Home Page || "Natural Magick" || The Author And His Work ||Editor/Producer || Glossary/Index
A Table Containing the General Heads of Natural Magick
Scan/Page Example
1 2
3
Book I
|| Book II ||
Book III ||
Book
IV
BOOK IV
1558
"MAGIAE NATURALIS"
By
John Baptista Porta(Giambattista della Porta)
(1535-1615)
(As Transcribed by Dr. Laura Balbiani)
IOANNIS BAPTISTAE
PORTAE NEAPOLITANI
MAGIAE NATVRALIS
LIBER QVARTVS.
PROOEMIVM.
VNIVERSVM Tunc hoc negotium me absoluisse
reor, cum experimenta Catoptrica quædam, quæ supersunt,
enarraueto: satis enim, vt censeo, attingimus
Chymica, vt eorum aliqua rudibus innotescere possint
principia, nunc ea docere satis præsens exigebat locus.
Est enim quædam Geometriæ pars, quæ optikè++, id est perspectiua
appellatur, ad oculos pertinens: multa enim huiusmodi demiranda
facit experimenta, vt imaginem nunc extra porrigat, nunc nihil imaginet,
nunc aliorsum transsata imagines faciat. Item quoque rectius speculum
inspectando pedes sursum, caput deorsum videntur, & cætera, vti latius in
sequentibus perspiciuntur. Id tamen scito, quod si diuersitatem aliquam
es effecturus, à plano recedas, & semper à vero diuersum spectabis. Reddere
tamen eorum causas, alienum puto, cum disciplina ea affatim satisfaciat:
multique eas reddiderint: quas qui præoptarit, consulat Archimedem
Syracusanum, Euclidis Opticam, & Catoptricam, Ptolemæum, Vitellionem
& reliquos, quorum multa desumemus, multaque denuò excogitata
adiiciemus: vt hinc quisque possit in infinitum ea propagare; vt in omnibus
euenit experientiis. Postremò quomodo ipsa formentur specula, ac
poliantur, vti commodè à nobis fieri poterit, pertractabimus. Post autem
speculares apparitiones, ne quid omisisse videatur, vel aliquid nostris historiis
desiderari possit, de physicis ligaturis, vel colli suspensionibus, de gemmis,
deque figuris eis insculpendis, & earum virtutibus exponemus: ne autem
legentium animos nimia sermonis prolixitate diutius immoremur,
consultis fuerit ad eorum operationes accedere.
Quomodo interdiu astra contueri
liceat.
CAPVT I.
OMNIBVS Iam est planum, exiguum lumen potiori,
viuidiorique propinquum euanescere. Si facem vel flammam
aliquam luculento apposueris Soli, dissipatur lumen,
& marcescit, delitescunt interdiu stellæ Solis fulgore nimio, cum æque
diu noctuque splendeant: eas igitur intuituri, remedio non fuerint destituti.
Die magno Solis defectu, cum lumine orbatur, & profunda tegitur caligine
terra, nec oculi offenduntur luce, sideribus coelum disseminatum conspicitur:
quod suis accidisse temporibus Thucidides memoriæ mandauit, nostroque
sæpe patuit æuo, nec oculi solum vehementi caligant luce, sed offenduntur,
vti de Xenophontis militibus legitur, & de Dionysio Siciliæ tyranno,
qui splendidissima luce carceribus terris obductos occoecabat: cum
enim oculorum acies obsistere Soli nequeat, nec ferat, habebatur illico: quique
fuerint aliqua conspecturi, ad cilia manus obtendunt, vel propugnaculum
aliud. Hinc auspicamur, qui ea conspicere affectabit, vti è Galeno,
& Philopono docetur: In præaltum descendat puteum, vel huiusmodi simile,
vt per tenebras multumque interuallum coelum contueatur serenum, vtique
nec obtectum nebulis, inconniuentibus oculis, & sine nictatione clara
intueatur astra, & lucentia. Plurimæ enim ibi tenebræ (noctis instar) visum
congregant, nec à lumine superfuso dissipari sinunt: non id tamen periclitaberis
Sole meridianum occupante: magno enim impedieris lumine: & si profundius
descendes, clarius conspicies, & celerius, sin minus, obscurius, &
tardius. Sic profundo, coecoque aliquis demersus antro in Sole candelam
ardescere conspiciet, quod tamen splendidissimæ lucis occursu repentino
non euenit: quia à maiori Solis vetatur lumine. Sic quam plurimos haud
minimæ authoritatis viros hallucinatos reperi, vti sæpe legisse, & audiuisse
memini, si diu astra conspectari nequeunt, tali ea contemplari aggrediuntur
artificio: Speculo aquæ immerso in meridie coelo stellas se contueri fixas
credunt, ostenduntque. Perpendiculares enim Solis radii, in aquæ superficiem
incidentes, speculum oblique feriunt, & ex eiusmet superficie ad
spectantis oculos bene locatos intorquentur, Solisque repræsentant figuram,
at radii oblique aquam percutientes, inde refracti speculum & visum
feriunt, videbitur eiusdem figuræ, & minor, propter densioris medii refractionem,
astrumque videre putabis, Solis corpus insequens, quod patet in
Opticis. Ideo Stilbon illud putant multi, cum parum à Solis corpore recedat,
eumque semper consequi conspiciunt: Canicula aliqui fidus, & æstiuis
ideo diebus visere properant: quod si minus demonstrationi fidem adhibes,
sed experientiæ, sensuique magis credis: verum illius in æquinoctiali
requirito interuallum, nec eandem semper reperies distantiam, vt nunc remotiora,
nunc verò propinquiora sidera videantur: quod speculo eandem semper
distantiam monstrat, si æque apposueris: non tamen inficior tali ope
non modo orientem, occidentemque Solem, sed meridianum occupantem
liberius nos posse contueri, præterea luminarium defectus: cum enim oculi
imbecilli, cominus Solem conspicere non sustineant, nimio lucis splendore,
sic clara luce, robore nullo, ac disci cernes similitudine, nec minus nigro
panno, vel papyro, paruo foramine peruio.
Quomodo in tenebris ea conspicias, quae
foris à
Sole illustrantur, & cum suis
coloribus.
CAPVT II.
SI Quis id videre affectarit, fenestras omnes claudat oportet,
proderitque si spiramenta quoque obturentur: ne
lumen aliquod intro irrumpens, omne destruat: vnam
tantum terebrato: ac foramen rotundæ pyramidis formam
habeat. cuius basis Solem, conus verò cubiculum aspiciat,
è regione parietes albos, vel linteis, & papyro tectos
oppones. Sic à Sole illustrata omnia, & deambulantes per plateas vti
antipodes spectabis, quæque dextra sinistra, commutataque omnia videbuntur,
& quo longius à foramine distabunt, tanto maiorem sibi adsciscunt
formam, & si papyrum, vel tabulam appropinquabis, ea visuntur minora.
Aliquantisper tamen immorando, non enim illicò simulachra apparebunt:
Quia simile validum maximam cum sensu nonnunquam efficit sensationem,
talemque inuehit affectionem, vt non solum cum sensus agunt, sensoriis
insint eaque lacessant, sed etiam cum ex operibus discessere, diutius
immorentur: quod liquidè potest perspici; nam per Solem deambulantes, si
ad tenebras conuertimur, comitatur nos affectio ea, vt nil vel ægerrimè
cernamus, cum adhuc in oculis seruetur affectio ipsa à lumine facta, inde
paulatim euanescente, clarè in tenebris aspicimus. Nunc autem enunciabo,
quod adhuc semper tacui, & tacendum putaui. vti
Omnia cum suis coloribus
Videre si quæritur: E regione speculum apponito, non quod disgregando
dissipet, sed colligendo vniat, tam accedendo remouendoque, quousque
ad suam veræ imaginis quantitatem cognoueris, debita centri appropinquatione,
& si attentius perpenderis inspectator, vultus, gestus, motus, hominumque
cognosces vestes, coelum nubibus dispersum, cyaneo colore, &
volantes volucres: quod si ad verum perueneris, non parum lætaberis, mirumque
cognosces, obuersa omnia, quia centro speculi vicina sunt: si enim
extra centrum elongabis, maiora erecta, vti sunt, conspicies. Vt clarius
appareat: feriat Sol vultus, sin minus, speculum dirigendo Solis reflexione
iaculetur, vt insigni fulgore illustretur, debita tamen distantia, tandiu situm
variando, dum verum te assecutum esse cognosces. Hinc philosophis &
medicis patet, quo fiat in oculis visus loco, ac intromittendi dirimitur quæstio
sic agitata, nec alio præstantius vtrunque artificio demostrari poterat: intromittitur
enim idolum per pupillam fenestræ instar, vicemque obtinet speculi
parua magnæ spheræ portio, vltimo locata oculi: quod si quis distantiam
mensurauerit, centri loco fiet visus. quod scio ingeniosis maximè placiturum.
