Home Page || "Natural Magick" || The Author And His Work ||Editor/Producer || Glossary/Index
Scan/Page Example
1 2
3
Book I
|| Book II ||
Book III ||
Book IV
BOOK II
(CAPVT X - CAPVT XXVIII)
1558
"MAGIAE NATURALIS"
By
John Baptista Porta(Giambattista della Porta)
(1535-1615)
(As Transcribed by Dr. Laura Balbiani)
IOANNIS BAPTISTAE
PORTAE NEAPOLITANI
MAGIAE NATVRALIS
LIBER SECVNDVS.
Variae ignium compositiones.
CAPVT X.
NEC Spernenda, vti non necessaria, nec visu existit iniucunda
artificiosa ignium compositio, nec multum à superioribus
degenerat, de qua nos aliqua narrabimus experimenta,
quæ quanquam ab ignaris, & idiotis tractentur,
subtilitatis tamen plurimum habent, nec ea recensere pigebit.
Et primò
Ignis mixtura, quæ sub aqua
ardeat.
Quomodo autem fieri possit, latè patebit: multifaria est enim earum compositio,
eaque dicemus, quæ paratu facilia cum sint, citius opus expediunt:
Puluis primò paretur pyrius (vt dicunt) ad bellicas machinas, quibus
ab ardenti quasi bombo, nomen bombardarum est inditum: hic mixtiones
horum subintrat omnes, vtpote basis, & fundamentum: cui adiiciatur tertia
colophoniæ pars, communis oliuarum olei quarta, sexta autem sulphuris,
ritè permisceantur, ex omnibus resiccatis periculum sumunt: si valentius
vritur, quam quæritur, colophoniæ & sulphuris, si remissius pulueris
dicti plusculum suggeratur, horum mixtura in stramentis, & linteis obuoluatur
pannis, vel loculis ex iis confectis, strictius quam possit, inde funiculis,
& ligaminibus obuolutam feruenti immergunt pici, & resiccari curant,
ac denuo straminibus munientes, illinunt pice, vt eam ab aquæ humiditate
tueatur, nec ignis vi disrumpi finat, vbi autem ritè fuerint insolata,
paruo foramine peruia, ignem immittunt, & ardere incipiente, paulo morantur
tempore, tum proiiciunt in aquam, nec se ab ea extingui finit, nunc
fundum, nunc aquæ superficiem petens, & in ea obuoluitur. Nec displicet,
vt naphtam adiungant iis, quam petroleum vocant: rapacissima enim ignis
est, eoque longe viso desilire cogit, vt magnes ferrum, & comburitur. Multumque
bitumen hoc in aqua ardet, quod à natura artifices mutuati sunt,
nec balneorum semper ebullientium alia reddi potestratio, nisi quod bitumine
intus ardeant, & aqua depascuntur, quæ continuæ sit causa ebullitionis.
Bellica sæpe instrumenta huiusmodi compositionibus replentur, inde
igneas quasdam emittunt pilas eminus, & disrumpuntur, quas sic parant:
Puluerem hunc obuoluunt stupa, ac mixtura, quam diximus, illinunt, & implicant,
& concauas machinas replent puluere, pilis, & mixtura vicissim inspersis,
igneque admoto, in hostium congressibus, pilæ per aera proiiciuntur
accensæ. QVOD olei vicem expleat, & ardentius exuratur, immittunt
aliqui suillum adipem, anserinum, sulphur ignem non expertum, quod
græci vocant ápuron++, sulphureum oleum, & naphticum, salnitrum sæpe
purgatum, ardentem aquam, terbinthinam resinam, liquidam picem, quam
omnes Kitram vocant, vulgò dictam liquidam vernicem, vitellorum ouorum
oleum, & aliquando vt molem his addat, & liquida inspisset omnia,
lauri scobem immiscent: iis vitreo vase occlusis, illud sub fimo condito, per
menses duos, vel tres, alternis semper denis diebus innouando fimum, & remiscendo,
exemptæ inde compositioni, si ignem adieceris ardere non definit,
nisi tota fuerit absumpta, aquæ enim aspersione non restinguitur, imo
accenditur: veruntamen luto, terra, puluere, & omnino quibusuis aridis
suffocatur: si cassidi, clypeo, & armatis hominibus inieceris igne candentes
reddit, vt comburi cogantur, aut arma exuere. ALIVD trademus,
quod valentioris est operationis, terebinthinæ resinæ, picis liquidæ, & vernicis,
inde picis, thuris, & caphuræ pares portiones, viui sulphuris sesquitertium,
salnitri purgati duplum, ardentis vero aquæ triplum, & tantundem
naphtici olei, sed salicis pollinis carbonum pusillum adiicias, hæc simul conficiantur,
& in globulos effingito, vel ollulas reple: sic exurit, vt extinguere
sit vanum. Alia inter has reperitur
Ignea mixtura, quam Sol accendere
potest
Maximè autem feruens in meridie, & id præcipue illis regionibus vbi Sol
flagrat, vel sub caniculæ ortum, nec aliunde euenit, nisi accendibilium rerum
compositione, hanc tamen sedulò parabis, qualis est, quæ ex his constat:
Caphura paretur, inde viui sulphuris, terebinthinæ resinæ, iuniperi,
& vitellorum ouorum oleum, pix liquida, colophonia in puluerem redacta,
salnitrum, & omnium duplum ardentis aquæ arsenici, & tartari pusillum,
hæc omnia bene tusa, & remixta, vitreo condas vase: quod per duos menses obrutum
immorari oportet, fimum semper innouando, & remiscendo, eodemque
(vt docebimus) eliciatur aqua vase, hæc inspissetur, vel nostro puluere,
vel stercore columbaceo, & tenuiter cribrato, vt strigmenti formam
habeat, ligna delinito, vel aliqua combustibilia, & æstiuis Sole vritor diebus.
Hæc omnia Marco Graccho ascribuntur. Vim retinet comburendi maximam
columbaceum stercus. Refert Galenus in Mysia, quæ est Asiæ pars,
sic domum conflagrasse: Erat proiectum columbaceum stercus, in propinquo
fenestram tangebat, vt iam contingeret eius ligna, quæ nuper illita resina
fuerant, cui iam putri & excalefacto, & vaporem ædenti, media æstate
cum Sol plurimus incidisset, accendit resinam, & fenestram, hinc fores
aliæ resina quoque illitæ, ignem concipere, & ad tectum vsque submittere
incipiunt: vbi autem à tecto semel est accensa flamma, celeriter in totam
grassata est domum, cum maximam habeat inflammandi
vim. Præterea
Ignem, qui oleo extinguitur, &
accenditur aqua,
Fieri si opus fit, ea sunt consideranda, quæ facilius in aqua ardent, vel in ea
sponte accenduntur, vti caphura, & viua calx. vnde si cera, naphta, & sulphure
mixtum composueris, ignemque concipiens, vbi oleum inieceris,
vel coenum extinguitur: reuiuiscit enim, & maiorem concipit ignem infusa
aqua. Hac fiunt compositione faces, quæ fluminum traiectu, & pluuiosis
locis non extinguuntur. Narrat Liuius, vetulas quasdam in eorum ludis
accensis facibus ex his confectis Tyberim tranasse, vt miraculum expectantibus,
& cernentibus ostentarent. Hinc pro itineribus
fiunt
Faces, quæ ventis non
extinguantur,
Quod è sulphure euenit: difficiliter enim extinguitur, vbi flammam concipit:
vnde faces cera, & sulphure vicissim oblinitis, & confectis, ventis,
& tempestatibus innoxiè feruntur. PRO ducendis autem exercitibus, vel
necessariis rebus aliis, vtuntur tali: Earum ellychnium salnitro ebulliunt,
& aqua, & exiccatum sulphure, & ardenti madefaciunt aqua, inde candelas
hac efficiunt mixtura: constat enim sulphure, inde caphuræ, & therebinthinæ
resinæ medietate, colophoniæ duplo, ceræ autem triplo: quatuor
efficiunt candelas, eas componunt simul, in medio autem viuum sulphur
iniiciunt, & pertinacius omnibus resistit. SI candelam aliquam niue
circumtexeris, vt pueri solent, & incendes, in niue flamma ardere videbitur.
Sed vt facilè accendatur,
Aqua ardens
Effici sic ritè poterit: Vetus, validum, & nigrum vinum habeas, inde intus
viuam immitte calcem, tartarum, sal, viuumque sulphur, vitreis chimistarum
organis (vt docebimus) aquam exugito, hæc mirè ardet, nec ardere
defierit, nisi tota consumetur, vel parum relinquat: si in patinam,
vel aliud patentioris oris vas pones, & flammam admoueas, illicò ignem
arripit, si in murum proieceris, vel è fenestra noctu; innumeris scintillis,
& igniculis accensum aerem videbis, ardet in manibus detenta, nec
comburit multum, id autem aduertito, si pluries distillabis minus ardere,
id enim aceto contrarium aqua habet ardens. Si minus phlegmate redundet
vis, spongiam oleo madidam vasis ori in distillatione accommodato, phlegma
autem penetrare non finit. Si
Flammam eminus proijcere
Quæsieris, id commodè faciunt colophonia, thus, & succinum præcipuè:
nam si flammam concipit, in altum se tollit, eminus flammam emittens, si inter
digitos candelam continebis: in palma autem pinsitum puluerem, dumque
proiicis, euolet puluis per candelæ flammam.
