITER ex Africano habebimus: si arboris truncum infernè

perforabimus, cuneo, vel saligno paxillo adacto, medulla sic excisa vt exarescat.

Dissimili aliquantulum modo idem de

Cucurbita sine semine

Eueniet, vti ex Quintiliorum dictis elicitur: si virgultum cucurbitarum, peponum,

cucumerum, vbi increuerit, & elongabitur, vti vitis propagetur,

defossa terra inhumetur, vt solum caput erectum superemineat, cumque

adoleuerit, rursus, iterum, & tertio efficito, aquam super disperges, atque

hoc blandimento vbi omnes radices iniecisse cognoueris, & impetrasse, super

terram extantes propagines incuruatas per medium secato, postremus verò

caulis sine intestinis seminibus fructus dabit: chartilaginibus solum inuolutis.

SIC quoque enascentur absque seminibus, si tribus diebus, vel

plusculis sesamino oleo maceraueris antequam seminabis. Ex iis quoque

docetur, qui nasci possit

Nux tenella, & sine putamine,

Vt Africanus ait: Perfectæ iam nucis vtrinque frangantur carinæ, vt integer

nucleus quadripartito distinctus, & lignea intercursante membrana distrahatur,

illæsa carne, sic vellere, papyro, vel vitigineis foliis obuolue, ne

à formicis nudus erodatur, & tenellos dabit fructus. VEL loco, quo iuglandem

plantare destinaueris scrobem defodito, & pulueratam imponito

terram, ac ferulæ semen pangito: cum enata increuerit, aperi, & in eius

medullam nudæ nucis nucleum celato: & sic habebis longo tempore præoptatos

fructus. SIC possumus & Tarentinam efficere, alii Molluscam

vocant: nam & Tarentinam dicunt, quæ est molli, & fragili putamine, vt

manibus attrectata facilè frangatur: Hanc lixiuio per annum sæpè irriga, cinerem

radicibus iniice: vt prodidit Damegeron. ET arborem quoque penitus

perforans, duras, & masculas nuces friabiles facies. SIC de auellana

nuce, & amygdala: antequam florem produxerit, ablaqueatis radicibus

per dies aliquot calida infundetur aqua, & teneras dabunt nuces, vt Africanus

ait: sit priori modo vt nudum nucleum, & friabilem testam afferat,

vt non putamine, sed verius integatur cute, adeò tenella, vt simul mandatur,

& tandem de fructibus omnibus, qui testa integuntur. Possumus idem in

Myrtum uertere, ut baccas sine nucleolis producat:

Duobus palmis in gyrum ab ea fodies, ac crebro tepentis aquæ irrigabis imbre:

quod Teophrastus narrat fortuitò deprehensum: cum enim neglecta

myrtus iuxta balneum nasceretur, sine nucleo fructus dabat, & ab hac semina

serentes, petebant: sic Athenis genus huiusmodi esse incoeperat. Sic

quoque de verna retulit euenire malo. NEC Africani dictum prætereundum

puto, vt sine granis punicum facias: idque euenit, si conspicuam medullæ

partem, vt in vite, exerueris, & fissum lignum plantabis, & post

tempus supereminentem plantæ partem secabis, quæsitum dabit fructum.





Fructus dulciores, odoratiores, & maiores qui nam fiant.

CAPVT IIII.

NONNVLLAE Sunt arbores, quæ caudicis fissione,

mutilationeque aliqua, subito aeris, aduenæque caloris

intrusu pereunt, corruptione enim ad ima descendente,

contabescunt & exarescunt illicò: sunt præterea multæ,

quæ non solum plagam, sed caudicis fissionem,terebrationemque

sustinent, & ex pauciferis, multiferæ

redduntur: vti punica, amygdala, malus, quibus maximè vtimur: vulneratæ

enim meliorem, suauioremque deferunt fructum: alimentum enim,

quantum sufficit, capiunt, indeque noxium desudant humorem, (vt in animalibus

sæpe numero perspicere licet) & reliquum facilius concoqunt, dulciores

reddunt, & speciosiores proferunt fructus: cum enim tenui viuant

compage, discissas, ac disiectas partes facilè comprimunt, & coagmentant.

Hinc multa subiere experimenta. Sic vt

Amygdalæ, & citria dulciora fiant,

Quanquam amara Amygdala salubrior credatur, spernitur tamen, &

deculcatur: at eandem, si amarescentem vis reddere dulciorem, ex Africano:

Radice quatuor digitis vndique circumfossa, imam arboris partem terebrato,

sic continuò defluet pituita, siue inconcoctus humor, quo turget, & dulciorem

reddit, & citius poma matura defert: SIC citrium esculentum habebimus,

si intestina aciditate mandi non possit: Radix obliquo terebretur

foramine, dum noxium plorabit humorem, cum iam collachrumauit aliquantò,

& formata sunt poma: luto, vel argilla plagam obtura. VEL crassiorem

palmitem cædes, & in palmi altitudinem excauabis, mel super instillabis,

& stramine, cratibus, imbrice, cæterisque id genus integes, dum

Soles, & aquas arcebis, cum planta vniuersum mel hauserit, aliud rursus

infundes, & radicibus lotium adfundes: subolescentes, & extuberantes

gemmas, nisi qua parte mella propinaueris, expangito, & eradito, cæteris

verò parcito, & dulcia sic habimus citreta. Et etiam possunt ipsa, vt ait

Paxamus, &

Punica dulcescere,

Si acida fuerint, sic emendando: Circa arborem in gyrum scrobem efficies,

mox apertas radices suillo stercore, humano, & veteri rigabis vrina: vel antequam

flores pepererit, ablaqueatis radicibus, feruentem aquam impones,

& acidulo sapore placebunt ori. EX Anatolio mala sic dulciorem efficiunt

fructum, si vrina assiduè, caprino stercore, & vini veteris fæce radices plantæ

rigaueris. SIC pyrum dulcem, & vberiorem facies, è Diophanis cura,

si truncum ad ipsam terram perforabis, & cuneum ex quærcu, vel fago adiges,

& ita obrues. At si libeat

Fructus, Flores suauiores, & odoratiores

Reddere, sic possumus, vti melopepones, cucumeres, cinaræ, medica, citria,

pyra, vt odoratiora euadant ex Florentino: si qui flores, siue fructus

sint figuræ, colorisque iucunditate, gustui, & odori non respondent, & si vis

non minus saporis, odorisque iucunditate, quam formæ lenocinio placeant: nam

diximus quomodo fieri possint quando adulti sunt, nunc verò antequam serantur:

Semina, vel grana triduo mulso, lacte ouillo, vel aqua vbi saccharon

eliquaueris, quod veteres præstare existimarunt, sunt maceranda, &

insolata ponenda, & maiorem fructus contrahent suauitatem. SI odoratiores

quæris: Semina nardino oleo, succo, vel stillatitio rosarum liquore, aqua

dissolutis in ea moscho, & zibeto appellatis: vbi aliquantulum madefeceris,

iam siccata serito, & suaueolentes fructus mira quidem illius odoris fragrantia

delibuti orientur, cuius semina combiberint. Sed si seminum cacumina

confringes, pauculo ibi morentur tempore. AT si vinum, vel vuam

odoratam facere iubes, aut vnguentariam, quæ multum redoleat, idque

inuenimus Paxamum tradidisse: Sarmentum obruendum scindimus, ac odoriferum

omne coniicimus, vel vnguentum, quod volumus vuam olere, &

aliquantulum maceretur eiusdem odoris aqua, & vuam dabit absorpto

humore olentem. ET sic odoratus flos, indicus vulgò dictus, forma, coloreque

insigni, & omnes, qui hac labe polluuntur. IDEM præstabit si

vnicuique surculo inserendo moschum, vel aliud condatur, eiusdemque

odoris redolentes dabit fructus sæpe sit moschatula visuntur pyra. SI rosam

illam, quam à foliorum multitudine, centifoliam vocant, & candidam vis

odoratissimam efficere, rosæ insere, quam à miro moschati odoris effluuio

moschatam dicunt: sæpè insitiones reiterando, non & minus forma, quam

odore oblectabit. SI lactucam quoque quærimus odoratiorem: Semen

vna cum citrii semine seratur. SI Lauri baccas (ait Varro) excauabimus,

vbi cinaræ semen condimus. & pangimus, maximè laurino redolentes

odore, & laureatas reddimus cinaras. Iam suaues, & odoratos fructus dedimus:

nunc restat

Fructus omnes augere.

Vnde si eos voles, & maximè punica fieri maiora: Fictilis olla aquæ plena

circa radices obruatur, in ea flos cum ramo sequaci flexu imponatur annexus,

neque dimoueatur, arctè ligetur: ollam in terram coniicies, & obteres

circa ramum, ne extrinsecus afflet spiritus: sic completis fructibus,

elapso tempore miræ magnitudinis pomis exuberabit, & maioribus, quam

in arbore vnquam pependerint, nimia corticis crassitie: humorem enim,

quem Sol, & aer ab eo surripiunt, seruat olla, & coercet, surgentesque

vapores fructus incrassant, & augescunt. PVNICI quoque acinos sic augere

possumus, vt nimio videantur mirabiles incremento: Punicam iuxta

cornum serito, cornique truncum terebrato, ac per foramen, vt ante diximus,

immittito punicam, vbi autem trimatum expleuerit, è radicibus separabis,

inde cornum iuxta coalitum resecabis, ne aduenæ arbori succum adimat,

& euocare possit, aut ne cui magis, quam insito seruiat: sic enim fructum

præbebit, cuius acini corni fructus æmulabuntur, saporeque insignes,

vt speciosiores videri nequeant. CITRIA si maiora voles, Ramorum

syluam decutito, & resecato, aliquibus parcito, quo illi pauciores relinquantur,

hoc mala proueniant ampliora. SI vis autem cucurbitam crassiorem

facere: Semina è ventre legas, & inuerso cacumine seras. si exilem: ex earum

ceruice. si latas: ex fundo, quod iis docet Columella versibus.

Nam si tibi cordi

Longior est, gracili capitis, quæ vertice pendet,

Et tenui collo semen lege: siue globosi

Corporis, atque vtero nimium, quæ vasta tumescit,

Ventre legas medio, sobolem dabit illa capacem.

EX Quintiliorum placitis, inaquosos reddes sic cucumeres: Vbi scrobem

foderis, in quam cucumeres es plantaturus, dimidium eius altitudinis paleis,

aut sarmentis exple, & aggesta terra plantato, nec irrigato. SIC nimium

caulis proceritate, & foliorum amplitudine excrescunt apium, eruca,

porrum, & iis similia, ex Sotionis sententia, si singulis caprini fimi baccis

inclusa semina serantur: Vel quantum tribus digitis apprehendere possumus,

papyro obuoluamus, ac breui scrobe, & stercorata terra obruamus.

Nec iniucundum videre

Lactucam, seminibus multis consitam nasci

Erit, si lactucæ folia, quæ iuxta radices sunt, euellimus, singulisque gradibus

semen condimus, ocymi scilicet, erucæ, nasturtii, & similium, admixtaque

fimo obruimus: enascetur enim ab omnibus coronatus lactucæ thyrsus.

IDEM sic efficies: Caprini, vel ouilli stercoris exinanita faba, lactucæ,

ocymi, & huiusmodi semina vna condito, ac pingui fimo fabam illam

oblinitam defossa aliquantulum profunda scrobe demergas, & lætamine

superiniecto crebra irrigatione fæcundabis: sic lactuca, & simul omnes prosiliunt,

vnicuique seruato sapore: cura vt excrescant, Didymus. SI singulis

fabis, singula quoque claudantur semina, & papyro, vel linteolo obuoluta

serantur, idem præstabunt. ET sessilem efficiemus è Florentini

doctrina, si radice ablaqueata, vbi aliquid excreuerit, bubulo fimo circumaggeremus,

& rigemus, & cum caulem erigit, præcidamus, supra mox lapidem,

testam, vel superpondium accommodemus, ne sursum aucta feratur,

sed in latitudine, & foliis eam habebis in vnum conglobatis. SI delicatioris

quoque saporis eam quærimus, docet Aristoxenus Cyrenæus voluptuarius

philosophus apud Athenæum, ac deliciarum desiderio supra omnes:

qui cum gulæ magis indulgeret, vesperi mulso nascentes horto lactucas

rigabat, eoque multum satiabat potu. APIVM si crispis foliis fieri

malueris eius semen pila saligno palo pinsitum, & expoliatum linteolo ligatum

obruito. IDEM sic præstare possumus, si qualitercunque satum,

vbi fuerit enatum, incrementum eius peruoluto cylindro coerceat.

PORRI si caput radio, vel acuta arundine punxeris, & cucumerorum

semen, vel raporum in eorum medio indideris, immissum semen vnitur, &

porrum intumescere facit. Euenient

Cinaræ, ut ne spinis horreant,

Vt Varro docet, si pangenda semina lapidis attritu retundantur

cacumina: VEL si lactucam scindimus in partes,

& singulis singula condantur, sic

non hispidæ nascentur cinaræ.

PERSICVS magna quoque poma dabit,

per triduum, si florenti ternos sextarios

caprini lactis ingesseris.







Vt crescentes, fructus figuras omnes,

uel impressiones sumant.

CAPVT V.