Hinc euenit, vt
Quisque picturæ ignarus, rei alicuius effigiem stylo describere
possit,
Dummodo solum colores assimilare discat, hoc in subiectam tabulam vel
solidiusculam papyrum imagine repercussa: erit enim perito facillimum:
si Sol defecerit, id alio imitaberis lumine: pleraque alia eueniunt, & cognosces,
quam vt enarrare possimus, præcipuè si diligens inspector pertractauerit.
ET hinc rei conscio quispiam occultè narrandi auspicari poterit principia,
& quæ voluerit, & remotè carceribus occluso, nec leues poterunt imaginari
technæ, distantiam speculi emendabis magnitudine. sat habes: qui
se id fecisse iactarunt, non nisi meras nugas protulerunt, nec aliquibus adhuc
inuentum putarim.
Iris quomodo uideri possit.
CAPVT III.
MVLTIS Id euenire poterit modis, commodius tamen
è crystallo paretur, vel ex Iride quoque gemma, sexangula
crystallo simili, quam sic maiores appellauere, cum
Solis subdita radiis, summa tecti laquearia subiectumque
planum tremula verberet vmbra, iridique colores similes
ostendat. Sic enim nascitur hexagona, sin minus arte paretur
trigona, longitudine dodrantali, latitudine duorum digitorum, inde
rota expoliatur, & concinnetur. Cum ergo iridem videre quæsieris: crystallinum,
vel vitreum prisma manibus sumes, & in longitudine oculis accommodabis,
si per infernam superficiem intueberis, omnia diuersè colorata è
puniceo, viridi, xantho, & cæruleo: item si ad supernam superficiem oculos
flexeris, permutatur colorum situs, cum permutentur perpendiculares,
& hoc clarius Solis luce, nec contemnendum rei specimen erit, si hortos inspexeris
vndique tapetis sparsos, floribus, & corollis ornatos, & ambulantes
homines, vti angeli visuntur, vestium simbria iisdem coloribus redimita,
si secundum latitudinem oculis accommodabitur, in latum colores videbis:
si supra, vel sub oculos inuertes, inuersa & erecta absque coloribus vides,
spectans vero quaternis inspicietur oculis, omnia tamen inflexa ob oculorum
conuexitatem, aliquam inde cera superficiem opacando, & sæpe per oculos
resoluendo ea videt, qua potius sunt fastidientis, quam voluptuosæ narrationis
pertractare. IDEM quoque sic videre possumus: Si in peluim aquæ
plenam speculum immergatur, diligens intuitur in parietum marginibus
iridis colores generatos reperiet: & pulchriores. ALITER vitreum
vas, vel pellucidum aliquod rotundum, foris aqua perfusum Soli oppones:
radiis enim Solis ictum, rutilo aeris repercussu in subiecto plano coelestis
arcus speciem imitabitur, per varias Solis inflexiones. SIC Soli aquam
obiiciendo stillatim, è regione nigra in superficie dissultans Iris spectabitur,
vt sæpe remigantibus euenit, aquarum motu, idem quoque euenire conspicitur
circa lucernas Austro flante, & maxime humidos oculos habentibus.
Quomodo res multiplicata videri
possit.
CAPVT IIII.
INTER Ludos qui circunferuntur, non parum iucunditatis
est specillum; instrumentum vitreum illud, quod
oculis apponimus, vt commodius aliquid intueamur, neque
enim ex his, quæ oculos fallunt, potior reperiri poterit
via, quà in medio, eo .n. permutato, permutantur omnia,
illud ergo, è solidiori vitro, maiorique crassitie paretur,
vt aptius in facies rota verti possit, in plures ergo facies, & angulos accommodetur,
quibus aliquid numerare volumus: in eorum tamen medio anguli
metam habeant, & oculorum congruat aciei, vt disgregetur visus, ne verum
conspice possit. è pluribus ergo superficiebus iam paratis, oculis apponi, &
si alicuius faciem vicinius intuebimur, Argum vel oculatum totum, si nasum,
non nisi nasum, sic manus digitos, & brachia, vt non hominem, sed
poetis fictum Briareum, si nummum videre contingerit, multos non unum
conspicies, vt nec manibus tangi valeat, sed tangentem sæpe ludat:
meliusque fuerit cum eo dare, quam accipere; si in trireme longius intuearis,
armata videbitur classis. si ambulantem militem, exercitus agmine facto incedens,
fitque vt res geminari videatur, & duplices cernas hominum facies,
binaque corpora: & hinc fiunt diuersi conspiciendi modi, vt res vna, alia
videatur, quæ omnia quærentibus & explorantibus patefiunt.
Speculis planis vt caput deorsum, pedes
sursum videantur.
CAPVT V.
SI Quis planis speculis, sursum pedes, caput verò deorsum
spectare conspiciet (quanquam id representandi proprium
concauis speculis sit) planis tamen sic efficere conabimur:
Specula plana bina secundum eorum longitudinem
collocabis, vt simul hæreant, ne hinc inde agiliter
dimoueri possint, rectumque efficiant angulum: vbi ritè
paratum fuerit, secundum longitudinis cohærentiam faciei opponatur, vt
in vno media, in alio reliqua videatur facies, tunc speculo leuo, vel dextro
inclinabis latere rectius inspectando, & caput intorqueri videbitur, cum
secundum eorum latitudinem faciem dissecabunt, fiet imago huiusmodi, vt
caput infra, pedes verò supra locati videantur, quod si amplum fuerit, totus
spectabitur inuersus homo. id autem mutua, & multiplici euenit reflexione:
ex vno enim in aliud resilit, vt obtortum videatur.
Speculum è planis, in quo vnius
rei imagines plures appareant.
CAPVT VI.
SPECVLVM Autem è planis compactum, cui si
vna res demonstrabitur, plura illius det simulachra,
prudens inuenit vetustas, vt è Ptolemæi scriptis percipitur:
cuius talis est compositio: Plana tabula vel loco,
quo tale erectum quæris, hemicyclus disponatur,
& hunc secundum imaginum numerum æquè diuidas
punctis, iis cordas subtendas, & absides abscindantur:
inde similis latitudinis paralelogramma erigas plana specula, & altitudinis
eiusdem, firmiter glutinentur, & accommodentur ne conuelli possint, secundum
longitudinem adiuncta, & super planam superficiem erecta. postremo
spectantis oculos circuli locetur centro, vt vniformem ad omnia visum habeat, singulis
singulas spectabit facies, & in circulum dispositas, vti in choreis sæpè visitur, vel
theatrali spectaculo: Ideo ab eis Theatricum, vel Theatrale dicitur: è centro .n.
facessentes lineæ perpendiculares omnes, super eorum superficiem incidunt, in se ipsas ergo
reflectuntur, sic oculo imagines afferunt, depromens vnaque suam, sic deuoluendo,
diuerseque situm euariando, varios & diuersos monstrat simulachrorum situs.
Speculum multiuidum construere.
CAPVT VII.
SPECVLVM Construitur, quod polythaton, id est multorum
visibilium dicitur, illud .n. aperiendo & claudendo solius digiti
viginti, & plura demonstat simulachra, sic igitur id parabis:
Aerea duo specula, vel crystallina rectangula super basim
eandem erigantur, sintque in hemiola proportione, vel alia,
& secundum longitudinis latus vnum simul colligentur, vt libri
istar aptè claudi, & aperiri possint, & anguli diuersentur, qualia Venetiis factitari
solent: faciem .n. vnam obiiciens, in vtroque plura cernes ora, & hoc quanto arcticlauseris
minorique fuerint angulo, aperiendo aunt minuentur, & obtusiori cernes angulo
pauciora conspicientur numero. Sic digitur ondens non nisi digitos cernes, dextra
insuper dextra, & sinistra sinistra conuisuntur, qd speculis contrarium est, mutuaque
id accidit reflexione, & pulsatione, vnde imaginum vicissitudo euenit.