Si optabis ab
Igne tueri aliquid, ne comburatur:
Ea considerato, quæ summè frigida, obstupent, & subtilia sunt, & ob substantiæ
connexionem ab igne non vincuntur, vti amiantus lapis, quem plumeum
alumen vocant, extincta calx, oui albumen, altheæ succus, hyoscyamus,
psyllii semen: hæc cum succis permiscentur, dum linimenti speciem
assequantur, inde manus oblinito, & illæsus ignem detinebis: non sic tamen,
vt omnino tutus, & intrepidus pertractare possis, vel per ignem ambulare.
ex amianto lapide mappæ texuntur, & si sordidatæ igni proiiciuntur, candori
pristino restituuntur. Inde autem si vis
Ignitus totus videri:
Prædicta vbi te liniueris mixtura, resiccari curato, & tritum subtilissimè sulphur
inspergito, flammam admoueas, vbi ardere incipiet, ignitus videberis
totus. Si minus commodum fuerit sulphur, ardentis aquæ irroratus aspergine,
quam diximus, ignem admoue, & aliquantulum
sub ea tutus deges. Fitque
Puluis pyrius in bellicis instrumentis
mira operans.
Si quis in vulgarem puluerem duodecimam argenti viui partem, marchesitæ tantundem,
& colophoniæ & rectè pertunderit, & permiscuerit, hoc puluere si bellica repleuerit
instrumenta, vbi ignem admouerit, ingenti fragore dissilit machina, vt
astantium multos interimat. CONTRA autem si in pyrium hunc puluerem
combusta papyrus immisceatur, vel quod idem explebit, vulgaris foeni seminis
duplum, si optimè trita immisceantur, validissimam vim retorquet, vt
nec flammam, nec strepitum tam validum emittat: tali puluere mira ingeniosus
excogitabit experimenta.
Qui fieri possit latex in tenebris refulgens.
CAPVT XI.
TV Qui præauidus ad lectionem rerum accedis, quas larga,
eademque prodiga Natura humano vsui liberaliter
foeneratur, abditas, & delitescentes, eumque curat tenebris
innoxium reddere, quod non est profecto aspernabile,
ex iis ingeniose require, quæ præstare possunt,
plæraque etenim habes, quæ in noctibus sensum feriunt, & cient, multa
Aristoteles, multaque passim experientia demonstrat: Ceu bestiolæ ex insectorum
genere, quas græci ougolamoiadas++, latini nitedulas, siue cicindelas
vocant. Sunt fungi, capita, & squamæ piscium: vti recentis trichiæ, &
vulgo harengi dicti. Sic miluus, siue miluago, quod oculi noctu splendeant
lucerna dicitur. Pectinum vngues in tenebris igne lucentes, & in ore mandentium.
Sic luporum, & ælurorum oculi. Estque in Germaniæ saltu in Hercinia
apparens volucris, cuius lucent pennæ ignium modo, earumque splendore
viatores, per innumeras illas solitudines itinerum dubios moderantur
euentus. Sic de spondylis, plærisque ostracodermorum generibus, vel super
eos insidente musco. Aglaophotidis marinæ, & terrestris meminit Aelianus,
tale nomen à splendore lucis inditum, aliaque maris alumna animalia.
Sæpe manibus marinam aquam exagitatam, igneis scintillis coruscantem
vidimus. Narrat Iosephus vallem, in qua est locus Baraas, ex eodem radicis
nomine dictus, igneo colore fulgurans. Sic nictegretum, cuius valde miratus
est Democritus. Iam quærcus præaridi caudices, situque marcidi, argenteo
noctu splendore aspectum mouent, & vulnerant. Carbunculus in
tenebris rutilat, aerem circumsecus pro corporis modo illuminando: & multa
sunt quoque noctu lucibilia, grauissimorum authorum testimonio comprobata.
At series admonet doceamus inde humorem extrahere, ex quo
latius diffusiusque proficiscatur lumen, & emanet, vt noctu videri possit.
Iam infra patescit
Exemplum,
Nitedulæ igneo multum colore coruscantes, inter omnia principatum obtinent.
Nos earum caudam à corpore rescindimus, præcauendo, ne alieni
quippiam nitidis partibus immisceatur, porphyretico lapide conterendo, diebus
quindecim, vel plusculis sub fimo vitro condimus: fueritque præstantius
ne latera contingant, sed pendeant: iam elapsis diebus, furno, vel calentis
aquæ balneo vase imposito, & accommodato, paulatim luculentum,
& stillatitium laticem subiecta paropside recipias, ac pellucido crystallino orbe
condito, sic conclauis medio lucigena pendeat aqua, & aerem illuminabit,
qui est circa illam, vt maiusculæ literæ noctu possint conspectari: dummodo
à non magis splendido illustretur, sic enim illius penitus exiguum lumen
exolescit, vt interdiu videri nequeat. Cui congener, nec multum dissimilis
est aqua, ex dictorum piscium squamis sedulò extracta, quam sæpe
separari vidimus, nec à prima ferè dignoscitur, eandemque in reliquis
parandi ratio iam patet, eisque vtimur in dicendis.
Multa literarum experimenta, uariaque scribendi latebrae.
CAPVT XII.
DE Clandestinis literarum notis, quas vulgus zipheras vocat,
duplicem statuunt normam, visibilium vnam, & per se
dignum tractatu studium habet, delitescentium verò alteram:
iam poscente hic loco, aliqua commentari censuimus,
& quæ hæc consequuntur, Magnatum & Principum
rebus consulentes, dum absentia curant, & commenti
illius gnaro conscribunt. Nos paucula oculis subiiciemus exempla,
non ea tantum recensendo, quam quæ inde sunt euentura, & ii noscent,
quin nonnihil addentes, coniungentes, vndique artificio contexta, & velata
detegunt, ne in manus indocti, & gregarii peruenientia vilescant: tunc enim
chariora, cum arcana, & fido clausa pectore diutius commorantur. Sed quæ
iam sæpius peruulgata in medium afferenda duxerim, ad rem redeuntes,
dicamus, quonam fiant pacto
Literæ in tenebris
conspicuæ,
Si quis furtiuo scripto rei conscio nouo astu excogitata quæpiam nuntiare
quæsierit, quæ tantum nocte intempesta conspectari queant: prænarrato
iam liquore graphicè describendo pagina saturetur, maxima adhibita sedulitate,
& ineffigiata interdiu apparebit. Si hoc minus fortasse tutum, magisque
fuerit cordi
Literas lumine interpositas
legere,
Hæc est scribendi inopinabilis latebra, nec vti cæteræ leuiter igni detegitur:
Si colore corporeo albo scriptitaueris, vti cerussa liquido immixta gummi,
vel consimili, sit chartæ concolor, neque aliquid sit discerniculi, vel coniectari
possit, tunc oculo, & lumini interiecta sideris, vel candelæ, vbi descriptæ
fuerint literæ, ocularibus radiis penetrari non sinunt, sic obscuriusculæ
conspiciuntur. Vel si velimus, vt
Literæ in nigro extemplo
candicent,
Est, & occultius mentis conceptum proferendi ratio: Luteum, ouique albumen
validè exagitatum, instar scriptorii atramenti liquescat, huiusmodi literas,
vel lineamenta protrahe, iam exiccatis, colore atro papyrus superlinatur,
& inquinetur: vbi vero literæ iam obrutæ liquescant velis, lato ferro,
vel cultro leuiter eas erodendo, tenebricosum dilacerantes velum, vti
nebulas discutientes supra modum candore panduntur
insigni. Sicque si
Literæ delitescentes conspiciantur,
& conspicuæ delitescant
Optabis: potieris, si stillatitio calcanthi liquore, vel ardenti aqua affusa donec
solutum fatiscat: ac papyro literas duxeris: iam enim siccescentibus cælantur:
porrò combustam paleam ex aceto triturabis, & quæ sumus scripturi,
in priorum interstitio versuum latè describito. Omphacitis inde galla albo
vino decoquatur, spongiam madida, cum cordi euenerit, leuiter expergificando,
& super eas inducta atterendo, vernaculus nobis color ater obliteratus
delitescit, pristinus vero inuisibilis refricatus
nobis fiet conspicuus. At
Literæ intercutaneæ,
& indelebiles in membro quouis
Appareant si velis: sic citò expedies: Cantharides naturalis diei curriculo valida
aqua, vel tritius auri separationis madeant, inde graphio, vel apto stylo,
summa cute brachii vel alterius membri characteres effigiabis, læsa humore
caro inflatas surgit in vesiculas, exulceratur, sic acris vestigia aquæ
vi, albas cicatrices perpetuo emarginat æuo, & nunquam euanescentibus
literis membrum insignitur. Vel
Literas confestim loco quouis
emergentes
Nigras, & coloratas efficies: si aceto, vel vrina, clanculum in manibus,
vel alibi literas exarabis cum exiccatæ fuerint, nec vestigia apparent, & vis
elucescant, fuligine, vel colore, quem vbertim infectoriæ dant officinæ, extricato,
& nigricabunt valde, si easdem albas quæsieris charta, ficulneo lacte
delineato, exiccatas carbonis polline insparso confricato, & detergito.