MVLTA Fortuitus commostrat casus (vti citria sæpe videmus

ramorum, foraminum, cælatarumque rerum occursu,

variis scatere imaginibus, impressionibus, & sigillis)

quæ ab ingenio pollentibus, non paruo augentur labore,

factoque frequenter periculo, accommodantur

vsui: vnde carmen

Ipsa nouas artes, varia experientia rerum,

Et labor ostendit miseris, vsusque magister.

Et cum plerosque causa lateat, miraculi plurimum considerantibus ingerunt,

vt præter Naturæ normam euenisse censeantur: nam si testacea vasa

crescentibus pomis accommodaueris validè adolescentes typos replent, &

formam induent, quam voles, & si qui fuerint pinsiti colores, locisque debitis

coaceruati, fructus vti naturales inficiunt. Vnde sæpe visitur hominis

caput in chrysomelis, candidis dentibus, purpurascentibus genis, nigrescentibus

oculis, vt omni virore omisso, humanum imitentur caput. Sed

conficiendi hinc patet Africani

Modus:

Si humanum caput, equinum, aliorumque animalium mentiri affectas: magnitudine

perfecti fructus argilla, gypso molli, ac siccescente formabis, &

styli acie findito, vt archetypum eiicias, vt iterum possint aptè coniungi. si

lignea erit persona, sit intus excauata, si ex argilla: vbi torrueris, & fructus

validi sunt incrementi, fictilibus typis (aperto loco, quo petiolus intromittatur)

claudantur, ac forti ligentur vimine, ne pomi auctu aperiantur, idque

ab ipsis eorum incunabulis, & in eam adolescere vbi impetraueris, & ad debitam

fructus fuerit restitutus magnitudinem, figuras, & effigies dabit,

quas effingere placuit. valetque id maximè in cucurbitis, pyris, strutheis,

vt placebat Democrito, citreis, punicis, & malis insanis. EX Quintiliorum

placitis scriptum video: Si arundine in longum fissa excauabimus inter

nodia, in ea nuper cucumeris, vel oblongæ cucurbitæ partus æditi includantur,

improbo crescens auctu, arundinem implebit, in oblongam, & reretem

figuram nimium protensi. Quod si inter duos discos compressam apposueris

cucurbitam in orbem planum excrescit, & maximè figuras præstat

omnes, quibus cogitur. Si in vitilem vaginam postquam defloruerit conieceris,

reuolutam ostendet anguis figuram. Possumus quoque & hoc modo

Lineamenta malis imprimere:

Si ex cocto gypso, ac liquidiore aqua redacto, supra cydonii mali, vel punici

cortices notas graphio descripseris, cum ad debitam ipsa creuerint crassitiem,

atque decerpseris, graphidis vestigia depressa extabunt, ac refricata

nobis erunt conspicua. SI quis verò in ficum alicuius rei effigiem delineare

voluerit, osseo, vel ligneo stylo, in ficulnum oculum, vel primum

ficus rudimentum scribat, cumque creuerit, pomum dabit iisdem imaginibus

insignitum. Vel ALITER ex Democrito: Si in oculum inscribis,

quem infoliaturus es, & ficus euenient scriptæ. Inde quoque didicimus,

qui nam fiat

Amygdala, ut in scripta nascatur:

Amygdalam biduo, vel triduo macerato, vel rhodaceni ossiculum, vt Democritus

monumentis mandauit, inde leuiter testam confringito, ne lædatur

nucleus, & in eo quicquid libuerit aliquantulum profundè scribito, inde

claudatur papyro, vel lineo deuoluatur panno, ac luto circumlito stercore

foecundato, & adulta inscriptos dabit fructus: Africani: quod idem in reliquis

eueniet pomis. Nunc autem superesse video

Mandragoram fingere

Factitiam illam, quæ sæpè mulierculis ab impostoribus, & circulatoribus

venditur: Bryonie radicem habeto ingentem, acutaque scalpri acie foeminam,

vel virum effingito, adiectis genitalibus: cum absolutam noueris, inguina,

vel pilorum loca stylo perforato, ibi milium, vel aliud condito, quo

radiculas proiiciens, pilos imitetur, breuique effossa scrobe, tandiu ibi finito,

quandiu & cortice quadam fuerit induta, & radiculas proiecerit illas.






Vt flores inuicem, & fructus diuersis coloribus desciscant.

CAPVT VI.

IN Promiscuo florum, & colorum coitu, & metamorphosi,

adeò versicolores iucundis oblectant coloribus, vt nil delectabilius

oculis occurset nostris nunc, quæ saturata

rutilant purpura, in coeruleum commeant: nunc, quæ lactea,

in luteum languescunt, viride, phæniceum, ac

diuersorum colorum commixtu delectent, in quorum contemplatione

mentis acies amoeno demulcetur fructu, rerumque obruta magnitudine

miratur, vt percipiendæ excellentiæ multò inferior conspiciatur.

Vt hoc ergo efficiamus, vnus quanquam effectus, multæ tamen viæ: vti insitiones,

rigationes, quarum aliquæ ab antiquis traditæ, multisque præterea

nec prorsus excogitatis superauximus. Et insitione primum doceamus

quomodo

Rosa, & iasmes flauescant:

Quia genistæ flos, inter cæteros maximè flauus enitet, nos cum rosa, &

iasmino æmulari quærimus, & sociatio cum non sit iugabilis per surculum,

vel infoliationem, ideo rosam iuxta genistam serimus eam cum genitali terra

transferimus, adeò & libentius in sinu parentis, quam nouercæ adolescunt:

ac terebramus plantam, cumque plagam purgauimus, rosam vndique abrasam

inserimus, luto circumlinimus & ligamus: mox vbi crescentis trunci

vi fuerit coercita, à radice separabimus, & supra insitionem truncum rescindimus,

sic rosa non illepida venustate deflauescet: sic iasmes apud nos adeò

eleganti, lucentique colore lucet, vt oculorum aciem præstringat. Sic vndique

diuersis quibuslibet coloribus delectat, quibus scilicet adoptabitur.

Simili ferè modo

Vetonicæ coronariæ flos in cæruleum commeat,

Quem multi ab odoris caryophyllorum iucunditate, garyophyllum nominant:

vtrum tam celebris flos, qui odore, colore, pulchritudine rosa non

sit inferior, antiquis fuerit agnitus. vel silentio inuolutus determinare inconsentanuem

videtur, & quia prædicto exemplo aliquibus idem difficile videri

poteri, voti sic fies compos: Intubum, vel cyanum, sed melius intubum

erraticum, antiquum, crassum, & pollicarem excedens latitudinem, radice

tenus secamus, ac per medium findimus, vt in encentrismo, & sobolem

floris radice vulsam infigimus, vimine constringimus, ac terram putri fimo

circumaggeramus, sic florem pariet, qui cyaneo blandietur colore, quo

gratius nil oculis visitur. SIC si Anchusæ radici album aliquem infiges

florem, purpureum habebis, inde in puniceum vergentem. FLOS idem,

rosaque si sulphuris imminet suffimentis diuersis videbitur coloribus tinctus.