Speculum è planis componere,
in quo imago vna
veniens, in altero recedens
conspiciatur.
CAPVT VIII.
AT Speculum, in quo imago vna veniens in altero recedens
conspiciatur, è planis componere sic facile poteris:
Plana duo sumes specula, quorum longitudo latitudini
dupla, vel sesquialtera erit, & id commoditatis gratia; nil
enim eorum refert proportio: sint tamen longitudinis eiusdem
& paria, & super stylum inuicem inclinata vniantur,
eriganturque super planum aliquod perpendiculariter, vnde super
mobile latus fixa moueantur specula, non dubium sanè est, quin & in vno accedi,
& regredi in altero inspicias: & quanto hæc appropinquabitur, elongabitur
illa tanto, vt simul in hoc veniens, in altero discedens videatur.
Speculis planis, vt ea cernantur, quae
longe, & alienis in locis geruntur.
CAPVT IX.
SIC Sanè poterit quis occultè, & sine suspitione ea intueri,
quæ longè & alienis in locis tutò geruntur: quod aliter
fieri non posset: sedulus tamen esto in speculorum situ:
Statuatur in domicilio locus, vel alibi, quo aliquid spectare
libeat, & è fenestræ, vel foraminis regione speculum
accommodetur, quod faciem spectet tuam, & bene erectum
si fuerit opus, vel parietibus figatur, vndique mouendo & inclinando, quousque
quæsitum imaginet locum, quod oculos admouendo, & accedendo assequeris: & si
arduum fuerit, Dioptra vel alio instrumento minimè falles, & super lineam
perpendiculariter erigatur, angulum secantem, & reflexionis & incidentiæ
linearum, & ea intueberis, quæ loco in illo geruntur, & clarè. sic & in diuersis eueniet
locis. HINC euenit, quod si vno minus fuerit commodum speculo, idem pluribus
spectare poteris: vel si distantia nimia visile deperdatur, vel parietibus & montibus
interiectis dirimatur: Speculum super accommodabis, ex alterius regione super
lineam erectam, quæ angulum diuidat rectum: sin aliter, neutiquam id eueniet,
& locum conspicies optatum, vnum enim in aliud imaginem remittens,
per decem, & multis elisa imago, oculo euolat, eaque cernes, quæ
primum offenderint, dum imago per rectas profertur lineas, nec locorum, vel
parietum anfractu cohibetur visile: facilisque fuerit constructio: Sic sæpè
simulachra transferre consueuit. At si ALITER fastigiosum aliquod, vel
erectum spectare quæsieris, quod neutiquam visus cernere possit: Secundum
longitudinem bina adiunges specula, vti diximus, & ligno, vel parietis
culmine firmetur alterum, vt promineat, & rem habeat obiectam, reliquum
vero funi, vt aptè dimoueri possit, qn libuerit, & cum primo nunc obtusum,
nunc acutum causet angulum, vti vsus expostularit, dum visæ rei linea secundi
speculi medio visui refringatur, & incidentiæ & reflexionis pares sint
anguli, & si alta videre quæris, erige; si infirma; deprime, donec refringatur
visui. tum demum spectabitur: si manibus alterum habebis, inspecto
illo facilius eueniet.
Speculum quomodo constituatur, vt nil
imaginet, nisi quae volueris.
CAPVT X.
CONSTITVITVR Sic quoque speculum, vt eo
inspecto aliquis imagine non visa sua, alienam videat rei
speciem, nec vndique circumspectam: Planum speculum
in pariete firmabis, super planum perpendiculariter erectum,
& sub notam anguli portionem capite inclinetur,
è regione cuius parietem scindas, sub certam picturæ, vel
idoli alicuius quantitatem: eamque ei apponas secundum portionis quantitatem,
ac operias, vt spectantem lateat, & res mirabilior videbitur, nec
ad illud accedere possit. speculum constituto loco imaginem refringet, vt
visu, & visibili per speculum ictus fiat reciprocus, & ibi locetur oculus, quem
locum reperies, vt superius docui. Incedens ergo inspector, nec sui imaginem,
nec quicquam cernet vnquam, cum ei opponitur, & ad statutum
peruenerit locum, picturæ, vel alterius rei simulachrum cernet, quod nec
alibi spectare valet.
Speculum è planis quomodo
constituatur, quo
imaginem in aere volitantem aspicias.
CAPVT XI.
NEC Erit minoris constructionis, & voluptatis speculum
illud è planis compositum, quod humi iacens, homines
volitantes ostendit, nec sine miraculo intueberis. Si quis
id assequi velit, facilis sic erit constructio: Bina iungantur
ligna, vt gnomonis figuram imitentur, & fixa vndequaque
constituant angulum, vt orthogonii trianguli, & isocelis
figuram habeant, firmetur: inde in vnoquoque pede speculum magnum
vnum æquè sibi è regione aduersans, & æquè ab angulo distans, prosternatur
eorum alterum, iaceatque, quorum medio locetur spectator è terra eleuatus
aliquantulum, vt facilius calcanei formam accedendo, & recedendo cernat,
illicò enim cernes, si in recta linea te constitues angulum illum secante,
fitque orizonti æquidistans. Sic imaginans speculum illud in aliud transuerberat,
quod spectat intuitor, manus, & pedes agitet, & iactet, vt volantes
plumigeræ solent, sic videbit suam imaginem in altero volitantem, vt semper
moueatur, dummodo è reflexionis loco non facessat, nam vetaretur.
Speculo cylindrico conuexo quis intuens,
alterius
rei pensilem imaginem in aere videat.
CAPVT XII.
HABET Et columnare speculum conuexum, vel eius
hemicylindrum (quod parum referre arbitror) talem situm
in domicilio, vel loco alio constitutum, vt clarè rei
simulachrum in aere non sine miraculo pendulum imaginet.
quod si videre affectabis: sic parabis: Cylindricum
segmentum, media domo supra tabulam, vel tripodem
erectum firmetur, vt perpendiculariter solum feriat, inde è foramine aliquo,
vel rimula, à speculo aliquantulum distanti oculus collocetur, & sit fixus
ne hinc inde moueri possit: è speculi deinde regione rumpatur paries, ac
fenestræ instar accommodetur, pyramidis formam habeat, intus conus, foris
vero basis existat, vti fieri solet, vbi pictura, vel imago aliqua collocetur,
vt oculo spectari possit, sed à superficie columnaris speculi reflectatur; vt
pictura illa extra collocata, quæ ex oculi foramine videri non potest, in aere
pensilis videatur; quod non sine admiratione intuebitur. efficit id quoque
speculum pyramidale conuexum, si sic accommodabis, vt eandem referat
imaginem. Fit quoque eo modo, quem inferius explorabimus.
Sphaerico concauo vt pensilis quoque
imago uideri possit.
CAPVT XIII.
POTEST Et facilius eiusdem rei imago reflexa in aere
videri, quam conuexo cylindrico, & clarius concauo eueniet
speculo sphærali, mirabilius tamen in eius segmento,
à speculo enim longe videbitur, cum in sphæræ centro appareat:
Illud obscuro aliquo constitues loco, & vbi aliquantulum
ab eo distabis, inuersum cernes caput, tu fixis oculis,
& inconniuentibus centrum aspicias, donec ad tuas deuenerit acies vltra
speculum in aere reflexa species, semota penitus, dummodo oculares radii
per speculi centrum acti, spectrum simulachrumque in speculo quoque
videas, inde vicinius visum appropinquando maior sit, vt manibus tangi videatur.