At reddere
Literas igne, uel aqua
uisibiles
Sic possumus, & literas in carminum intercapedinibus, & syllabarum coagmentis,
& distantiis protrahere: Contineat epistola inane quippiam, vt incondite
putet positas, & interceptè, aut nihil omnino, aut ægerrimè sentient.
Si citrii, medici mali, cæpæ, & omnium ferè acrium succo descripseris,
si igni inferuescit, eorum acrimonia deteguntur illicò. MAIVS aliquantulum
subtilitatis habet, si alumine aqua dissoluto scripseris, cumque
lectioni accedis, aquæ immergendo, latè euadent visibiles, & elegantes.
SI vero candicent velis, & lacteas sic facies: Lithargyris primò teritur, &
fictile aquam continens cum aceto coniicitur, decoquitur, & decoctum per
colum traiicito, serua, inde limonis succo citrigeri generis literas exarato:
iam enim siccescentibus abduntur, si seruato liquore immerseris, lacteas, &
conspicuas videbis: Si mulierum vbera, vel manus ea madeant, prædicto
insparso liquore lacte resudabunt: vtitor, si inops aliquando eorum fueris.
SI quoque literæ hirci adipe lapidi fuerint inscriptæ, lapidique occultæ
prorsus, si lapis idem aceto demergatur prodeunt illicò, & quasi sculptæ
foras eminentes extabunt. SI autem absoluta aqua perscribendo, literas
nigrescere iubes, vt nauius, expeditiusque, itineribus accingamur: Gallas,
& calcanthum subtiliter pinsito, inde puluerem chartæ inspergito,panno
perfricato, recteque expoliantur, & vt sit chartæ concolor, & pertinatius
inhæreat, contuso iuniperi gummi, quod scriptoribus vernigo dicitur
addatur reliquis, cum vsu euenerit aqua, vel saliua scribito, & nigrescunt:
iisque simillimæ eueniunt technæ,
quas per longum esset recensere. At
Literas ouo imprimere
Africano sic placuit: Alumen ex aceto subtiliter, multumque terito, & cortici
quicquid velis affigurabis, feruenti Soli exiccato, muriæ, vel acri aceto
impone, tribus, vel quatuor diebus, resiccatum coquito, cunque fuerit
tostum, cortice enudabis, & duro albumini scriptas literas reperies. INDE
occurrit alterum: Cera circumlinito ouo, stylo literas exarando, fatiscentes
rimas humore reple, ac aceto macerari finito per diem, cum ceram sustuleris
decorticato, & peruium corticem, & ouo impressas leges literarum
figuras. Nunc lege, quæ improbo excogitatu
necessitas explorauit, vt
Literæ constitutis diebus
deciduæ sint, &
euanescant,
Quantum humanum euolat ingenium, dum naturæ secreta pandit? Demersetur
tenuis elimatus chalybs in separationis aquam, pondere iam triplicato,
quibus liquidæ picis, vel terebinthinæ resinæ fuligo addatur, vt nigrior
fiat, & dolum cooperies: porphyrite multum teratur, scribe, & consenescentes
decident. Hoc silentio prætereundum non putaui, quod maximè
præcipuum, & tanquam rei caput est, periculum frequenter facere:
nam si diutius in charta commoratur, fortis aquæ plusculum suggeratur,
& si fueris sedulus, subcrocea non remanebunt vestigia: hac indicii norma
frui poteris. SIC aliud consimile genus habebis, si sic mentiri satius fuerit:
Chrysocolla, ammoniacus sal, & alumen æquali pondere certent inter se,
tusa omnia fictili condantur, & forte ex calce parato lixiuium, & faucibus
excepturi vasis lineo panno obtento, colato: sic igitur parum ebulliat, atramento
immisce, & vbi incolumes aliquantulum durabunt, iam flaccescente
fiunt caducæ, ad vsum recondito. Sed lituras,
maculas, vel
Literas penitus abstergere
Si quæsieris: Chalcanthi, & salnitri aqua calamo supra literas delineato.
VEL è sale alchali, & sulphure, paruis conglobatis orbiculis perfrica, sic
erodet, vt nec vestigium remaneat. Literas verò disco Lunæ obsessis nunciare,
iam certiores facti conscribemus. Hæc enim raptim perscripsimus.
De conuiuijs, & epulis mirèapparatis.
CAPVT XIII.
HAEC Silentio prætereunda cogitaueram, ganeonibus, &
bibacibus, coquis, & popinariis relinquenda, vt à re ipsa
plurimum aliena, & inconuenientia, & defoecatoribus auribus
non mittenda. Sed omnibus satisfaciendi gratia, apposuimus,
aliquibus hæc reliquis gratiora, & iis similia
fuerint, nec gulæ, & genio indulsisse vnquam poeniteat:
sic summatim perscribentes, ne longiori narratione legentium animos detineamus,
ad ea noster se conuertat sermo, vt conuiuia, frugalesque coenæ
lautiores apparatu videantur. Et primo
Vini haustu nimio ne inebrietur
accumbens,
Vel si cibo largius sumpto corpori noxam sentiet, sic discutiet, vt Cato docet:
Initio, ac coenæ summo crudæ brassicæ quatuor, vel quinque cymata
esto, & crapulam sedat, vini noxam restinguit, & reddet quasi nil ederis,
biberisque, adeò inter se perniciali dissident odio, vt satæ alteram altera discordante
natura fugiat. Inde Androcydes sapientia clarus contra temulentiam
valere iudicauit, & contra eam mandi præcepit. Nec omittam, quæ
Nestor in Alexicepo suo dixerit: Brassicam enim Lycurgi lachrimam vocat:
inquiens. Cum Bacchus eum reueritus mare subiistet, Lycurgum vite
vinctum lachrimam emisisse, & è lachrima natam esse dicit, & ob id contrarietatem
inter vinum, & Brassicam esse. Idque euenire tradit Aristoteles,
quod succum dulcem, discutientemque obtineat. Vnde Plutarchus in symposiacis
dulcia ait, si vino infundantur ebietatem discutere. Euenit aliquando
à capitis distillatione columellam in guttur laxari, tunc crudæ brassicæ
succus capiti impositus, vuam retrahit in sublimen oris partem. Inest & crambæ
vino obsistendi vis: nam si vineto obseritur, dilutius proueniet vinum:
inde apud Aegyptios, & Sybaritas solemne erat ante omnia crambem sumere
coctam. Aliqui id amethystino vasculo facere consueuere ante comporationem,
quo impune vino indulgere possent, ex Athenæo. At si ALITER
vini noxam inhibere voles, maximè dilutiusculi, nam citius crapulam senserint,
quam qui meracius hauserint. Si multum poturus eris Africanus docet
in cibatu præmittas tres, vel quatuor amaras amygdalas exiccantes, &
humiditates absumentes, vinolentiam propulsabunt. Narrat Plutarchus
Cheronæus apud Drusum Tyberii Cæsaris filium medicum fuisse, qui cum
bina, senaque amara amygdala esitaret, in comestura bibendo superabat omnes,
qui iam deprehensus, iisque deinde priuatus, decertare amplius nec
pauxillum valuit. NEC incassum pumicis farina, si potor in bibendi certamine
præsumat eam. Affert Theophrastus periclitari, nisi vniuerso potu
impleatur. Sic Eudemum in vigesimas secundas vices durasse, demum balneum
ingressum nil reiecisse, ac ita coenitasse vti si non bibisset, vi absumente
siccifica, & in cadum musti bullientem coniecta, statim in totum vini
feruor sedatur. AD aueruncandum quoque meri exitium antiquitus in
compotationibus corollis floreis redimita capita ferebant, Vnde Ouidius.
Ebrius in cinctis philyra conuiua capillis
Solet, & imprudens vtitur arte meri.
Et Valerius Martialis.
Pinguescat nimio madidus mihi Canus amomo,
Lassenturque rosis tempora futilibus.
Rationemque dicunt, quod nimia frigiditate cranium frigescat, vt vinolentiam,
& eius vim extinguat. Vnde Dionysium legimus discumbentibus hedeream
instituisse coronam, quæ insita frigidifica vi, vini potentiam retunderet,
nam ea contra crassantis ebrietatis impetum obsepit, calidum siquidem
meri capitis poros patentiores reddit, frigidum enim sic contemperat, vt scandentes
repercutiat vapores. EST & altera priscorum patrum cura, vt crapulosa
extinguantur, vt lactucis coenæ fine vescerentur, cum insitam frigiditatem
habeant maximam, nunc autem initio ea vtimur coenæ ad conciliandam
appetentiam. Vnde Martialis.
Claudere quæ coenas lactuca solebat auorum
Dic mihi cur nostras inchoat illa dapes?
Dioscorides tanquam acrepulam nuncupare videtur, quod ebrietatem prohibeat.
Vini autem postquam meminimus, de eo enarrentur, quæ visa sunt,
quomodo oporteat
Vinosos abstemios facere.
Multi enim sunt cum vinum liberalius hauriant, vt nil eis perniciosius sit,
in morbos, & denique in mortem incidant: at eos aspernari, & abhorrescere
si voles: & Clitorius fons longe abest: Anguillas tres, vel quatuor vino immersas
finito dum emoriantur: ebrioso vinum admoueto, & pertedescet,
semperque oderit, nec amplius bibet, vel quamminime, modestius degens.