Nunc perscrutemur, an fieri possit

Rosa aliter uiridis, lutea, & cærulea.

Id sic exequemur: Floris caudicem vti rosæ iuxta radices, & ramos omnes

findimus, & colore vbertim infarcimus, si viridem ærugine, si cæruleum

indico, vel lapide sic dicto, si flauum croco, prius tamen in pollinem redactis:

præcaue tamen ne auripigmenti, vel alterius rei huiusmodi quicquam

immisceas: enecat enim virus plantam, mox stercora, & liga, & colore

florem inficiet, secum ducens nutrimentum. Possumus ALITER & rigatu

idem efficere, versicolorem: Si cadis, vel fictilibus vasis flores plantabis

foecunda, & cribrata terra, & bis in die colorata irrigabis aqua, colore,

quo florem quæris, noctu locis condito a frigoribus tutis: vbi verò Sol tepens

fuerit, in apertum reuoca, & apricari fine. Aquam colorabis non noxiis,

sed conferentibus, vt si cæruleam: Rubi mora, qui per dumos repit,

colligantur, quæ satis fore credideris, matura, & quæ manus atro colore

inficiunt: in vmbra siccentur, iis aquam inficito: Si flauam: mora sint immatura,

& de aliis idem facies quæ irrigamus, sic tingens, & penetrans, vt

tinctus nascatur flos: SI discolores eosdem optamus fieri, diuersis aquis,

diuersis pariter, & temporibus irrigato: Sic quouis alio liquore irrigaueris:

nam quo fuerint delibuta, par est eum referre. Et IDEM possumus efficere,

vt in fructibus docuimus: Diuersorum gemmas circumcidere oportet,

& eas diuidere, & in alicuius corticem inserere illam findendo, & præparatum

emplastrum aptare, vt delibratæ parti conueniat. Sic quoque vt

Lilia rubescant

Docebimus, vti prior docuit Florentinus: Si bulbos diligenter aperimus,

ibique affatim cinnabaris infundatur, vel aliud, maximeque eo satietur intinctu:

sedulus tamen esto, ne bulbos saucies, & pingui, & stercorato solo

operire, sic purpurescentina dabunt lilia. VEL sic purpurea, & florida formabimus

lilieta ex Anatolii, & maiorum lectione: Iulio mense, cum probè

defloruerint, cauliculos decem, vel duodecim in scopas colligatos vna

colligito, fumo suspendantur, sic è caulibus nudos nodulos remittent, bulborum

similitudine, Februario mense cum pangendi tempus aderit, cauliculos

ipsos nigri vini fæce macerato, cum purpureum colorem intinxerint,

scrobiculis serito, largius singulis eadem fæce affusa, & cum dehiscent saturata

florebunt purpura. Iam flores inficiendi rationem docuimus. nunc

de fructibus verba faciemus. Et primò vt docet Florentinus

Poma, vt insitione eueniant rubra:

Si citri mali, vel pyri surculum rubro inseramus moro, inde enata rubra dabunt

poma. SIC Rhodacena insigni colore sanguinea ex mori insitu euenisse

constat. SI autem aliquantulum rubicundiora optas, ex Democrito

discito, qui circa plantas rosas serit. IDEM aliter docet: Obrutum persici

os post dies septem detegitur sponte, cinnabari infundatur, rursusque

obruatur, & rubra habebis persica. Et si aliter colorare quæsieris, alium colorem

infundere libeat: sic cætera, quæ conspiciuntur. ET mora ipsa si

alba reddere optabis, in albam inserantur populum, vel inoculentur, &

albescentia dabunt poma: vt tradit Beritius. SIC moschatulam vuam nigram

vertimus, si super nigram inserimus vitim: nec parum color oblectabit.

SIC appia mala possunt nigra verti, si hæc supra illud inserueris malum,

quod à fuscedine pyrum dicimus. ET mala ipsa purpurare incipient, ait

Beritius, si vrina continuò rigetur. ET punica rubicundiora efficiemus, si

aqua, & lixiuio quotidie arbor saturetur, vt scriptum reliquit Diophanes.

PVNICI candida grana sic fient: Si cum argilla, & creta quartam gypsi

partem permiscebis, & eius radicibus adiunges, idque triennio seruabis.

Possumus & alio

Idem artificio producere,

Nimis incommodè, sed exponam: fortassis vsui fuerit legisse: vti ex Beritii

quoque scriptis legitur: Ramos malis oneratos iuxta radices fixo palo

religant, & in propinquo vasa aquæ plena, hinc inde dimouendo dum feruidus

solis meridianus radius in aquam incidens, reflectatur, & calido vapore

in mala resiliens, purpureum conciliet colorem.







Varij fructus, & vina medicata.

CAPVVT VII.

VETERES Illi summo studio, diligentiaque sunt enixi,

quo nam modo diuersis antidotis vinum conderent,

vsuique, si opus foret, accommodarent: neque hoc iniuria

factum, vt nil commoditati præstantius: & mostrat,

quod eorum pars maior multa memoriæ prodidit, & curiosius,

quam par fuerit, mirabilia dictu, operatuque facilia:

quorum commeminit Theoprastus: Apud Heracliam Arcadiæ sit vinum,

quod epotum viros dementat, & mulieres infoecundas reddit: Ei simile,

quod in Træcensi agro ab Athenæo comprobatur: Et apud Thrasum vinum

sit somniferum: Et aliud arte quadam conficitur, quod epotum vigilantiorem

facit: variæque vinorum condituræ, quas apud diligentes rei medicæ,

& agriculturæ scriptores inuenies, nec scitu difficiles, nec iis arduum

fore credo, qui simplicium vires nouerint, & coniectura consequuntur ea

denique operantur, quæ ex loci eueniunt proprietate, & vtillimum fore puto,

vt iis adhibeantur, qui medicamenta timent, & horrescunt, vt prius iucundè

absorbeant, quam odisse velint. Sitque primò

Vitis Theriaca:

Pangendum sarmentum, vt docet Florentinus primo, & secundo Georgicorum

suorum, radice tenus quatuor digitorum latitudine sit ima parte fissum,

ablatis medullis, ipsius vice veratrum inseratur, ac stricto deligetur

vimine, & terræ mandetur: vuas hoc modo dabit: quarum esus, aluum præmollit,

& euacuat. VEL si efficacius vis vacuent, eadem sarmenta antidoto

satiata, scyllæ bulbo inserendo terra recondito, semper medicamentum

infundendo assidua suffusione, & succo satientur imbibendo, ne tam citò senescat

vis. SI autem propomata sponte vis nasci, vt Palladius docet: E vitibus

ipse sarmenta ponas in vas aliquod semiplenum potionibus, vel conditis

absynthiatis, vel rosatis, vel violatis: inde terram simul resoluas ad lixiuii

modum: donec sarmentorum oculi in germen nouæ frondis erumpant,

tunc sarmenta ea, quouis loco vitium cæterarum more depones, & tales dabit

fructus. VINVM Phthorium, id est, quod partus enecet, & abortus

faciat, sic fiet: Scammonium, vel niger elleborus in vite inseratur, terebra

vitem pertundito, & vitigineos ramos illos, quos voles, & fiet. VEL

circa ipsam agrestis cucumis seratur, inde vim detrahens, & combibens.