Quod si magna fuerit speculi portio, non est, qui non miretur: nam
si proprius accedet, ab imagine terretur, & videbitur nasus naso obuiare, &
disrumpi, si quis verò stricto mucrone invaserit, videbitur ab altero inuadi,
manus perfodi, vt retro manus agat, & si quis dum aliquis inspexerit pugnum
retro demonstrauerit, videbitur & inspector colapho affici, vt timeat, faciem
retorqueat, & inclinet. Vt tandem facilius centrum noscas, hac vtere norma,
ne ad Mathematica diuertaris: Pagina vel cera portionis arcum capias,
& vtrinque cordam inducas, & perpendiculariter bifariam secato, & in
concursantibus lineis, vel semidiametris necessariò centrum reperies, quod in
concauis omnibus cognosci potest. sunt & concauorum experientiæ multæ,
quas in sequentibus trademus.
Speculi concaui imaginationes, &
operationes.
CAPVT XIIII.
CENTRO Concaui hemicycli iam inuento diuersitates
omnes cognoscere facile erit, cum ex eo omnia regulentur
& noscantur. Si vis ergo inuersum spectare caput, extra
speculi centrum caput habeto, & inuersum statim inspicies,
& pedes sursum. Si perfectum non fuerit hemispherium,
sed eius segmentum, intra caput facilius accommodare
poteris, & ingentes conspicies facies immanis Bacchi, & digitum brachii
crassitudine reddet. Talia fecit concaua specula Hostius, vt refert Seneca,
vt redderent maiorem iusto imaginem, que quadra fuit libidinis magna, sic
specula disponens, vt dum draucum pateretur, sui admissarii motus omnes
auersus videret, talique falsa membri crassitie se ipsum fallens oblectaretur.
Sed iis omissis, dextra, sinistra videbuntur. Et paulatim caput elongando,
maior efficitur facies, cum centro vicinum fuerit, facies binas, & quaternos
cernet oculos, qui in latus speculum mouendo videbuntur, vel caput: speculi
enim paruitate simul videri non possunt. Cum oculus in centro fuerit,
non nisi se ipsum cernet, eo transacto & duplicata facies, & inuersa bina cernet
capita, dummodo linea per centrum acta oculorum intercapedinem feriat:
omnia tamen in contrariam partem moueri videbuntur, inspector forti
cernat intuitu per oculares duos axes, vt geminata videat omnia, quemadmodum
sæpe & ratione accidit, vt res vna plurimis modis duplicati videatur.
Sic quoque speculum in terra vel tabula aliqua iaceat, & æquè ab eo distent,
& inuicem intueantur, os strictum, & longum, & deformis compressa multum
apparebit facies. Hoc tamen optimi inter cætera tale retinet speculum, quod
eminus ignem iaculatur, nec combustionem causatur paruam, qui verò
periculum facere concupierit, splendentis Solis radiis speculum opponat, & fomitem,
vel accendibilem rem centri loco collocet, quod accendendo, &
remouendo inuenies, lucisque conus ostendit, & inducit illico flammam. quod
si diu perseuerarit, plumbum vel stannum colliquefacere potest: quanquam
aurum, & argentum alios colliquasse me legisse memini. Si verò maioris sphæræ
fuerit segmentum, per maiorem accendit distantiam.
De Parabolae segmento, & de speculis
alijs vstorijs.
CAPVT XV.
QVOD Speculum valdè perurat, sæpius retulimus: nunc
verò quod maximum, & eminus ignem iaculetur speculum
construere fuerit oportunum, postquam horum meminimus,
quale Galeni & multorum testimonio Archimedem
construxisse legimus, & hostium triremes incendisse.
Scito Paraboleam sectionem inter cæteras maximè
perure, radios enim violentius congregat, & in vnum coarctat. Sectio hæc
rectangula vel parabola dicitur. Vt verè cupientibus pateat fabrica, speculum
tale conficiendi cape normam: Sit distantia nota, ad quam radios emittere
& comburere quæris, eam dupla, & tali diametro rectangula rotunda
pyramis erigatur: sed commoditatis gratia è cera, vel creta fiat, inde plana
superficie axi equidistans pyramidis abscindatur portio, & parabolica dicetur:
si versus fastigium in amblygonio hiperbolem, versus basim in oxigonio
ellipsim habebis, nos parabolen quærimus. Sit tamen portio minor, vt
facilius excauetur speculum, & mirabilior res videatur: abscissæ portionis
superficiem, plana tabula, vel ferri lamina vt inferius docebitur, figuram imitaberis,
inde per fastigium, & basis medium axem inducito fixam, & materiam
aliquam excauabis chalybeam, vel ferream, vel (si mauis) mixturam
aliquam, qua parabis archetypum: tale sic efformatum speculum parabola
dicitur, & secundum datam distantiam violenter Soli appositum, vt ipsius axis
sit contra Solem, comburet: incidentes enim radii speculo, & perpendiculariter
ferientes, simul in vnum reflectuntur & coincidunt, vt omnes vnius radii
vicem gerant comburentis multum: ideo nulla est inter sectiones alia, quæ
longius, & valentius ignem immittat, quam parabola. ALITER, quæ
accendunt multa specula parantur, nec sine ignitione forti, vti ex planis
multis simul coordinatis: ex vno enim hoc fieri non posset, vt constat geometricæ
rationis examine. Sic tamen è planis vstorium fabricabis speculum:
Sphæricum aliquod concauum materie paretur qualibet, & simul in caua
superficie ordinentur, vt se inuicem tangant, nec vacuum relinquant, sintque
speculi segmenta hexagona, quadrangula, vel trigona, & fuerit præstantius,
vt multarum superficium numero radii numerentur, sic Soli oppositum,
circa centrum accendit ignem. Referebat Attenius ex septem hexagonis speculis
in vnum colligatis ignem accendi, nec experientia succedit, nisi aliquantulum
inclinetur, & ex omnium reflexione ignis accedatur. Nec ALITER
ex pluribus quoque globosis tumentibus speculis ignem accendi posse inficior,
vt multorum numero fiat in vno quoque radiorum congressus: ex vno
tamen impossibile, nec sine labore huiusmodi talium compositio fieret. Potest
quoque IDEM fieri, multorum speculorum concauorum compositione,
& intersecatione, nec sine laboriosa operantis industria, sed opus efficacius,
expedirent, nec minus intersectione multorum speculorum pyramidalium.
Nec iniucundi erit visus
Ignem accendere phiala aquæ plena
Soli opposita, rotunda, & vitrea: cum enim directe Soli opponitur, retro
in linea vitream amphoram pertranseunte per centrum, combustibile
aliquod ignis amicum constituatur, vbi pertranseuntes radii coincidant,
quod luminoso quodam noscitur, illico ignem inducit non sine spectantium
miraculo, cum ex aqua ignem excitari videant. Sic
Ignis crystallo rotundo quoque
Accenditur, vel sphærula perfecte rotunda, vel si planum vitrum paretur,
vti specillum, & aliquantulum Soli oppositum retro partem in aduersam radios
vniens vstulat: tandiu enim materiam illam ignium conceptricem remouebis,
& appropinquabis, dum radiorum reflexorum conum inueneris, inde
paululum immorando ignis emicat inde. & præcipue mirabimur, si parua
magnæ extet sphæræ portio. Medici tradunt, quæ in corpore vrenda sunt,
non vtilius posse, quam crystallina pila aduersus Solis radios opposita.
Speculum construere, quo multae imaginum
diuersitates uideantur.
CAPVT XVI.