Mullum quoque vino suffocatum, (Athenæus memoriæ prodidit)
si protinus à viro absumatur, Veneris impediendæ potestatem habere, si à
muliere, nunquam eam concipere. Fortasse ALIO modo placebit, vt
hæc amplius degustent, idque docet Iarcas, vt in Apollonii vita demonstrat
Philostratus: Obseruato vbi noctua niduletur, illius oua præripias, elixata
infanti in comessatione præbeto, semper inde vina perosuro. SIC è cæsa
vite distillans aqua, multum potata sobrium facit, vti Democritus docuit.
Scire autem
Vinum anhabeat ammixtam
aquam,
Ex Democrito, & Florentino condisces: Mala vel syluestria pyra vino immerge,
si superfluitantia supernatauerint, meri indicium, si merguntur, iam
diluti. EX Sotionis experimento: Paleam, arundinem, vel sarmentosum
aliquod oleo illitum in dolium immittunt, extrahunt, & si aliquæ hærent
guttæ, aquam habet. IN calcem fundito si calces diffundet, aquæ
mixtione defraudatum, & conglutinans meracum est. SIC in linteum si
diffunditur: & præterea multa extant.
Si vero mixtum displicuerit, ecce
A vino aquam segregandi
modus:
Cissibium paratum habeas, idest vas ex hedera tornetur, vel aliter conficiatur,
vinum coniicies, & si qua mixta fuerit aqua breui tempore foras extillabit,
quod contrarium antiquos omnes, & recentiores sensisse video: cui
tum ratio, tum experientia reclamat: nam cum foraminulentum sit lignum,
multisque interpateat rimulis: aqua humorum omnium subtilissima ex Aristotele
foras effluet, quod corpulento magis referatur. EST & alia segregandi
ratio liciis, vel penicillis ex gossipio, vel lino dolio immersis, vt superemineant,
ab eo aqua secernitur. SIC vino iniecta spongia, & expressa,
plus aquæ, quam vini eiiciet. Sic breui
temporis processu
Vinum diuerse odoratum
Reddes: Ardenti aqua immergantur simplicia, cuiusmodi odoris quæsieris
vinum: nam aquæ natura odorem illicò combibet, per colum traiicito,
& defoecatum finito vt considat, vino immisce, ab eo enim sapore non est
dissimilis, & nimium perolentia relinquet.
Nunc docetur
Aqua salsa quomodo reddatur
potabilis.
Quod docet Aristoteles: Si enim vas cereum efformabimus vacuum, & in
maris aquas immergimus, quæ per ceræ poros intro delabitur fiet potabilis.
Sic crudo fictili vase obstructo ore, quod enim intro permeat percolatum
est, quod salsedinem facit per commixtionem, secernitur. FIT aliter vberius
& celerius: Sabulonem fluminum in salsam aquam immittas, & paulisper
immoraberis, & lineo panno subiecti vasis ori obtento, colatur, donec
salsamentum amiserit omne, & dulcescet: multa vti vilia fileant. Nunc autem
dicemus vtrum potuerit videri
Anser iam viuus excoctus.
Sæpe enim lautis, opiperisque mensis magnatibus apponuntur: sic inualuit gulæ
luxus: cape conficiendi normam: Sit anas, vel anser, vel aliud viuacius
animal, sed in hoc anser omnibus antestat, capite, colloque relicto toto
sit implumis corpore, fit hinc inde obuallatus igne, & circumseptus, non
arctè, ne suffocetur fumo, neque igne torreatur citius, non largè, ne impunis
euadat: intus passim pocilla, & ollulas aquæ plenas; cui sal, & mel adiicias,
ibique lances elixatis malis sint plenæ, & tessalatim disco concisis, ipse
totus liquamine obductus, & laridatus, vt esculentior sit, & facilius decoquatur:
ignem admoue, festinare nolito, vbi calore efferuere coeperit, circumambulando,
& fugiendo præsepit ignis & iter includit, sic improbus
aquam absorbendo compescitur, cor, cæteraque membra refrigerando,
medicamenti vi laxat aluum, abstergit, & exinanitur: & vbi inferbuerit, interiora
decoquet, spongia continuo cerebrum, & cor humectato: vbi verò
insania ferri, & cespitare conspexeris, deficit cordi humidum, remoue, conuiuis
appone, euulsis semper partibus vociferantem, vt ferè prius comessatus,
quam mortuus videatur. Nec visu iniucunda
Murena eodem tempore frixa, elixa,
tostaqu
Erit: Primo panni attritu eam excruciatam veru infigas, & elixas & frixas
quas vis partes, ter, quater lineis obuoluas teniolis, insperso in vno pipere,
in elixo petroselino, croco, menta, foeniculo, & passo contusis: aqua
& sale, vel iusculo madeant, frixas oleo, ad ignem uolui iubebis, fasciculi
aspergine origani semper humectando: vbi pars iam fuerit torrefacta, remoue,
& optimum erit opsonium, epulaturis
præbeto. At verò
Ouum, vt hominis caput magnitudine
superet;
Reddere tam ingens si vis, extat artificium, nec à naturali dignosci potest:
Decem, vel plura boleta, & albumina inuicem separabis, boleta leuiter
commisceto, & in vesicam immittito, rotundamque ligando imitaberis
figuram, in ollam aquæ plenam immittas, & cum bullis intumescere cernis,
vel cum duritiem traxerint, exime, & albumina addito, accommodando,
vt in medio insideant, & iterum coqui finas, sic corticibus enudatum habebis,
quas sic effinges: Ouorum cortices albas, & elotas conteres, vt in
tenuissimum puluisculum volent, forti aceto, vel distillato emacerari finito,
dum mollescant: nam si ouum in aceto diutius fuerit appositum, cortex eius
dissoluitur, & tenerescit, vt facilè, per strictum os phialæ possit immitti, vbi
fuerit intromissum clara aqua in pristinam reddit duritiem, vt demirari contingat.
Cortices cum vnguenti formam præsetulerint dissolutæ, penicillo
aliquo, super excoctum ouum corticem inducas, & clara durescit aqua, tunc
verum, & naturale habebis ouum. Si vis autem
vt
Pisces charta frigantur:
Ex charta simplici frixorium vas efformato, ibi oleum, & pisces ardentibus
prunis, quibus flammæ desint, imponantur, & citius, & commodius expediet.
Nec superpondii modò addere pigeat, quod fortasse scisse non obfuerit.
SI vis dissecta caro iterum coalescat: Simphyti, quod vulgò consolida maior
dicitur, radices, quæ foris nigræ sunt, intus candidæ, & glutinosæ, vnà
cum concisis carnibus ipsis coquantur, & celerrimè coniungentur, vt incisuræ
non videantur. Nec inferior vis petrea simphyto inest, quod summè glutinet,
sic quoque de holosteo fertur. SI chalybis frustulum iniiciatur ignitum
in deplumatum, & exinanitum pullum, & tegatur, ne calor euanescat,
& si tetro inficit odore, esui tamen bonum erit. SIC pipionem exossum
reddes: Si exenteratum acri aceto per naturalem diem fines, bene lotum, &
aromatibus repletum, elixabis, vel assabis, sic eis caret, ossa vt simul mandi possint.
SIC oua viuæ calci obruta, aqua expersa decoquuntur. Si friabilem
gallum, vel tenerum exoptabis: Iugulatus pensilis adhæreat ficus ramo,
& maximam accipiet teneritudinem, quod Aristionis coquus dum Herculi
immolatum gallum, qui fico pependerat, inter epulas attulisset, admiratus
Aristio citam teneritatem, è durioribus periculum coepit, & verum
reperit. LIRAE chordæ minutatim concisæ, nuper excoctæ carni reiectæ,
vermiculari videbuntur. ET leporis excoctum, & congelatum sanguinem
in puluerem versum, super carnem inspargendo, sanguinosa videbitur
caro, vt nauseabundus eiicias: & multa, quæ gulosis relinquimus. Sat
sit tantum debacchatum esse.
De Mechanicis quibusdam experimentis,
CAPVT XIIII.
QVAEDAM Extant non spernendæ subtilitatis experimenta,
ab omni mixturæ additamento secreta, quæ non
iniucunda fore putauimus ingeniosis, & artificibus, vt omne
liber hic suboleat. Extat & artificium,
quod aliquibus
Draco volans,
Vel Cometæ sydus dicitur, cuius talis sit constructio: E subtilioribus arundinum
paxillis quadrangulum constituatur, vt longitudo latitudini hemioliæ
sit proportionis, diametri duo & ex oppositis partibus, vel angulis immittantur,
quarum intersecatione funiculus illigetur, & eiusdem quantitatis,
cum duobus aliis iungatur, e capitibus machinæ prouenientibus: sic papyro,
vel subtili lino obtegatur, ne quod graue in ea sit: inde è turris, montis,
vel altioris loci fastigio, æqualibus, & vniformibus ventis credenda,
non validis ne disrumpatur machina, nec leuibus: si vndique silebit aura,
nam eam non sublimat, ventorumque segnities irritum faciat laborem, ipsa
recto non incedat tramite, sed obliquè, quod efficit funis tractus è capite
vno, ex altero longa cauda, quam è restibus effinges æquidistantibus, &
papyris passim religatis, sic leui tractu immissa, artificis manibus committenda,
qui nec segniter, nec oscitanter, sed validè impellat: & sic volitans
carbasus aera petit, vbi paululum fuerit eleuatum (hic enim ex domorum
anfractu disruptus est ventus) vt vix manibus compesci, vel retineri queat.