Vel si vino veratrum maceramus, idem præstabit: & sic diuersarum mixturarum

vires adsciscit. Et

Ficus,

Quarum esus, aluum læuigat, habebis, si radicibus veratrum, cum tithymalo

tritum inieceris, vel inserueris, talia dabit poma. Nec ignorandum

sæpius transplantata, & insita antidotum elanguescere: tu denuò semper addito.

MIRE aluum inaniunt cucurbitæ, & cucumeres, si eorum semina

antequam seras triduo, vel biduo dictorum succo maduerint, & enati cucumeres

hoc præstabunt. Sic habebimus

Pruna purgatoria, & somnifera.

Si somnum, & alui deiectionem moliri affectas, sic fuerit præstantius: Ramum,

vel totam plantam terebra, inde scammonio, vel opio impleas, papyro,

vel corticibus rectè iuuolutam relinquito, cumque matura fuerint poma,

ventris deiectionem, & somnum molientur. VEL si citius idem affectabis:

Caricas ficus, quas Ischiadas græci appellant, & passas vuas vino, vel

aqua per diem macera, dum tumescant: vbi prius scammonium, vel opium

dissolueris, & si amarorem quendam resipiunt, dulce aliquod admisce,

& insolatis vtitor. Sed de vinis hactenus medicatis.





Florum, & Fructuum conditura.

CAPVT VIII.

TANTA Est syderei caloris inconstantiæ vis, vt omnia,

quæ ambit, & sublunaris complectitur mundus, ad finem

tendant, nec à motu desistant: sed non adeò hominum

mentes caligant, hebescuntque sensus, quin multa ferè

innoxia euadant. & si gratæ fructus figuræ, iucundi saporis,

insignisque coloris lenocinio venustauimus, ne

tam celeriter eorum depereat gloria, coelique improbus variantis motus tabefaciat,

& exanimet, sic constantes reddes contra tenorem algoris, æstusque:

nec fies inglorius, si pro viribus ambientis aeris, & per cuncta meabilis ab

iniuriis vindicabis, qui naturæ agnatione calidæ, quod in pomo reperit, allicit,

vt se miserum innata prius frigiditate lacessitum, quam naturalis abrepti

caloris exinanitum sentiat, eoque flaccescente, siccescit. Plurimum

quoque ad hoc confert loci situs. Fenestras ergo patentes Septentrioni dirige:

claudendæ enim sunt, quæ ad Austrum vergunt: Austri enim afflatu

rugis deturpantur, non tamen sine foriculis, ne pertinaci vento, cum humorem

amiserint, vieta fiant, vel putrilaginis labe putrescant poma. Nunc etiam

tradamus modum in floribus, fructibusque. Et primò ex Anatolio, &

reliquis vt

Rosæ, & Lilia vegeta seruentur:

Legantur rosæ, reliquique flores, non iam satiui, cum iam patefacti perennant,

sed flore iam dehiscente, cæsuram in liquidam picem immerge, &

arundine fissa condantur, ritè picentur, & sub dio obruantur accliui loco, ne

labens aqua pluuia noxam afferat. VEL arundinem iam viridem findito,

rosam, vel florem intus condito, & fissuram vt coeat curabis, sic ouans habebis,

quod optas: LILIA vt talia inueniantur, qualia condantur, id facito: Cum

occlusa sileant, decerpas, prius quam dehiscentia se pandant, & arundinibus,

vel lagunculis opertis, & benè picatis, ne expirent, recondantur, sic cum exegerit

vsus, relaxato spiramento, detrahes, nam vegeta toto anno seruabis. Vel sic

ALITER: Vas fiat quærnum, hoc floribus reple, & rosis, quæ non dum

oscitent, benè operculato, & picato, ne intro fortasse aqua permeet, putei,

vel cisternæ aquis immergas, vel currentibus, quo minus putrefiant,

ibique multum durabunt virides occlusi: cum omnes dehiscant velis, pediculum

in malum figito, aut aceto immergito, Soli ostendendo. Nunc modum

tradamus quomodo

Poma in vigore diu maneant:

Præcocia, pyra, mala, cotonea, sed mustea spernenda, ficus, tuberes, &

zizipha cum suis frondibus legito omnia immatura, non tamen percruda,

caduca sunt separanda, vndique diligenter inspiciendo sint ne integra,

nec manibus quassentur, incisos eorum tenaces calida cures amburi pice,

parum tangendo, nam facilius principium putrefactionis exhiberent: inde

canapi, stupaque inuoluendo, feruenti cera circumline, & circumlita melle

demergantur, vt sint omnia submersa, & separata custodi, ne simul commisceas,

ne se mutuò contingant: alterum enim ab altero corrumpitur, operculo

imposito, operculatumque vas pellicolato, & per annum viridia semper

habebis: & sic omne pomum in melle seruari potest, quod in vetustatem

reponitur. AT virides ficus seruare docet Africanus: Ex viridibus cucurbitis

è lateribus eximito partes, quæ spleniis existunt similes, & excaua

velut loculos, & vaginas, inde in singulis, singulas ficus appones cum petiolis,

vt durabilius integræ sint allatæ, quippe quæ diutius durent integræ,

inde obturato, & vmbroso suspendito loco, ne ignis, vel fumus inspiret.

VEL mala in vigore decerpta conditiua è Sotionis sententia, si gypso subacto

illeueris, vel figulorum creta singula crustabis: vbi occalluerint, incolumia

diu seruabis, cumque vti libet, dulci aqua perluito. VVAS quoque

sic immarcescibiles habebis: si singulis fictilia vascula pensilia apposueris

occlusa, in imo verò pertusa, & imposito cespite pluuiam arcebis muniens,

ne trunco, vel mutuo rumpantur: vel alio munimine ambito. SIC

pinsito vitro si circumuoluantur, & obruantur longo tempore conseruantur.

Multa quoque in picatis doliis musto immersis. SIC myrteas virgas cum

baccis, & ficulneos ramos in amurca seruabis. At si vis

Poma in arbore diu immorare:

Ramulos intorqueri iube, ne maturescens humori in ipsa dilabatur, & ea incolumia

seruabuntur contra æstiui caloris blandimenta, tali maximè pacto punica

seruantur: ne hiantia dispereant. Aliter seruamus

Sorba, & pyra.