NVNC Speculum construere conabimur, in quo multæ
apparebunt imaginum diuersitates: & si tale difficilis fuerit
constructionis, imaginum tamen diuersitate, & occurrentia
rependet. vt ad eius fabricam accedatur: Circulum
capies arctæ, vel eximiæ capacitatis, quo speculum volueris,
& hinc inde absidis portiones abscindas duas, ex
pentagoni quantitate vna, altera ex hexagono, quo patuit modo in mathematicis:
inde pentagoni arcus tabula quadam, vel ferro intus excauetur,
vt suo gremio perfectè recipiat, vt ex ea resecatus videatur, contrariæ autem
dispositionis hexagoni erit latus, nam illius quantitas conuexa excipiatur
tabula, vt instar illius arcus promineat, inde cerea, vel plumbea accipiatur
bractea conuenientis soliditatis, latitudine arcum hexagoni, & longitudine
vtrosque superans, sic deinde incuruetur lamella, vt ritè in excauato insideat
ligno, ne intercapedo vel rimula relinquatur vlla, & conuexa superficies
seruata prominens tunc intrinsecus applicetur secundum eius latitudidinem,
ne concauitatis forma aduersetur conuexitati: sed lamella eadem
vtrasque sine impedimento recipiat portiones: sic parato archetypo, chalybis,
vel alterius rei mixtura speculum construatur, vti docebimus, & per
politum multas ostendet imaginum diuersitates. Primò dextra dextra videbuntur,
& sinistra sinistra cum planorum omnium speculorum passio sit, vt
oculis qui fuerit dexter, hic leuus, & è leuo mutuo fiat dexter. Si vero retrogradus
tuleris, commensuratum videbitur idolum, & imago anterius
prominebit: si conuexæ magis accedes superficiei, turpis fiet imago, & quanto
magis hæres, eò fiet deformior, & equino capiti magis assimilare videberis:
quod si speculum inclinabis, inclinabitur & ipsa, & variando situm &
speculum variationes conspicies diuersas, nunc caput deorsum, & pedes
sursum, & multa conspicies, quæ in præsentia recensere opus esse non censui:
nam super volubilem sedem locatum, vt vtrasque possit facies ostendere,
ante & retro per se omnia intuitor cernet. SPECVLVM quoque
ex omnibus dictis componimus, vt eo solo imagines omnes videantur, quæ
in omnibus, plura ora, nunc maiora, nunc minora, nunc dextra, nunc sinistra,
hæc propius, illa remotius, & æqualia, si loco vno sinuosum, alio
concauum, in medio planum locetur, magna imaginum diuersitas spectabitur.
SPECVLO cylindrico conuexo ore opposito, quanto longitudine
difformis, eo gracilitate turpis videbitur, si eius longitudo faciem transuersam
secet, humilem vultum, & compressum vti rana demonstrat, vt
non nisi dentes spectentur, eodem fermè pacto qui in ense spectabitur, vel
ferro alio polito & longo, si illud inclinabis ante, frons maxima, mentum
verò paruum, & gracile equi effigie. CONTRA verò retro si in cauo
intus inspicies plures vnius rei conspiciuntur idoli vicem gerens prælati speculi.
Si centro oculum apposueris, tota cernes eum speculi latitudine, sic
frontem, os, & reliqua: si tale inuertes speculum, vt latè faciem secet inuersum
caput cernes illicò, & cætera quæ in concauo retulimus. SI conuexum
pyramidale inspicies, acuta frons, largum verò mentum, si contra larga
frons, longissimus vero nasus. MVLTA autem concauo inspicies ora,
si secundum cauum illud plures planorum speculorum portiones accommodaueris:
intuens enim aliquis, secundum speculorum numerum numerabit
ea, eiusdemque motus omnia, & tandem qualecunque fuerit speculum,
vtpote non planum, semper diuersum ab idolo spectabitur.
In speculum excauatum idolum quomodo
foras emineat.
CAPVT XVII.
RECENTIORVM Quoque industria nactum est,
vt speculo in eodem plura cernantur ora, vel vnius rei simulachra,
sine primi impedimento: retro enim excauant
speculum, & concauum paruum effingunt, vnde foliolo
inducto, vti docebimus, & ritè concinnato, alterius vicem
foras exhibebit. Hinc optime inuentum prouenit, vt speculo
quis intuens, alterius rei imaginem erectam cernat, vt non sine spectantis
admiratione, manibus corripiens nil nisi aerem tangat, sæpe vidisse memini,
& sic res se habet. E crystallo in speculum paratum, sed melius ex iride
gemma, vti semper vidi, retro idolum vel imaginem excauant, qua potuerint
diligentia, folium inde accommodant supra, & in sede locant, quantum
enim profunditatis habebit, tantum extra superficiem eminebit, nec tibi
satisfacies nisi manibus tetigeris, an verè promineat, sic literæ rite leguntur, vt
argento fictæ videantur, nec tanta erit visus acies, quin respiciendo hallucinetur.
Speculis bracteola quomodo inducatur,
& uitrea terminentur.
CAPVT XVIII.
IAM Apparitiones omnes in speculis, quas nouimus, narrasse
visus sum, nunc autem restat, vt pauca & non
prætereunda dicam, vt perfectam tradam eorum scientiam.
Primo speculorum terminatio, quæ è crystallo & vitro
parantur, inde aliorum mixturas & polituras, vt sciens
artifex & noscere & componere sciat, nam quanquam
inter multa, quæ rerum referunt imaginem, velut aqua, gemmæ quædam,
politumque metallum, nil æquè perspicuè reddit simulachra, quam plumbum
vitro sublitum. Perspicua specula, aut crystallo, aut vitro parantur,
crystallinis planis folia quædam retro inducuntur, cauis vero, & conuexis
vitreis mixtura quædam inducitur, qua tota perlinuntur. Crystallina specula
vbi plana, & adæquata sunt, quantitatis eiusdem artifex stanneam efficit
bracteam planam, & tenuem, qua poterit diligentia, si enim crystallum, vel
vitrum non sublineretur plumbo, ob sui vigorem, naturæque densitatem,
non sisteret impressam imaginem, sed dilabi fineret, quia vitrum rarum &
pellucidum, ob sui pellucentiam non contineret, vnde euanesceret in eo
simulachrum, vt in Sole lumen: inde supra hanc bracteam viuum argentum
digitis extricabis, vt ea totum combibat, & vbi in superficie cernes hærere, &
argentea videbitur, tu hanc manibus capies, & speculi à parte aliqua inducere
incipies, paulatim totum occupato, & circumplectito lamina ea, diligentia
non sine parua, nec aerem intro concipiens, irritum faciat laborem, nec eiici
amplius possit, vbi hoc accommodaueris, super planum aliquod locato, ac
supra pondus inducito, & per diem sic requiescat. Hinc natura rerum omnium
parens, oculum speculi instar composuit, quippe à tergo pellucentibus
partibus, nigrorem quendam apposuit, quo sublato, & tolleretur videndi
facultas. ALITER possumus conuexa specula terminare sic: Ingens
formato vas è vitro rotundum pilæ instar, vti vitrariorum fornacibus fieri
solent, & igne candens in ventre perforetur, vel apto instrumento, vel aliter,
colliquato iam vitro vas tangat, & inflator suo fungatur munere, in locum
illum rumpitur inflatum, foramineque illo proiicitur mixtura, quam prius
parabis, & colliquatum in vas aliud commodum transferas, paribus ponderibus
scilicet stibii, & stanni contusi & elimati, vndique operator per spatiolum
reuoluat, permouens opus, vbi circumlitum fuerit concauum omne, eodem
foramine superfluum emanet, & frigescat, inde in bina vel plura secabis specula,
quod rectè proficies smiri lapide: talem enim sortitur naturam, vt vitrum
tactu & crystallum secet, sic lucida & terminata habebis specula.
Specula quomodo conflentur, & speculorum
mixtura & politura.
CAPVT XIX.