Laternam aliqui supra locant, vt cometa videatur. Sclopum alii charta, & pyrio
puluere inuolutum, & cum in aere quiescit, immittitur per restim accensus
funiculus, anulo, vel lubrico aliquo, statimque velum petens, ignem
ori admouet, maximoque tonitru, in plures machina dissilit partes, & ad
terram procumbit. Aelurum aliqui, vel catulum ligant, ac per aera immissas
auscultant voces. Hino auspicari poterit ingeniosus principia, quonam pacto,
& homo volare possit, ingentibus alis cubito, & pectori deligatis, eas
autem à pueritia paulatim iactare assuescat, loco semper sublimiori. Quod
si quispiam id mirum putauerit, aspiciat ea, quæ Archytam Pythagoricum
commentum esse, atque fecisse traditur: plærique enim nobilium græcorum,
& Fauorinus Philosophus memoriarum veterum exequentissimus,
affirmatissimè scripserunt, simulachrum columbæ è ligno ab Archyta ratione
quadam disciplinaque mechanica factum volasse, ita erat scilicet libramentis
suspensum, & aura spiritus inclusa, atque occulta concitum. Sic
facere possumus, vt
Ouum in aere ascendat
Oui corticem vacuum rore complemus, & Maio mense eum accipimus:
(alio enim tempore, vt Aestate & Autumno, verus ros non est, vt physicis constat rationibus,)
& in meridie Soli oppones, & ab eo eleuabitur, & si difficilis aliquando
fuerit ascensus, baculi, vel tabulæ adminiculo, dum ascendere incipiat
facilius eleuabitur. Altera quoque remanet ludicra
subtilitas, vt tres
Schedulæ non tactæ situm
permutent,
Quod illud penitus ignoranti, fieri non potest, quin mirabile videatur. Tres
fiant schedulæ longiusculæ è papyro, vel linteis, seque mutuo æquali superent
longitudine: nam capite vno æquatæ omnes, & æquè reuolutæ, deuoluuntur,
diuersique situs reperiuntur, longior in medio, vel primo loco,
si longior eadem in postremo fuerit loco, immobiles remanent, quod non
est, qui non putet, à demonibus factum, sed aliunde non euenit, nisi quia in
reuolutionis fine remanet procerior, & extrema à qua exoritur in reuoluendo
remanent. Quorundam fuit error, qui verborum vi euenire putabant,
ac de interrogatis omnibus, tanquam de Oraculo responsa præbebant,
nam si situm permutabant, ritè auspicari, effectusque propitiari, sin
minus infortunari: nec voluere rationibus, & experientiis fidem permutare,
cum habitum in credendo effecerint. Est quoque
artificium aliud, vt
Candela ardens sub aqua
deferatur,
Talique paratur arte: Longum habeto vas, & capacitatis non incommodæ,
ori lignum applicetur, quo ardens candela insideat immobilis, & inuerso
vase lumen fundum feriat, sic totum aquis penitus immergas, nec subintrabit
aqua, cum aere repleatur, & sub aquis ardebit multum, secundum
vasis capacitatem. Nec admirationis minus extat
experimentum, cum voles vt
Vas inuersum aquam
hauriat,
Quod sic efficies: Longissimi colli paretur vas, & quo longius, eo mirabilius,
vitreum vero, & pellucidum, vt ascendentem inspicias aquam, hoc
bullientis aquæ expleatur, & vbi totum efferbuerit, vel igni fundum admoueto,
illicò, ne frigescat inuerso ore aquam tangat, & intro totam absorbeat.
Sic naturæ rerum exploratores Solis radiis aquam hauriri, & absorberi
aiunt, è terræ concauis locis in montibus, vnde fontanea efficitur scaturigo:
nec leuia insurgunt hinc artificia in spiritalibus mechanicis, vt tradit
Hieron, sed vti ab hoc proposito aliena, alio transferantur. Simile quoque
à Victruuio de ventorum ortu affertur, nunc verò in domesticum peragrauit
vsum. Sic enim
Vas ventum proijciens
Confici potest, si fiat æolipila ærea, vel rei alterius, sit caua, & rotunda, &
in ventre punctum habeat angustissimum, quo aqua infunditur, & si fors
arduum fuerit, priori vtere experimento, si ad ignem accedens inferuescit,
cumque nullum habeat spiramentum, maximum inde eiicit spiritum, sed
uapidæ crassitudinis humectum. Nunc ad alia transire liceat. FVNIS si
manibus conuoluatur, vt se inuicem secet, leui brachii tractu rumpitur, &
absque eo difficilè. SIC pugno later erectus percussus aliquantulum, vel
marmor, in plures dissilit partes, nec minus, ex fluminum volutationibus
attriti, & rotundi lapides rumpuntur. ET leui secatur pomum ictu, si cultrum
capite percusseris, illudque parum secet. SI in hordeo inuestigaueris
syluestris auenæ aristulam reperies nigram, & obtortam, locustæ pedibus
similem, si eam paginæ cum cera ligaueris, mollisque aquæ aspergine
disseminaueris guttulas, vbi humidum senserit distorquebitur, vt liræ
neruus, & erigitur charta, nec minus nummus styli acie volitabit.
De Mulierum cosmetica.
CAPVT XV.
INTER Cætera circunferuntur, & expetuntur maxime
experimenta, quæ mulieribus dehonestamentis, & speciei
conferunt, multumque referre aiunt, nos ne alibi
quærantur, hic scribere decreuimus.
Primò autem
Capillos tingere
Docemus, flauos, nigros, aureos, cuiusque placuerit
coloris: Flauos enim reddes multum mellis oleo, & vitellorum ouorum. Nec
minus lixiuio è sarmentitio cinere, hordei palea, liquiritiæ corticibus, rasura,
& buxi frondibus, croco, & cumino, si sæpius capillos laueris: maxime
flauescent, aurique colorem imitabuntur. Nigricabunt valdè corticum ficus,
gallæ, elates, rubi, cupressi, & similium lixiuio. HOC tamen commodè
tinges modo, barbam, & capillos, si cui canescunt: Argentea spuma, combustum
æs, fortis lixiuii quadruplo permiscetur, dumque leuibus prunis in
bullas erumpit, lauabis, & resiccatos calida perlues aqua. SIC nigrescunt
supercilia: Frigantur oleo gallæ, eas salis ammoniaci pusillo tritabis, inde aceto
immiscebis, quo rubi, & mori cortices ebullierint, illinantur supercilia,
& per noctem immoraberis, inde ex aqua eleuabis. At quia sæpe accidit, vel
locus pilorum multitudine deturpetur, vel glaber
fiat, talia accipias
Psilothra,
Quibus perlitus locus glabrescit illicò, & diutissimè partes omnes pube immunes
seruari possunt. Si vulgari decocto perunxeris, viuæ calcis, auripigmenti
tertio, fortique lixiuio, & dum coquitur, pluma experimentum capias.
Columella vero iubet ranam luridam in aquam coquere, vsque dum
ad tertiam partem decoxeris, eaque corpus vngere, si quod glabrum facere
voles. Sunt & infinita, vti hederæ, & vitium lachrima, quæ veluti gummi
est, & psilothri effectum habent. Sed illud vt commodum satisfaciet.
ET si nunquam rediuiuos quæris, glabras ritè partes tali radicitus erues illitu:
Vti formium ouorum, hyoscyami succi, cicutæ, & psyllii seminis, vespertilionis,
& testudinis sanguinis. Alii aurea bractea ignita locum impuberibus percurrunt,
vt ne vestigium remaneat, nec amplius lanuginosum
appareat. At
Pilos cito nasci
Si velis: combustarum apium cinis, cum soricis stercore, si rosaceo illeueris
oleo, nascentur & in manus palma, quibus & addere ritè poteris
auellanæ, castaneæ, dactylorum, & reliquorum fabalium cinerem: ex omnibus
enim renascendi vis destruitur, vel perdeunt molliores. Vnde Augustus solitus
erat crura suburere nuce ardenti, quo mollior
pilus surgeret. Si vero
Oculorum colorem permutare
Pueris velis, sic id assequeris: Putaminum coryli nucis cinere, ex oleo sinciput
illinatur: puerorum albos oculos denigrari contingit, operatione iterata.
Plæraque extant experimenta, albos, & glaucos oculos nigrefaciendi,
& varios inducendi colores: sed hæc missa faciant, cum non tam leuiter
egentes oculis periculum capiant, nec experientiæ vti quæritur, respondeant.