Paulo amænius lecta, sed duriora non decidua, fictilibus vas condito, &

operculato, quæ picari pariter, & gypsari facias, bipede effossa scrobe inuerso

ore obruito, super inducta terra, spissius supra pedibus calcata, decliui

loco, per quem perennis aqua decurrat. At

Vuas, & punica

Seruare si volueris: Sint vuæ duracinæ, & illæsas legi iube, ne sint acerbitate

duræ, neque maturitate defluentes, tactu molli cum iucunditate calloso,

& si qua sunt putrida, resecari debent: sic in feruentem aquam dimitte

tempore exiguo, ne excoquantur, sed temperamento quodam opus

est: dein sublata, in vmbra suspendantur. Neque hoc prætermittendo, quod

aduertit Columella, vt seruari omnis possit vua: Decrescente Luna post horam

quartam, cum insolata iam est, nec roscida, viti detrahatur, & seruetur.

Si vis

Vua in vite vt seruetur

Ex Beritii præcepto: Iuxta vitis radices vmbroso, & accliui loco, vt facilè

pluuia aqua dilabatur, scrobem ad erecti hominis altitudinem effodito, arenam

pauimento consternas, vt siccitate melius conseruet, supra calamos,

& hastilia defigas, & sarmenta luxans illæsis botryonibus assidue obtorqueto,

& adnectantur, dependeantque ex ridicis, ne pauimentum tangant, &

contignatione tegito, vt eò imber penetrare non possit, & reseruatur vsque

ad ver perpetuum annum clausa. Rebus his finem imponendo, remanet

Arbores necare

Si volumus: sic possumus: Corticem in orbem detrahamus, cortice enim spoliata

interit omnis arbos, sed tardius & celerius: vti tilia, & robur ocyus, tardius

autem infirmiores. Refert quoque quibus fiat anni temporibus, Martio,

& Februario statim emoriuntur, hyeme autem robustis arboribus diuturnior

est interitus. At subero corticem detrahere oportet, ne deterior fiat.

SIC Pastinacæ marinæ radius omnium caudici præfixus occidit. ET menstruatus

pannus radicibus admotus, præsertim iuglandi nuci, vt placet Democrito.

Platanus autem circumdolata, quæ in Antandro, & Philippis euenerat,

si reuixit, & cortex iterum circumtexit, fuit pro ostento habita. Aruspex

enim tunc persuasit, vt sacrificarent, custodirentque arborem, vtpote

factam ostento fausto. NVNC verbasci proprietatem quandam enarrare

superest: Mane cum flores aperit, si planta leuiter concutitur, paulatim

flores siccescentes defluunt ad terram omnes, nec fuerit, qui id inspiciet,

quin magicis præcaminibus euenire credat, si quis decusserit, inania quædam

obmurmuret verba. Ex omnibus, quæ adhuc narrauimus coaceruatis, vnam

nouimus arborem, sæpe ioci gratia deliciarum horti arborem dictam: erat

enim crassitudinis, & proceritatis non ingratæ, apto vase consita, præpingui,

riguo, & superfoetante solo, vt tum plantæ vigore, tum humi vbertate,

frugalitateque insitis alimentum suppeditaret. Erat trifurca, in vno vuam

vinaceis vacuam, discolorem, & medicatam gerebat, quarum altera soporem,

altera alui deiectionem moliebatur. Affert secundus ramus persicum,

ex persico, & nucipersico interuallis pluribus æque distinctum, exossem,

& ramulo nunc persicum, nunc nucipersicum protuberans, si aliquod pomum

nucleum habebat, dulcem vti amygdala dabat, & nunc hominum,

nunc animalium faciem ementiebatur, diuersaque demonstrabat lineamenta.

Dat alter cerasia exossa, acida, dulciaque, dat mala aurea, cortex floribus,

rosisque consita, fructus debitam omnem superantes magnitudinem,

dulciores, odoratiores, verno tempore efflorescentes, debitum vltra tempus

fructus producentes: diutiusque immorabantur, continuæ foecunditatis

orbem perpetuum annum ministrabant, per quosdam gradus poma sibi

succedebant, foetura interpollabatur, brachia ponderibus inclinata procumbebant,

& denique sic coelum fauebat, vt pulchriorem non conspexerim.

De huiusmodi re iam satis: longius enim euagati sumus, quam par fuerat,

quorum aliqua ex maiorum monumentis excerpsimus, tempori, regionique

accommodantes, quæque multis erant experimentis cognita, multis præterea

ingeniosis, & vtillimis auximus.







Diuersa ignaria parandi ratio.

CAPVT IX.

 

FORTVITO Euenisse narrat Victruuius, quod diuersæ

arbores, crebræque, ventis, & tempestatibus exagitatæ

attritu valido ramos terentes, collisis inter se partibus,

& rarefactis calorem euocarint, & ignem excitarint, vnde

magna successit flamma. efferati, & agrestes homines

inde perterriti terga fugæ dedere, sic iam sopita flamma,

propius cum accessissent, & magnam inde humanis corporibus perpendissent

accedere commoditatem, ignem conseruabant: sic vrbanitatis, consuetudinis,

& sermonis causas præbuisse, inde pastorum in solitudinibus, & militum

in castris explorauit necessitas, diuersa quomodo parari ignaria possint,

cum semper abstrusum ignem ad excutiendum, filicis occasio non detur,

& docuerunt, quæ nam ligna essent, vsui accommodata: & quanquam

terebrum, & conceptaculum, ex eodem fieri nonnumquam eueniat, tamen

ex vno, quod agat, atque efficiendi vim retineat, ex altero verò, quod patiatur,

ex molli vno, forti altero faciundum censent. Exemplo

Ligna, quæ attritu ignem concipiunt,

Sunt, quæ maximè calida, vti laurus, rhamnus, ilex, & tilia. Menestor

vero morum addit, & coniiciunt, quod ascias illicò retundent, & hebetent;

ex his omnibus terebrum faciunt, vt attritu acrius resistat, & pertinacius

opus expediat, conceptaculum verò ex molli: vti hedera, ferula,

syluestri vite, & similibus arefactis, & penitus humore omni ex inanitis: ad

summum ea deteriora ad ignarium vsum veniunt, & reiiciuntur, quæ vmbrosis,

contectisque locis assurgunt. Et sic commodius expedies: nec referre

arbitror, si laurum lauro, vel hedera enudata, ferulam ferula confricaueris,

& (quod præstantius est) fune super eam celeriter, & vehementer moto,

& vbi fumum eleuabit, adiecto minuti sulphuris momento, fomitem admoueris,

vel arida nutrimenta, quæ ex materia parabis aridi fungi: foliorum

excocti velleris, circa tussilaginis radices reperti: ocyus enim ignem concipiunt,

retinentque. Ex ignariis olea vt inepta reiicitur, pinguiori materia, &

immodico humore referta. At cum hominum mens rarò in eisdem repertis

subsistat, sed nouis reperiendis, altius viam inuestiget, eius industria repertus est