SI Concauum, conuexum, diuerseque efformatum speculum
formare quæsieris, & parabolam sectionem,
quam antea retulimus: cera archetypum parabis: aptius
enim manibus accommodatur, in diuersam reducitur
formam, & aptius erit operi, vbi quæsita speculi
figura cereum archetypum habes, sequenti terra,
rite præparata tunui penicillo illinas, dum aliquam habuerit
crassitiem, inde supra crassius tritum aliud manibus accommodabis, talisque
soliditatis, vt fusum substentet metallum, ne vi ignis frangatur, & in partes
plures dissiliat, paruo tamen foramine relicto, quo cera detrahatur, &
metallum immittas, Soli resiccandum committas: nam igni inferuescens fluitat
cera, sic in calidum cauum illud colliquatum immittito metallum, & refrigerari
finito, & quæsitam speculi habes formam. TERRAE enim, quibus
vti poterimus, multæ sunt, vti smiri, tripoli vocato, pumice, lapillis, sæpiæ
testibus, antiqui lateris puluere, dum mutuo perfricantur, hirci combustis
ossibus, ferri rubigine, & multis. hæc rite tundantur, tenuique succernantur
incerniculo, sic denuò in pilam repetantur, & tritentur, igni deinde vase
incandescere sinunt, & porphyreo læuigant marmore, & tandiu operantur,
quandiu in tenuissimum vertatur puluerem, vt ferè tactum effugiat & in
auras euolare possit, inde aqua, vel corio subtiliorem efficiunt, omnes vel
ex his aliquos tali madefaciunt aqua, quam menstruum vocant. viuis carbonibus
ollam sale plenam exaggerant: vbi sal crepitare defierit in aquam
dissoluunt. Si tu ardenti aqua madefacies, in frigidam adhuc terram proiicere
metallum poteris: id enim maxime refert, vt terra colliquatum recipiat
metallum, vti tripoli vocatum aurum substinet, lapilli plumbum & argentum,
æs molarum puluere, iis non solum in speculis vti poteris, sed in
aliis. MIXTVRA qua in speculorum efformatione vtimur, ita ferè communiter
ab omnibus efficitur: Aes cum stanni triplo, tartari paulum, & arsenicum,
vt fluat, & insimul adcorporentur, alii cum stanno æris triplum, &
stibii tantillum, argentum, vel pyritem album adiungunt, alii ex plumbo
cum argenti duplo: aliisque efficitur metallis, sed vbi in testaceum vas, igni
contumax fuerit fusum in typos immittunt, sic & aliter specula temperantur,
sed horum meminisse sufficiat. IAM speculorum constructiones retulimus,
nunc polituras superesse video, vt postquam conflata, & constructa
fuerint, læuigentur, & præpoliantur, vt ex eo resiliens radius simulachrum
redundet, fluat, & imaginet speculum, multumque leuor, & partium concinnitas
refert. Si verò leue minime fuerit scinditur simulachrum, & vt hinc
maior, minor appareat figura, & diuersa. Rude autem postquam fuerit speculum
rotæ accommodetur, vbi arma expoliuntur, & ad partium lenitatem,
& æqualitatem reducatur omnium, si concauum, vel conuexum polies, ne
rotæ motus speculum frangat, lignum dolabis, ea ad speculi formam reduces,
& pice glutinabis, ne moueatur, inde smiri subtiliter infracto, panno,
vel corio valde perfricabis, inde pumice in pollinem redacta, facile enim
puluerascit, ritè pumicabis vt accommodetur, & leuorem inducas, vel vbi
fixum adhæreat tabulæ, stanni calx, tripoli immittatur, & extricetur, in extrema
autem politura tartaro, fuligine, salicis, vel iuniperi cineribus vti poteris,
& maximè prænitebit. Smiris autem sic præparatur, optimus quæratur,
& conteres, & per pannum incernes, aqua madeat. Hæc autem de speculis
eorumque operationibus dicta sufficiant.
De Physicis ligaturis.
CAPVT XX.
INTER Naturalia quoque versantur experimenta physicæ
ligaturæ, vel vt malint aliqui, colli suspensiones: debet
enim, vel collo suspendi, vel aliis locis ferri, vt insitam
gerentibus elargiantur virtutem, hæc enim ex Indorum,
Græcorum scriptis, præcipuè Hermetis, Costabenlucis,
cæterorumque transferre placuit: naturaliter .n. operant,
& quam retinent vim operationemque, vel à virtute habent, quam vocat Zeno
vniuersalem, vel ab ipso coelo, nec operationes illas alicui perspiciendi dabitur
facultas, nisi vt Plato, & Socrates ait, conuenientibus membris & locis
adligentur, & deferantur, aiuntque prodesse multum posse (vti omnes
vno fatentur ore) & animæ cogitationem certamque effectus fidem. Inquit
enim Plato, si humana mens aliquam rem non iuuantem sibi prodesse pro
certo habet ex sola mentis intentione sibi prodesse potest: ex timore enim
& lætitia non solum incolumen mutatur corpus, sed in ventris solutionem,
& in diuturnas maximè passiones incidere potest, & si hæc iuuant, per naturalem
solum causam iuuent: aliæ enim vitæ incolumitati, quædam robori, sapientiæ,
hæ hilares, tristes infoelices, & infortunatos faciunt, pigros, vel timidos.
Vnde si quis viperam serpentem collo suspenderit, eamque præfoces
lineo filo, & maximè marinæ purpuræ donec moriatur, valet filum
colli suffocationi, & faucium apostematibus, si collo cuipiam aduinces.
Sic si torquem viridis iaspidis collo suspenderis, vt stomachi os attingat, ventriculi
os non leuiter confirmare Galenus prodidit. Canini dentes, cum hominem
momorderint, in frustulis eorum ligati, armoque suspendi, à canis
rabidi morsibus suspendentem defendunt. Peoniæ radix collo suspensa
pueris sanat comitialem morbum. Sic quoque dissectis crescente luna
pullis hirundinis, qui primo partu exclusi sunt, in ventre eorum lapillos offendes,
è quibus duos, vnum colore album, alterum colore varium eximes,
ii prius, quam terram attingerint, in iuuencæ corio, aut ceruina pelle, brachio
aut collo adligati comitialibus prosunt, & sæpe prorsus recreantur, vt
ait Dioscorides. Auricularis digitus abortiui, si mulieris collo suspendatur,
illa non concipit dum in collo habuerit: idemque adalligata asparacis
radix facit. Est & aranei genus, quod candidam, tenuem, densamque telam
orditur, in aluta ligatum, & lacerto appensum, quartanis circuitibus medetur.
Corallus rubeus stomachum confirmat, & ad cordis passionem valet,
si supra illud ligetur. Aetites lapis sinistro brachio alligatus grauidis,
continet partus, cum lubricæ sunt vuluæ, parumque tenaces. Sed parturientibus
si foemoribus alligetur, facit vt sine dolore pariant, sed è brachio
amoueatur. Onix collo suspensus auget tristitias in somno, vt diximus,
& hominem ad ægritudinem conuertit. Saphyrus ardorem interiorem refrigerat:
nam in febribus incensiuis refrigerium præbet, si iuxta cordis venas
pulsatiles suspendatur. Smaragdus collo suspensus fugat hemitritæum,
& defendit ab epilepsia, vnde nobilibus mandatur filiorum collis illum
suspendendum, vt ab eis defendat. Amethystus è collo dependens ad ventriculi
os, ab ebrietate liberat. Hyacinthi genus quodcunque si à collo
pendet, vel digito geratur, pestiferæ regionis noxas non senties, sitque illius
viginti granorum pondo. Et pes Testudinis dexter ligatus super dextrum
podagrici pedem, dolorem sedat, & sinistro sinister iuuabit, nec obesse poterit
manus manui. Lupi stercus ossa comedentis, quod in terram non
deciderit, si vinculo suspenditur, non quolibet, sed lanæ laniatæ ouis à lupo,
quod si ea non adesset, lorum tum quod cingeret inguina, tum alterum,
quo stercus contineretur, parari præcipiunt, prodest multum coliacis. Sed
efficaciores perhibent sapientes hos lapidum effectus, si lapides habueris
Phæbeos, vel Lunares, hos argenteo filo, illos aureo collo suspenderis semper
aiunt Solis vel Lunæ radiis vegetari. Selenitis enim non modo Lunæ
figuram imitatur, sed motum, quia cum ea circuit, collo gestatus, lunarem
efficit spiritum, Lunæque virtutes influit. Sic Helioselinon nominatus, qui
luminarium amborum coniunctionem præsefert, gestatus vtriusque virtutis
compotem facit, id in cæteris obseruato. Hæc sunt, quæ ex antiquorum libris
decerpsimus, quibus sæpè indigentes vsi sumus, vti in toto conspicitur opere.
De gemmarum viribus, & earundem
imaginibus.
CAPVT XXI.