Nunc
Genarum liuorem abstergere
Sic poteris, præcipuè mulieribus, tempore quo menstrua patiuntur: Locus
illinatur cerussa, fabarum puluere, aceto immixto: Vel ouorum boletis melle
mixtis. Quædam sunt quoque
Smegmata mulierum,
Quæ nitorem, & leuorem faciebus inducunt. Vti mica panis in caprinum
lac serum iniecta, extillata inde aqua faciem penicissabis, mirum admodum
ad eam dealbandam, & nitorem cuti conciliandum valet: Nec minus asininum
candori confert, nam cutem erugat, polit, & molliculam facit. Ideo
non temere Pompeia Sabina Neronis vxor quingentas semper secum asinas
ducebat, ac balnearum solio lacte illo corpus totum macerabat. Vbi
sic inalbueris,
Roseum faciei colorem
conciliare
Poteris sic leniter, & fucum facies, qui non detegitur, omnesque artificiosa
simulatione deludes: nam clara aqua puniceas reddes genas, diu, multumque
perdurante colore, eoque rutilantior fuerit locus, quo magis aqua laueris,
& panno perfricaueris: Ex Cardamomo, vel quæ pharmocopolæ
paradisi grana dicunt, cubebis, garyophylis, brasili rasura, & ardenti
aqua sæpius extillata (vbi aliquantulum fuerint immorata, vel igni lento,
vel putri fimo) aquam elicies, qua sæpe facies madeat, dum operari incipit.
Si diu vrticam ebullies aqua, sæpeque corpus laueris coloratum, & roseo
colore insignitum reddet, si id diu continuabis. SIC autem gingiuas, & labia
tinges, alumen, coccus, brasili rasura tritetur, aquaque perfusa omnia
Soli exiccentur, iis madeat bombax, quo labia, & gingiuas perfricabis.
Si autem
Aquæ ad faciem
magonizandam,
Et accommodandam quæruntur, si fors fuerit res cordi, vt leuore splendeat,
oui albumina coquantur, & durescant, iis aquam extillabis, eritque vsui
apta, sic rosmarini, fabæque florum, & limonum succo. HAEC autem
aqua omnium præstantissima, solertique cura excogitata: Talcum in minutissimum
redigatur puluisculum, & ollæ indatur, & item coclearum multam
immittes copiam, & operculato ne fugiant, nam alimento fraudatæ, immissum
vorant talcum, concoquunt, vbi omne vorasse noueris, cum testis
tusas, vitreo accommodabis organo, aquam extillabis, & seruabis ad faciem:
Fæces noctu subdialibus locis ter apponito, ac denuo vasi imponendo,
oleum accipies, quo nil præstantius ad
capillos fuerit. Sed
Furfures à facie
abstergere
Sic poterunt mulieres: Vaccinum, hircinum, & caprinum fel, cum vitri
puluere immisceantur, & mollis facies illinatur, & eam maximè purgat, &
faciem venustat: Draconteæ autem succus maculas omnes emendat, præcipuè
si eis os dehonestatur. Aliqua nunc apponemus
Dentifricia,
Quæ optima parabantur antiquitus, ex purpurarum, & buccinarum testis crematis,
nunc autem cito poteris vti, combusti panis micis, pumicis polline,
corallis rubeis, sepiarum testis, ceruino cornu, & iis simillibus, quorum
vnumquodque ritè expolit, & abstergit. Sic cocci granulis, si purpura
perfricabis. Omnium tamen optimè sulphuris oleo, nam expolit, leuigat, &
maculas propulsat omnes. Fit quoque aluminis, & salis aqua exstillata.
Possumus &
Mamillarum incrementum
prohibere,
Si volumus: Contundatur cicuta, eiusque magmata cum aceto virginum
vberibus imponantur, & sic coercet, vt crescere non patiatur: præcipuè hoc
in virginitate, quanquam solito lac deneget tempore. Molles autem, & relaxatas
sic coerces: Alba argilla, oui albumen, omphacitis galla, mastiche,
thus, tusa omnia calido aceto immisceantur, & illinantur mammæ, & integra
nocte commorare oportet, & finito illic esse: si parum fuerit efficax, opus
innouato. Iuuant, & ad hoc mespili ossa, immatura sorba, syluestria pruna,
acacia, & malicorium, balaustion, immaturæ nuces pineæ, syluestria pyra,
& plantago, si aceto ebulliantur omnia, & mammis apponantur, aut aliqua.
Sic autem poteris
Ventris rugas à partu
abstergere.
Diu aqua immatura coquantur sorba, ouique immisceas alborem, nec defit
aqua, cui arabum gummi sit solutum, tali linteum pannum madeat aqua,
& ventri accommodetur: Vel combustum ceruinum cornu, amiantus lapis,
ammoniacus sal, mirrha, olibanum, masticæ, in puluerem redacta omnia
cum melle permisceantur, & erugat omne. SED quærens Naturæ ostium
restringere: ex partu enim relaxari solitum est, quod & si viro displicuerit,
sic resarcies: Omphacites gallas tritato tenuissimè, quibus garyophyllorum
pulueris parum admisceatur, vino ebulliant, quo pannum madeat, &
loco applicetur. VEL sic meretricium, & popularium restringes, & coarctabis:
Gallis, gummi, alumine, bolo, draconis sanguine, acacia, plantagine,
hippocistide, balaustis, lentisco, simphyto maiori, minorique, cupressi
nucibus, vuarum acinis, glandium costis: vel cauo illo, quo glans
prorumpit, & dehiscens nucleum ostendit, mastiche, & lemnia terra. Si
hæc omnia rubro vino, vel aceto decocta sint, & sæpè madeat vulua, coarctatur,
& supprimitur valdè. Vel hæc in puluerem redacta, intro per arundinem
traiiciantur: vel iis suffimenta substituantur. AT si defloratam mulierem
integræ virginitati restituere vis, tali pilulas constitues pacto: Alumen
combustum, mastiche, adiecto calcanthis, & auripigmenti momento, in
tenuissimum redigantur puluisculum, vt ferè tactum effugiat: pluuiali aqua pilulas
vbi coegeris, digitis comprimito, & tenuem resiccari curato, ac naturalium
ostio hymenei loco accomodetur, vbi prius fuerit rupta, senis quibusque
horis immutando, pluuiali, vel cisternina semper aqua fouendo, per
naturalem id diem, & hinc inde vesiculas inducunt, quæ contactæ saguinis
inducunt profluuium, vt ferè dignosci nequeat. Hirundine aliqui locum
mordicus capi curant, sic crustulas inducunt, & fricatæ sanguinem mouent,
vbi prius prælatis arctauerint. Si aliquando
tale hoc placuerit specimen, vt
Facies fucata pallescat,
Et dignoscere quæris magonizatam faciem: sic fiat: Crocum dentibus commanducabis,
& ore propius mulieri inter alloquendo appsito, flatus deturpat
faciem, & subcroceam reddit: si autem nullo fuerit circumlita fuco, innoxia
remanet. Extat & alia
Aqua faciem denigrans,
Sæpeque mulieres fallit: Iuglandis calloso, herbidoque putamine illo,
quod guliocam dicunt, & gallis, chymistarum organis clarissima eliciatur
aqua, qua si facies, vel manus maduerint, nigrescunt paulatim vt Aethiopes
videantur, quod si abiicere, & pristinæ albedini restituere vis: Acetum,
limonis succum, & colophoniam extillabis, talisque lotura nigrum illud
abiicit, & propulsat.
De mulieribus quibusdam remedijs.
CAPVT XVI.
QVAEDAM Prædictis succedunt experimenta, expetibilia
multum, cum sæpe accidant, & vsu veniant, & si aliquibus
inhonesta, & non scribenda videbuntur, late quærat
medicorum libros, vt nil aliud ferè tractent, id autem
vtilitatis hoc affert caput, quod si ea dubia aliquibus videbuntur,
hæc experientia selecta scripsimus. Primo
autem
Venereis in castris
militare
Si quis vult fortiter, tali muniatur cibo, præcipuè bulbis: omnes enim venerem
stimulant. Vnde Martialis.
Cum sit anus coniux, cum sint tibi mortua membra,
Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
Columella item in hortulo
Quæque viros acuunt, armantque puellas
Iam Megaris veniant genitalia semina bulbi.
Sic Eruca large sumpta, cicer, cæpæ, pastinaca, anisum, coriandrum, pinearum
nucum nuclei, inter hos satyrion largè mouet semen, & fortius venerea
in re obstat, & mulieribus libido acrius excitatur, venerisque vrticæ
sunt. Sique nobis esset herba illa, quam Indus attulerat (cuius meminit Theophrastus)
vt non solum edentibus, sed tangentibus iam genitalibus, adeo vis increscere,
vt valerent, quotiens coire vellent, & qui ea vsi fuerant, duodecies
perfecissent, illum autem ad septuagesimum coitum peruenisse affirmat, vt tandem
guttatim esset spermatis emissio, & in sanguinem deueniret. Vnde si ex omnibus,
vel aliquibus venerem vis ciere, tali remedio vtere: Satyrii sumito radices,
pineæque nucis nucleos, anisum, & erucam, & æquali certent pondere,
scincorum medietas, mosci parum, sic electo, & despumato melle conficiantur, nec
remouendum passerum cerebrum, ornoglossum, syluestris eruca, & iis similia.