Lapis, ignem humido quouis excitans,

Huiusmodi faciundi ratio hæc est: Magnetem lapidem in ollam, vel aliud

consimile vas coniice, viua calce immersum, meliusque fuerit si colophoniam

adieceris cum calce pari: cum vas expleueris, figulari creta circumlito

spiramento, fornaci inditur, donec percoquatur: inde detrahatur, & in

nouam ollam coniiciatur, creta denuo illita imponatur fornaci, alternis eadem

prosequendo, dum vehementer inalbuerit, & torrefiat: cum opus fuerit,

aqua, vel saliua superinfusa flammam eleuabit, qua sopita loco calido

ad vsum recondito. Est quoque

Alia faciendi ratio:

Si viui sulphuris, salnitri vocati repurgati pari pondere, caphuræ duplum,

nouæ calci addantur, ac omnia mortario conterantur, vsque adeò tenuia, vt

in auras euolare possint, simul strictè linteolo deligata conuoluantur, testaceo

vase clausa, superillita argilla, feruenti desicentur sole, figulorum imponatur

fornaci, cumque figlinum vas fuerit excoctum, in quo maxima est

adhibenda diligentia, in lapidis duritiem coeunt, & rediguntur, extracta ad

vsum ministrantur. Sic

Aliter idem

Hoc efficies: Sumatur magnetis lapidis prænarrata calx, salnitri sæpe purgati

quadruplum, æquali pondere caphura, viui sulphuris ignem non dum

experti, & terebenthinæ resinæ oleum, & vini fæces concretæ, quas semper

tartarum vocabimus posthac, hæc omnia mola, vel pila trita cribrentur; quæ

infracta supersunt, denuo terantur, cribrenturque: insuper austeri vini ardentem

aquam paratam habeas, eamque infundas, vt superemineat, vitreo

vase condito, & operculato, ne halitum expiret, fimo supponatur duobus,

vel tribus mensibus, denis vicissim diebus innouando, donec mellis

crassamentum imitetur, nec vllum diuisionis iudicium præbeat, flagranti

inde carbone inferuescat, dum humiditas omnis euolet, & penitus siccata

in lapidem coeat. Si hoc cognoueris, vas frange, & exemptam iterum terito

compositionem, aqua, vel humore aliquo leniter super infuso flamma

erigetur, & inter omnes principem hæc sibi vendicat locum: Quomodo quoque

speculis ignis accendi possit, aliaque ratione inferius dicetur, cum de

iis agetur.





Variae ignium compositiones.

CAPVT X.

NEC Spernenda, vti non necessaria, nec visu existit iniucunda

artificiosa ignium compositio, nec multum à superioribus

degenerat, de qua nos aliqua narrabimus experimenta,

quæ quanquam ab ignaris, & idiotis tractentur,

subtilitatis tamen plurimum habent, nec ea recensere pigebit.

Et primò

Ignis mixtura, quæ sub aqua ardeat.

Quomodo autem fieri possit, latè patebit: multifaria est enim earum compositio,

eaque dicemus, quæ paratu facilia cum sint, citius opus expediunt:

Puluis primò paretur pyrius (vt dicunt) ad bellicas machinas, quibus

ab ardenti quasi bombo, nomen bombardarum est inditum: hic mixtiones

horum subintrat omnes, vtpote basis, & fundamentum: cui adiiciatur tertia

colophoniæ pars, communis oliuarum olei quarta, sexta autem sulphuris,

ritè permisceantur, ex omnibus resiccatis periculum sumunt: si valentius

vritur, quam quæritur, colophoniæ & sulphuris, si remissius pulueris

dicti plusculum suggeratur, horum mixtura in stramentis, & linteis obuoluatur

pannis, vel loculis ex iis confectis, strictius quam possit, inde funiculis,

& ligaminibus obuolutam feruenti immergunt pici, & resiccari curant,

ac denuo straminibus munientes, illinunt pice, vt eam ab aquæ humiditate

tueatur, nec ignis vi disrumpi finat, vbi autem ritè fuerint insolata,

paruo foramine peruia, ignem immittunt, & ardere incipiente, paulo morantur

tempore, tum proiiciunt in aquam, nec se ab ea extingui finit, nunc

fundum, nunc aquæ superficiem petens, & in ea obuoluitur. Nec displicet,

vt naphtam adiungant iis, quam petroleum vocant: rapacissima enim ignis

est, eoque longe viso desilire cogit, vt magnes ferrum, & comburitur. Multumque

bitumen hoc in aqua ardet, quod à natura artifices mutuati sunt,

nec balneorum semper ebullientium alia reddi potestratio, nisi quod bitumine

intus ardeant, & aqua depascuntur, quæ continuæ sit causa ebullitionis.

Bellica sæpe instrumenta huiusmodi compositionibus replentur, inde

igneas quasdam emittunt pilas eminus, & disrumpuntur, quas sic parant:

Puluerem hunc obuoluunt stupa, ac mixtura, quam diximus, illinunt, & implicant,

& concauas machinas replent puluere, pilis, & mixtura vicissim inspersis,

igneque admoto, in hostium congressibus, pilæ per aera proiiciuntur

accensæ. QVOD olei vicem expleat, & ardentius exuratur, immittunt

aliqui suillum adipem, anserinum, sulphur ignem non expertum, quod

græci vocant ápuron++, sulphureum oleum, & naphticum, salnitrum sæpe

purgatum, ardentem aquam, terbinthinam resinam, liquidam picem, quam

omnes Kitram vocant, vulgò dictam liquidam vernicem, vitellorum ouorum

oleum, & aliquando vt molem his addat, & liquida inspisset omnia,

lauri scobem immiscent: iis vitreo vase occlusis, illud sub fimo condito, per

menses duos, vel tres, alternis semper denis diebus innouando fimum, & remiscendo,

exemptæ inde compositioni, si ignem adieceris ardere non definit,

nisi tota fuerit absumpta, aquæ enim aspersione non restinguitur, imo

accenditur: veruntamen luto, terra, puluere, & omnino quibusuis aridis

suffocatur: si cassidi, clypeo, & armatis hominibus inieceris igne candentes

reddit, vt comburi cogantur, aut arma exuere. ALIVD trademus,

quod valentioris est operationis, terebinthinæ resinæ, picis liquidæ, & vernicis,

inde picis, thuris, & caphuræ pares portiones, viui sulphuris sesquitertium,

salnitri purgati duplum, ardentis vero aquæ triplum, & tantundem

naphtici olei, sed salicis pollinis carbonum pusillum adiicias, hæc simul conficiantur,