CVM Alterius sit negotii de imaginibus, gemmis insculptis,
& earundem virtutibus transcribere, alio transferre
decreuerim, vti non pure naturaliter operantibus, quo
tamen vberiori doctrina occultarum operationum præauidis
satisfaciam, hic apposuimus. cum quoque conspicerem,
quos demonstrant effectus, naturali euenire virtute,
horis, configurationibus, & coelestibus characteribus adiutæ, corroboratæque
cum lapidum virtuti conformibus signis describantur. Iam & ab antiquis
multæ posteritati relictæ sunt, & prætermisse, nec minimum in monstris
interpretandis, earumque virtutibus intelligendis recentior insudat ætas,
sed antequam quæ dicenda sunt præcepero, plurimos, qui horum meminerint,
memoria repeto. Ptolemæus affert, huius seculi facies coelestibus
vultibus subiectas esse, quibus mira sapientes operabantur imagines construentes,
& describentes. & HaliAbenRhodam Sapientem quendam Aegyptium
scorpionis sigillo thure impresso sanasse, qui scorpionis morsu
afflictaretur, ille anulo scorpionis imaginem deferebat, & insculpi iusserat coeli
medium, vel ortus cardinem occupante, & cum Luna iuncto, quod & à Serapione
simile narratur. vtilem quoque aduersus serpentes imaginem effici posse
Porphyrius autumat, cum Luna coelestem intrat serpentem, vel cum feliciter
aspicit, & multa, quæ breuitati parcentes omittimus. Hic breuiter recensebimus
operationes, configurationesque debitas. Vt rem igitur exordiamur,
multiplici de causa ab antiquis scriptas reperimus, vti nostra se extendi
potuit cognitio. Primò anulis claudebantur, vt tali literæ clauderentur
sigillo, atque ex eo, qui literas dabat, facies agnosceretur. quod Suetonius
Tranquillus de Augusto protulit, qui in diplomatibus, libellisque &
epistolis signandis vsus est sphynge, mox magni Alexandri imagine, nouissime
sua, Dioscoridis manu sculpta, qua signare insequti quoque principes
perseuerauerant. idem Ouidius quoque retulit in Tristibus. Et sæpè, quæ
apud nos reperiuntur, & in manus incidunt, diuersis hominum faciebus scriptæ
visuntur. atque è sardonyche potissimum fieri consueuerunt, quod solus
ceram non conuellat. Reperiuntur quoque contra diuersa accidentia scriptæ,
& lapidum virtuti decentibus figurationibus corroboratæ, vt potior
viuidiorque lapidis existat operatio, inter cæteram enim, quæ coelestes influxus
recipere possent, idoneæ sunt gemmæ, nam quanquam coelestibus muneribus
capiendis duriores videantur, vbi tamen accipiunt tenacius, & diutius
retinent, quod Iamblico quoque placitum video. Sic sæpe anulis, quibus
insigniuntur & decorantur obuersas inuenimus gemmas, intus enim quod
nudam tangebat digiti carnem inscriptæ imagines, characteres, & diuersarum
literarum notæ, verbaque conspiciuntur, statis horis oportunisque
temporibus conscripta, quorum figurandi & scribendi modum latè in
sequentibus intelliges: Nunc autem lapidum virtutes, nostro operi idoneas breuiter
perscribemus; vt res exemplis meridiana luce clarior fiat.
De lapidum virtutibus.
CAPVT XXII.
NVNC Lapidum virtutes recensebimus, non tamen omnium
virtutes omnes me referre putes, laboris potius,
quam ingenii, & subtilitatis esset, sed eas tantum, quæ
frequentius reperiuntur & experientia probauimus,
earumque figuræ lapidum proprietati correspondent, & ad
nostrum opus necessariæ videntur. facile tamen eis plena
multa reperies volumina, vt nil aliud tractent. Et primò Achates, qui
Achatis fluminis ripis reperitur, niger est albis interlitus zonis, & aliquando
intermicantibus guttis illuitur: Contra scorpionum, serpentumque morsus
valet, facundum facit hominem, gratum, & regum amicitiam conciliat.
Ideo Ismeniam Choraulem multis & fulgentibus vti consueuisse legimus,
& in Persia eorum suffitu tempestates auertuntur, & flumina sistuntur,
argumentum eius esse, si inferuentes cortinas fuerint proiecti, eas frigefaciunt,
hic autem irritæ tales sunt vires. Alectorius è galli ventre extrahitur, qui
quatuor spado annis vixerit, nos autem è gallinæ ventriculo veteris extraximus:
Is ore detentus sitim extinguit, huius gerulus inuictus erit, ille etiam
honores acquirere facit, & facundum reddit, vxorem marito gratam facit,
sic extrahitur à grue geranites, à dracone drachonites, siue drachetias, à
buffone borax, qui à veneno liberat, sic chelidonius è dissectis hirundinum ventribus,
sed nisi viuentibus abscissus sit, nunquam gemmascit, nam si obeat
prius serpens, vel animal simul euanescit & ipse, sic extractis lapidibus adhuc
& viuentibus ipsis retinent lapides eosdem effectus: quos & stellæ quibus
subiiciuntur: Alectorius enim potestatem solarem habet, vnde gestantes inuictos
reddit, sic chelidonius ex hirundinibus erutus, curat melancholiam,
& amabilem facit, cum iouialis sit, & in cæteris idem obseruabis. Aetites
lapis quassatus, sonat in eius ventre lapillus: Confert prægnantibus ne abortiantur,
sedat & caducorum passiones. Amethistus purpurei, & violacei est
fulguris, dictus quasi non ebrius, ebrietati resistit in compotationibus, ex
ebrio prudentem reddit & literis operam daturum iuuat, quia sculpi facile
potest, multæ in eo scriptæ figuræ reperiuntur, vti dicetur, hominem facit
vigilem, bonumque ferenti præbet intellectum. Corallus in multis prodest,
ideo corallorum gestamine amoliendis periculis, & fascinationibus maximè
vtuntur omnes, ideo è corallo surculi pueris adligantur pectore. Confert Calcedonius
gerenti, vt causas vincat, corporis virtutes vegetat, contra demonum
illusiones, & phantasticas cogitationes ex melancholia exortas valet. Corneolus
animorum calentium mollit impetus, & tumentes iras mitigat, sanguinis
conpecit fluorem, & præcipuè mulierum menstruis laborantium. Heliotropius,
quod deiectus in vas aquæ Solis radios accendentes percussu sanguineo
mutet maximè, dictus, Solem eclypset, & obscurum reddat, quod nobis
adhuc inexpertum, vel quod imbres excitet: Gestatus bonam famam acquirere
facit, sanguinem fistit profluentem, venena pellit; nec gestantem finit falli, incolumen
seruans. Hyacinthus venena fugat & pestilentes tractus, & tradunt
Punici eum, qui hyacinthum gestat esse à fulgure tutum. Iaspis castum reddit,
sanguinem sistit, & menstruum fluens, prodest quibus aqua intercus inest,
& quos febris adurit victoriosum, & potentem contra inimicos facit, stomachum
roborat si collo rudis suspensus, os stomachi tangat, is tamen qui viridis: sunt
& alii degeneres nominis tantum authoritate gaudentes. Iris in sexangulum
mucronem vtrinque leuiter turbinatus definit, sub tecto si Solis radiis opponitur,
& pars vmbra detineatur, coelestis arcus similitudinem parietibus ostendit,
quod forma euenit, ne ex se id aliqui putent euenire, hic auxiliatur parturienti.
Lapis cyanus contra melancholiam, quartanam, & sincopin valet. Saphyrus,
cui aureus puluis inesse videtur, aureisque punctis collucet, vegeta conseruat
membra inuidos superare facit, nec timore afficietur gerulus, febres refrigerat,
inflammationem, anthraces, & frigida tactu sanat apostemata, vim contra
venenum habet, sanguinem reprimit naso fluentem si temporibus opponatur.
Smaragdus viridi colore insignis, oculorum visus viriditate refocillat, vnde
hanc oculis spectasse prodest, præcipuè quos alterius gemmæ fulgor retuderint,
rarò sculptus reperitur nec temere sic placuit, ne offensum decus imaginum
lacunis corrumperetur, cum difficiliter incidatur, oportet castè ferri, nam
coitum non sustinet, vt scribit Albertus Vngariæ Regem in congressus hora
cum vxore in partes dissiluit, & fractus est. proditur Neronem in smaragdo
gladiatorum pugnas spectasse, ipse opes auget, & verba persuasoria. Topazius
lunaticam sanat passionem, auget diuitias, sanguinis eo fluor stringitur,
& gestatus gratiam acquirere facit, & si concauus, vt cæteri obiectum
idolum conuersum ostendit.
De coeli, & Planetarum imaginibus:
CAPVT XXIII.