SI quis autem certando vellet mulieris semen mouere, coli glandem, mosci, & vulgo
dicti zibeti, castorei, cubebarum, & olei ben aspergine irrigato, vel horum
vnum: coeuntes enim large mouent. Vterque autem sic delectabitur, longum piper, piretrum,
galanga contundantur, pulueris pusillum cum
melle conficiatur, eoque vtantur. At
Veneris desideria
obtundere
Contra sic poteris: Rutam commanducato, & caphuram: destruit enim flatum
quo erigitur virga: vt eunuchus vir euadat. Sic vitex inhibet venerem, & si
substernatur, bibatur, vel manducetur, semen desiccat. Vnde matronæ in
Thermophoriis Atheniensium foliis iis cubitus sibi substernebant, nec minus
lactuca, quibus continuo comeditur coeundi adimit facultatem: ideo Pythagoras
vocabat éunoukon++ quod verborum inuolucris innuunt quoque poetæ,
Callimachus cecinit Adonidem, cum lactucam comedisset, ab apro interemptum,
atque à Venere sub lactuca conditum, quod holere tali (Athenæus
ait) Venus elanguescat, & impotentes viri ad concumbendum fiant. VALET
ad conceptionem leporis vterus, si mulier ederit, & ventri imposuerit: vbi
verò conceperit, ab his omnibus cauere debet, nam conceptum destruere
possunt: Vti mentha naturalium hostio post coitum apposita: genitale enim
semen corrumpit, & lacti apposita, nec coalescere, nec cohibere facit etiam
adiecto coagulo, immo si mammis accesserit, nec densari lac patitur: Crocum
concipiendi vim maxime amolitur. Salicis decoctum si ieiune bibatur,
sterilem reddit, cum ocyssimè salicta suum deperdat semen, vt in araneam
prius abeat, quam maturitatem sentiat. Vnde Homerus frugiperdam appellat.
++greek citation, 1 line++
Sic mulæ vngulæ fumigium, vrina, sudor, aqua, qua ferrum extingunt fabri,
hæc omnia post menstruorum profluuium. Sed inter hæc saltatio præualet,
& præcipue obest eis, cum se nimium motitarit, post cum viro congressum,
nam cum retinere nequeat genitale semen infusum, irritum foras
prolabitur, & resilit, quod fortasse erat coalitum: Vti psaltria illa, quam
narrat Hippocrates, quæ cum semen non conceptura retinere nollet, ne conceptio
ignobiliorem redderet, ad terram dissiliens, ac genitura exacta ad terram
eius defluebat semen. Superstitiosi alii septenarii numeri virtuti fortasse
pythagorizantes, & occultæ proprietati ascripserunt: cum modò Hippocrates
septies dixisset, id tamen falsum coarguitur, cum ocyus, & tardius defluat,
quod si magis saltauerit, scito minus concepturam. Sabinæ succo
hausto, ruta, scammonio pessu instar vuluæ indito, suffitus opoponacis, galbani,
& viui sulphuris. Inter hæc nigro (quem vocant) sapone prolita gallinæ
penna, vuluæ admota, nam illicò abortum parit. Hæc omnia sunt
maximè præcauenda, nam prægnantibus obesse solent.
De ellychnijs, eorumque praestigijs, & quomodo homines equinis,
aliorumque animalium capitibus videantur.
CAPVT XVII.
DIV Multumque cogitaui, vtrum antiquis arcana huiusmodi
ignorarentur, an veritati responderent, quæ de eis
dicuntur, & ab impostoribus promittuntur; nec parum
gauisus sum, cum inter antiquos multos compererim,
quibus hæc fuere curæ, præsertim Anaxilao, Plinianæ
assertioni fidem adhibendo: nec parum in his inueniendis
desudauimus ad explendam nostram historiam, nec ab re fuerit eorum
commeminisse, & in medium afferre, experientiæ accommodando: iis primo
assuescat operator, ad alia paulatim deueniens: docenturque primò quomodo
videri possit omne, &
Coloratum cubiculum,
Sed maxime id perpendendum duco, luces omnes amouere, ne lumine illo
impediatur, supereturque è lampade color emanans, & frustretur illusio,
si die fuerit claudantur fenestræ, ne aliquod lumen irrumpens præstigium
destruat. VIRIDE autem sic videbis: Sit viridis lampas, vitrea & pellucida,
vt pertranseuntes radii medii colore inficiantur, & (quod in hoc plurimum
conducit) oleo, vel omni quo viuit humido, immisceatur ærugo, vna
ritè terantur, vt humor fiat viridis, lychnus ex linteo coloris eiusdem, vel
è gossipio paretur vncto, lampade in illa peruratur, oppositum feriens lumen,
viride omne, & intuentium vultus ostentat. NIGRVM autem
omne si videre desiderabis: atramentum immisce omni, fuliginem, vel simile:
melius autem è sepiis immissum atramentum, nam lucernis admotum,
si accenditur, atra lucet flamma. Sic Anaxilaum lusisse fertur, sæpè enim
ex atramento sepiæ astantes æthiopes reddebat, & nigros. FLAVVM
si teres omne, vti auripigmentum, crocum, lupinorum cortices, & oleo
permiscebis, & accendes in eo funiculum, flaua lampade, croceum conspicies
omne. VIRIDE partim, flauum partim, & nigrum si præoptabis,
hæc insimul permisceto: vti quoque tradit Simeon Sethi, si quis thryallida,
idest lucernæ stupam, in sepiæ atramento, & æris ærugine intinxerit,
homines circumstantes videri, partim æreos, partim nigros, propter mixtarum
rerum inspersionem. At
Domum argenteam, & luminosam videre
Si præoptabis, sic efficies: Nigris abscinde lacertis caudas, & stilla è fractura
emanans lucida excipiatur, è multis tamen plures adunabis, & papyraceum
licium, vel sparteum inficies, & si poteris oleo permisceto, sic argenteo
colore omne videbis perfusum. Idem in omnibus imitaberis. Nunc, vt
institutum exequamur ordinem, reliqua trademus experimenta, hanc sequentia
seriem, ne cupidos legentium animos detineamus.
Vt
Facies insignis videatur maciei,
& palloris,
Sic faciliter opus exequeris: Vitreo ampli oris cratere, vetus valdè infundas
vinum, vel græcum, intus sal iniice, quantum pugno quis capere posset,
flagrantibus impone carbonibus sine flammis, ne vas rumpat, illicò ebullire
incipiet, candelam admoue, & succendetur, reliqua tunc extingues lumina,
& tales astantium facies reddet, vt sibi mutuò terrorem incutiant. Idem
in fucinis euenit vbi campanæ conflantur, & metallica, tam enim opertum
omne diro visitur colore, vt demirari contingat labia squallore perfusa, punicea,
in liuidum, & nigrum commeantia. ACCENSVM quoque sulphur
astantium medio collocetur, & fortius operabitur idem. Sic quoque
Anaxilaum philosophum ludere solitum esse comperimus: sulphur enim
calici nouo immissum carbonibus subditis circumferens, conuiuis exardescentis
repercussu pallorem dirum effundebat. Id mihi sæpè casu accidit,
dum Neapolitano in agro Leucogæis collibus noctu deambularem: nam
sponte ardens sulphur tales dabat vultus. Sic
quodammodo fieri posset, vt
Astantes sine capitibus
videantur:
Auripigmentum subtilissime tritum noua olla ex oleo finas ebullire, nec ab
re fuerit si sulphur immisceas, operculo ollæ imposito, ne croceus euolet
vapor, id noua incendes lucerna, & astantes sine capitibus, & manibus videbuntur,
oculos digitis comprimendo, dum candela accenditur, idque
paulisper videbis, vt fieri poterit. Si vis
autem, vt
Equina, velg asinina videantur astantium
capita,
Difficile aggrederis opus: vincat tamen operis, sedulitas rei difficultatem:
Equo abscinde caput, vel asino, non mortuo, ne languida sit virtus, eiusdemque
capacitatis fictilem fabricato ollam, oleo plenam, suique pinguedine,
vt superemineat: os operculato, tenacique munias luto, ignem subdelentum,
vt planè bulliens tribus seruetur diebus oleum, elixataque caro
in oleum currat, vt nuda spectentur ossa, pila tundito, puluisque oleo permisceatur,
quibus astantium capita perungantur: similiter in lampadibus
stupei funiculi in medio statuantur, nec propè, nec longè vt res postulat, &
monstruoso spectaberis vultu. Ex iis multa discas componere: satis enim
dixisse videor, si diligens fuerit intuitor. EX humano capite recenter obtruncato
electum oleum, animalibus faciem hominis inducit, sic variis animalium
capitibus, monstrusiora reddes corpora, si iis accensis liciis illustretur
domus, quod fido claude pectori, nam vti arcana ab antiquis celabantur,
nec ita faciliter ex eorum eruitur dictis. ALITER tamen docet Anaxilaus
nec irritè: Equorum virus à coitu accipitur, nouisque lampadibus
ellychniis accensum, hominum capita, equina visui monstrifice repræsentat:
de asinis sic quoque proditur. SIC illud, quod apriam vocant in suibus,
cum subant: acceptum enim, & accensum idem præstat. SIC animalium
reliquorum auricularibus accensis sordibus. SI illud perures, quod
dicemus sperma, eoque spectatorum facies perunxeris, eorundem animalium
conspicies capita, serua. Nec dissimili modo,
sic
Vuæ plenum domicilium
videre
Poteris, & omnes vuarum illusione decipientur: Cum deflorescere iam incipiet
vua, vas puro plenum oleo accommodetur infrà, cui racemum cum
frondibus immergas, firmetur, ne hinc inde conuellat ventus, feriat illud
Sol, operculum gypsato, & pelliculato, relicto tamen foramine, quo petiolus
intromittatur, ita immorari finito: vbi perfectam receperit vua maturitatem,
linteo exprimitur, expressusque humor seruatur in oleo, soli diebus
paucis, lucernis demum accensum omnia vuis cernes plena, frondibus, &
arboribus circumuallari videberis, vbi fortasse arbores prorsus carent frondibus:
In aliis verò fructibus vtitor, idem enim arbitror præstari posse.