& in globulos effingito, vel ollulas reple: sic exurit, vt extinguere

sit vanum. Alia inter has reperitur

Ignea mixtura, quam Sol accendere potest

Maximè autem feruens in meridie, & id præcipue illis regionibus vbi Sol

flagrat, vel sub caniculæ ortum, nec aliunde euenit, nisi accendibilium rerum

compositione, hanc tamen sedulò parabis, qualis est, quæ ex his constat:

Caphura paretur, inde viui sulphuris, terebinthinæ resinæ, iuniperi,

& vitellorum ouorum oleum, pix liquida, colophonia in puluerem redacta,

salnitrum, & omnium duplum ardentis aquæ arsenici, & tartari pusillum,

hæc omnia bene tusa, & remixta, vitreo condas vase: quod per duos menses obrutum

immorari oportet, fimum semper innouando, & remiscendo, eodemque

(vt docebimus) eliciatur aqua vase, hæc inspissetur, vel nostro puluere,

vel stercore columbaceo, & tenuiter cribrato, vt strigmenti formam

habeat, ligna delinito, vel aliqua combustibilia, & æstiuis Sole vritor diebus.

Hæc omnia Marco Graccho ascribuntur. Vim retinet comburendi maximam

columbaceum stercus. Refert Galenus in Mysia, quæ est Asiæ pars,

sic domum conflagrasse: Erat proiectum columbaceum stercus, in propinquo

fenestram tangebat, vt iam contingeret eius ligna, quæ nuper illita resina

fuerant, cui iam putri & excalefacto, & vaporem ædenti, media æstate

cum Sol plurimus incidisset, accendit resinam, & fenestram, hinc fores

aliæ resina quoque illitæ, ignem concipere, & ad tectum vsque submittere

incipiunt: vbi autem à tecto semel est accensa flamma, celeriter in totam

grassata est domum, cum maximam habeat inflammandi vim. Præterea

Ignem, qui oleo extinguitur, & accenditur aqua,

Fieri si opus fit, ea sunt consideranda, quæ facilius in aqua ardent, vel in ea

sponte accenduntur, vti caphura, & viua calx. vnde si cera, naphta, & sulphure

mixtum composueris, ignemque concipiens, vbi oleum inieceris,

vel coenum extinguitur: reuiuiscit enim, & maiorem concipit ignem infusa

aqua. Hac fiunt compositione faces, quæ fluminum traiectu, & pluuiosis

locis non extinguuntur. Narrat Liuius, vetulas quasdam in eorum ludis

accensis facibus ex his confectis Tyberim tranasse, vt miraculum expectantibus,

& cernentibus ostentarent. Hinc pro itineribus fiunt

Faces, quæ ventis non extinguantur,

Quod è sulphure euenit: difficiliter enim extinguitur, vbi flammam concipit:

vnde faces cera, & sulphure vicissim oblinitis, & confectis, ventis,

& tempestatibus innoxiè feruntur. PRO ducendis autem exercitibus, vel

necessariis rebus aliis, vtuntur tali: Earum ellychnium salnitro ebulliunt,

& aqua, & exiccatum sulphure, & ardenti madefaciunt aqua, inde candelas

hac efficiunt mixtura: constat enim sulphure, inde caphuræ, & therebinthinæ

resinæ medietate, colophoniæ duplo, ceræ autem triplo: quatuor

efficiunt candelas, eas componunt simul, in medio autem viuum sulphur

iniiciunt, & pertinacius omnibus resistit. SI candelam aliquam niue

circumtexeris, vt pueri solent, & incendes, in niue flamma ardere videbitur.

Sed vt facilè accendatur,

Aqua ardens

Effici sic ritè poterit: Vetus, validum, & nigrum vinum habeas, inde intus

viuam immitte calcem, tartarum, sal, viuumque sulphur, vitreis chimistarum

organis (vt docebimus) aquam exugito, hæc mirè ardet, nec ardere

defierit, nisi tota consumetur, vel parum relinquat: si in patinam,

vel aliud patentioris oris vas pones, & flammam admoueas, illicò ignem

arripit, si in murum proieceris, vel è fenestra noctu; innumeris scintillis,

& igniculis accensum aerem videbis, ardet in manibus detenta, nec

comburit multum, id autem aduertito, si pluries distillabis minus ardere,

id enim aceto contrarium aqua habet ardens. Si minus phlegmate redundet

vis, spongiam oleo madidam vasis ori in distillatione accommodato, phlegma

autem penetrare non finit. Si

Flammam eminus proijcere

Quæsieris, id commodè faciunt colophonia, thus, & succinum præcipuè:

nam si flammam concipit, in altum se tollit, eminus flammam emittens, si inter

digitos candelam continebis: in palma autem pinsitum puluerem, dumque

proiicis, euolet puluis per candelæ flammam. Si optabis ab

Igne tueri aliquid, ne comburatur:

Ea considerato, quæ summè frigida, obstupent, & subtilia sunt, & ob substantiæ

connexionem ab igne non vincuntur, vti amiantus lapis, quem plumeum

alumen vocant, extincta calx, oui albumen, altheæ succus, hyoscyamus,

psyllii semen: hæc cum succis permiscentur, dum linimenti speciem

assequantur, inde manus oblinito, & illæsus ignem detinebis: non sic tamen,

vt omnino tutus, & intrepidus pertractare possis, vel per ignem ambulare.

ex amianto lapide mappæ texuntur, & si sordidatæ igni proiiciuntur, candori

pristino restituuntur. Inde autem si vis

Ignitus totus videri:

Prædicta vbi te liniueris mixtura, resiccari curato, & tritum subtilissimè sulphur

inspergito, flammam admoueas, vbi ardere incipiet, ignitus videberis

totus. Si minus commodum fuerit sulphur, ardentis aquæ irroratus aspergine,

quam diximus, ignem admoue, & aliquantulum sub ea tutus deges. Fitque

Puluis pyrius in bellicis instrumentis mira operans.

Si quis in vulgarem puluerem duodecimam argenti viui partem, marchesitæ tantundem,

& colophoniæ & rectè pertunderit, & permiscuerit, hoc puluere si bellica repleuerit

instrumenta, vbi ignem admouerit, ingenti fragore dissilit machina, vt

astantium multos interimat. CONTRA autem si in pyrium hunc puluerem

combusta papyrus immisceatur, vel quod idem explebit, vulgaris foeni seminis

duplum, si optimè trita immisceantur, validissimam vim retorquet, vt

nec flammam, nec strepitum tam validum emittat: tali puluere mira ingeniosus

excogitabit experimenta.

Book II

(CAPVT X - CAPVT XXVIII)


Scan/Page Example   1  2   3  

Book I  ||  Book II  ||  Book III  ||  Book IV
 


Home Page || "Natural Magick" || The Author And His Work ||Editor/Producer || Glossary/Index

A Table Containing the General Heads of Natural Magick

"Preface To The Reader"