HAEC Sunt planetarum, coelique imaginum figuræ, quas
sæpe intuens lapidum virtuti conformes inscriptas reperies,
vti Mercurium gracilem iuuenem, caduceum ferentem, capite
pedibusque talaria, Martem autem loricatum militem bellicosum,
vexillum, hastam vel scutum secum ferentem. Venerem autem
nudam mulierem, speculum & secum cupidinem puerum habentem
lasciuo actu, sic Iouem solio sedentem, virga imperantem, falciferum senem Saturnum:
radiis insignitum Solem. Nec minus octauæ sphæræ configurationes crebrius
in lapidibus iis perspicere licet, simiæ, vrsæ, coronæ, cigni, aquilæ, alati
equi, serpentarii, reliquarumque. Sic signa omnia, arietes, tauros, geminos,
cancros, leones, & cætera, & ex Stellarum naturis planetis conformibus
operationes eliciunt. Sunt & aliæ imaginum configurationes, quibus lapides
veteres effigiabant, iuxta Indorum, Aegyptiorum, Magorum, & aliorum astrologorum
sententias, non tam visibiles quam imaginabiles, vt in prima Arietis facie,
hominem aiunt ascendere nigrum, corporis ingentis, rubeos habens oculos, pannoque
præcinctus albo, ascendit in secunda mulier clamyde cooperta lintea,
viridibus pannis cincta, vnum retinens pedem. In tertia vero ascendit homo rubeis
indutus vestibus, armillam habens manibus auream, cupiens & bonum facere,
nec potest, sic in cæteris aliis sunt ascriptæ, quas qui quæsierit, eorum
quærat libros, longum enim & nimis fastidientis esset lectionis eorum opiniones
recensere, quæ & inter se diuersantur, ideo diuersis & variis insculptæ
imaginibus reperiuntur. Sunt & alii aliter operantes: rem .n. hominibus &
gestibus exprimunt, vt si gratia exempli amorem inducere cupiunt, dulces
complexus, gestus, & loquelas exprimunt, & osculantes, at si odium, vel iracundiam,
terga obuersantes, se insimul fugientes, & abhorrentes, sic animi
passiones omnes quas inducere exoptant, figuris exprimunt, sed lapidum
virtuti conformibus, aptis quoque insculpunt figurationibus, quæ quomodo
aptari, & reperiri debeant in sequentibus aperiuntur.
Quibus imaginibus effigiari debeant
lapides, uel gemmae.
CAPVT XXIIII.
LAPIDVM Virtutum iam meminimus, & quæ sint configurationes
inscribendæ, ad coelestem fauorem aucupandum,
reliquum est doceamus, ipsis aptari quomodo debeant,
ac oportunum tempus eligendi normam. Amethysto sæpe
insculptus iuuenis reperitur, caducifer, galeratus, & pedibus
talaria, & manu aliquando sinistra gallum tenens,
quem Mercurium esse norunt omnes, nec à lapidis virtute discordat, vnde
sapientiam & intellectum gestantibus pollicetur, & multa cum versatilis sit
eius natura. Achati scripti scorpiones reperiuntur, aranei, serpentes, animalia
cætera venenosa, nunc hominem serpentibus insidentem, quem serpentarium
coelestem Aesculapium esse noscunt, vnde veneno, & scorpionum
morsibus medetur, & siculo nascitur Achate flumine, vbi maximi gignuntur
scorpiones, & per eos scorpionum eius prouintiæ pestis extincta est, horumque
virtute natura defectum rependit. Inscribitur & anguifer in hæmatite:
legi enim Magos Persarum Regi suo consuluisse, vt hunc lapidem ferret,
& contra venenum putant, vt Haly scribit. Iaspidi sæpe leones, galli,
aquilæ, trophæa, loricæ, nunc Martem, nunc armatum militem, serpentes
pedibus conculcantem, & in collo scutum insculpunt, & lapidis duriciei,
& virtuti respondentem, hominem sæpè victorem, belligerum, & inuictum
reddunt. Nechepsos autem Rex ad stomachi remedium, huius enim
virtute vegetatur, draconem radios emittentem inscribi iussit. In Magnete
sæpè cynosuræ figura visitur, cum maxime illius sideris amore detineri
videant, contactu enim ferrum ad illam vergit, ac compotem virum illius
virtutis efficit, vtpote saturnalis. In Selenite lapide semper Lunæ imago
reperitur, & qui argenteo filo circundatam tulerit, lunaris efficitur.
Saphyro variæ imprimuntur animalium figuræ, vt eorum morsus sanet,
Hyacintho fulgura, vt ab eius flagrore gerentes reddat tutos. Corneolo
variæ, diuersæque ob variam, & diuersam eius virtutem & operationem,
qui lapis facilis est sculpturæ, & inuentionis. vnde filios Israel in deserto
horum multitudinem sculpsisse fertur. Iam exempla retulimus, quomodo
aptis lapidum operationibus, aptæ coelorum configurationes scribi debeant.
Sunt quoque qui anulos, quibus clauduntur lapides, è metallis effingant,
addictis planetæ illi, vt faciliorem contrahant operandi facultatem:
vti Saturni è plumbo, Solis ex auro, Lunæ argento, vt saturnius gerens,
solaris vel lunaris euadat, quod non nisi profuturum existimo.
Electiones inscribendis lapidibus
necessariae.
CAPVT XXV.
SED Maiorem è coelo virtutem suscipere, & præripere
dicunt, si statis temporibus & oportunis inscribantur, sic
enim animantur, magisque iis influunt sidereæ configurationes:
& hoc fundamentum, & radicem statuunt omnium,
nam si amorem excitare cupis, aptis & beneuolis
aspectibus, si odium accendere, iniquis & destruentibus
vtere, effectuque cognito tempus præparatur: nam si Veneris vel Saturni
imagines facere constituunt, hanc Taurum, Libram, alterum Aquarium
vel Capricornum subire expectant, & vt veritas pateat, in eorum sculpturis
in Leone Solem, in Cancro Lunam, in Geminos & Virginem Mercurium
reperimus. Sic in Leonis, vel Cancri figuram inscribere volunt, in eis Solem
& Lunam vagari cernunt, & illicò inscribunt, præcipuè id tamen cauent, vt
Luna immunis, & ab omni sit impedimento libera, vtpote Martis, Saturnique,
sic Solis combustionis, Præterea mentem adhibent, ne cursu vacua,
sed crescens, & velox, nec in signi calce reperiatur, (sæpe enim infortunarum
termini sunt) in foelici sede, conspiciant eam fortunæ trigono, vel hexagono
ascendens in ortus cardine, vel coeli culmine, non in cadentibus, non sit declinans,
dolet enim tunc planeta & torpet, ascendentia signa diurna in die,
noctu verò nocturna, vt facilius re potiatur, nec impedimentum afferre possit.
Contra præposterè procedas, si odium, vel infirmitatem inducere molieris,
cum signorum figuram inscribere quærunt, non minus per triplicitates sequentes
inuenies: nam ex Ariete, Leone, & Sagittario prima constat triplicitas,
quorum in die Sol dominus, in nocte Iuppiter, in crepusculis autem frigorificum
Saturni sidus: & talibus signis, & sculpturis frigidis medebantur ægritudinibus,
hydropisi, & paralysi, sic secundum reliquas triplicitates reliqua
inscribunt signa, aliis medentia infirmitatibus. Id tamen non omittam, quod
testantur omnes, seculorum turba eorum virtutem elanguescere, & extingui.
Ideo quæ à maioribus factitata, nunc irrita prorsus, & vana conspiciuntur.
Iam PHILIPPE Rex optime Naturalis Magiæ pensum absoluimus,
vti nostra valuit infirmitas, & ab hoc genere posthac feriabimur, in quibus
non tam mira, quam vera scribere visum est. Si quid intentatum remanet,
vel inconcinnè dictum, & negotii difficultati, & temporibus breuitati ascribatur.
Hæc enim sunt dicendorum præludia, sublimiora enim, & secretiora
conscripturi sumus, si diuina fauerint.
FINIS.
Scan/Page Example
1 2
3
Book I
|| Book II ||
Book III ||
Book IV
Home Page || "Natural Magick" || The Author And His Work ||Editor/Producer || Glossary/Index