De multis lampadum experientijs.
CAPVT XVIII.
IAM Aliquas lampadum experientias superesse video,
quas licet visu non tam iucundas, & mirabiles, vt res postularet,
ne quid omisisse videremur, recensere censuimus.
Has nec ociosum, vel inutile fuerit primæ addere
seriei. Vt
Lampada quis accendens
reformidet:
Linteum fiat licium, cuius meditullio anguis senecta, ac leniter infractum
sal accommodetur, alicui succendendum præbeto ex oleo, nam flammam sentiens,
sal dissiliet, anguina pellis distorquetur, cum coquitur, vt timorem
incutiat, pueris: sic canis & lupi, lupi & ouis corium obtortum simul oleo
si accendes, commouentur, innatam etiamnum fugientia simultatem, ab Alberto
traditum. Si vis vt
Lampade noctu ranæ
taceant:
Narrat Albertus delphini pinguedine, ac cera ex Sole alba confecto ellychnio,
ac accenso in lacuum ripis, statim ranas omnes silere. Africanus autem
naturalius, & certius in Geoponicis græcis, omni id ait euenire lucerna:
nam si accensum posueris in ipsam obstreperæ omnes ranæ statim conticescunt.
Solent impostores perforato pariete, ranam immittere, inde charta
cooperiunt, & in ea coruum depingunt, accensa extra face, vel admoto
igne, incalescens rana coaxat, vt corui voces imitetur, sic depictum coruum
crocitantem ostendunt. Fit quoque
Licium, quod arcta imminente manu
peruratur, laxa verò extinguatur:
E caphura aquam exugito, vitreis chymistarum vasis, & ritè luto fabricentur
spiramenta, ne in spiritus euolet, tali aqua intus perunge manus, & super
flammam arctans pugnum comburitur validè, si aperitur debilitatur lumen.
Fit quoque hoc modo
Lumen, quo astra vagari
videantur,
Sunt, qui testudinem, vel centauream perurunt, eiusque flammæ fumo
spectant stellas sic vagantes, ac loco dimoueri videantur vndique per coelum,
id quod non ab eo solum, sed à rei omnis euenit fumo, crassioris enim existens
diaphonitatis, mobilisque imaginis forma à loco ipso variari videbitur,
ideoque fallitur visus, ac moueri putabit. Quod si id mirabilius videri expetitur,
ignem celato, vt spectantem lateat, & pertranseuntes radii refrangantur,
hinc multa ingeniosus aucupari poterit oculos fallentia, quæ è libris
opticorum excipiet. Simile aliud cape
Lumen, quo homines gigantum forma
spectentur:
Aliqui solani speciem, quam alchachegni vocant Arabes, delphini pinguedine
conficiunt, vnguento macerari, colligique in pastillos curant, &
vaccini stercoris flamma perurunt debili, atque è regione aduersantes, maiori
hominum forma visuntur, quod maxime euenit, si spectantes decliui,
spectati loco morentur altiori, vt pertingens radius hominis caput summa
feriat tecti laquearia, eodemque spectentur angulo, vt eiusdem videatur
altitudinis, quod adiuuatur medii crassitie. Sic sæpè noctu in crepusculis dubio
sub Lunæ lumine, vel sub nube latitante, accidit in nemoribus, vbi lupi,
& animalia cætera montium, nemorumquæ altitudinem superantes videntur,
vt phantasmata putent. Et homines præambulantes viatoribus luce
sub modica pedibus terram, capite astra pertingere videntur, montium
maximè ascensu, & cum propè sint, milio ferè distare creduntur, tandiu me
tum sub pectore seruantes, quandiu Sol adueniens illustrauerit omnia, nec
distantia latet. Ne me die quodam itineris longinquitas detineret, maritimum
iter inire decreueram, mane autem erat, priusquam diluculasset, incerta
lux fecit, vt mea statura, quæ hominis perfectam non attingebat: nautæ
gigantum staturæ similis videretur, eminentiori eram loco, & cimbæ gubernator
se tam magnum portare onus inficiabatur, pectusque cruce muniens,
clamantem me dereliquit, dumque causam excogitarem, iræ id
mihi & voluptati fuit.
De arte, qua venena praecaueri possint.
CAPVT XIX.
NOSTRVM Igitur vt exequamur institutum opus,
iam ea tradere remedia fuerit oportunum, quæ exitialibus
medentur venenis, cum ab iniquis sic fieri soleant,
ineuitabilem aliquando inducant perniciem. Hinc quisque
præcaueri ab eis poterit, nam irritum semper eorum
faciunt virus, nec effectus respondere sinunt: diutina enim
experientia vera nouimus. Eorum nos aliqua pertractabimus, quæ quanquam
haud vana, non tamen aliquid operabuntur, nisi & docta artificum
manu tractentur, nec paruam operantibus noxam inferre solent. Natura
vti vniuersalia, sic particularia instituit venena. Enecat Pardalianches aconitum
pardos, & pantheras, & idem Thelyphonon Theophrastus vocat,
quod scorpiones stupidos reddat, eosque obtorpescere faciat, supra radicem
admotum, cynoctonon, & lycoctonon canibus, & Lupis carnibus obiectis
insidiantur: Methellas nuces gustatu canes necare confestim est omnibus
perspicuum. Sed hæc omittantur. Nos ad institutum opus accedentes,
qui quærunt
Plagam breui tactu
inducere
Pessimam, sic faciunt: Rubetam illam accipiunt, quæ in vepribus viuit,
ac veluti tuberculis dorsum exasperat, quam bufonem aliqui vocant: hæc
nocentior, tantoque erit magis læthifera quanto in opacioribus, & frigidioribus
locis vitam degerit, syluis, & arundinetis, multum enim venenis
iis infamis est, eam oblongum in sacculum immittunt, & salem, qui
magnitudinem indicæ nucis impleat, manibus hinc inde captans validè
exagitabit multum, dum emoriatur: inde salem exitiosum retinens bufonis
virus seruant. VEL Rubetam in sale sepeliunt, ac per mensis dimidium
in fimo detinent, salem seruatum esculentis eliquant, qui id esitauerit,
internas percurrens partes, lædet, & sanguinem inficiet, & is breui
morietur interuallo. Vel humido loco ad dissoluendum tradunt, talique
madens linteus aqua, vel omne nudam carnem contingens, sæuissimam
induit plagam. Hæc tamen talis erit
veneni
Antidotus:
Sumito antequam florescat foliorum hyperici florentium, quantum manibus
capi possint, ac veteri oleo Soli per hebdomadam apponito, tum calentis
aquæ balneo per diem immorari finito, ac stramine prælo succum exprimito,
expressumque eodem seruato vase, & iugem operam impendas, & cum
flores deprompserit, & semen pepererit, tria hæc misceas: & vbi inferbuerit
igni, scorpiones centum proiicito, viperam, & rubetum detracto capite,
& cruribus, id sub æstum caniculæ, igni detrahe, & oprculatum vas, & pelliculatum
Soli quindecim diebus apponito, cui deinde gentianæ radicis, dictami
albi, vtriusque aristolochiæ, tormentillæ, & reubarbari pares addito
portiones, sic boli armeni præparati, & smaragdi puluerati pusillum, vas
tribus mensibus fimo obruito, nec tamen deficiat theriacæ optimæ duplum,
inde per colum traiicito, & in vas seruato stanno sublitum, eo cordis perungatur
regio, hypocondria, pulsus omnes, & dorsum, & illicò ferarum omnium
ictus facit irritos, vnde in iis, & inferius scribendis non aliud præsentius
exhiberi poterit remedium. Sic quoque
Leprosum hominem reddere
Possunt: Leprosi sanguis, vel vrina capitur, in quibus si triticum diu steterit
vt affatim saturetur, eoque gallinæ, vel columbæ obesæ, cui esui
præbebuntur, lepra corripietur, & idem in morbis aliis contagiosis considerant.
Vel ALITER: Cantharides capiunt, amianthum lapidem,
& auripigmenti quintuplum: hæc thapsiæ radicis, vel syllæ succo conficiuntur,
vt linimentum imitentur, & caligas, vel lineas tunicas perfricant,
& inflationem, vlcerationem, & lepram inducunt ineuitabilem, proinde
ab iis maxime caueto, & si atrocius quærunt, vt pertinacius operentur, humanum
adiungunt sudorem ex alis rufi viri, & cholerici, aconiti succos, bufonum
virus, vel consimile, breui læthiferam inducunt plagam. Si ferrum
horum maduerit succo, virulentos, & insanabiles
infigit ictus. Sed talis erit optima
Antidotus
Ad elephantiasin: Panis è clibano calidus infundatur in endiuiæ, lupulorum,
& absinthii succo, aceti, & sulphuris in aceto infusi & exiccati tantundem,
& in eo sesquisexta succi pars eupatorii, galegæ, idest rutæ
caprariæ, viperæ carnium pares portiones, aristolochiæ rotundæ duodecima
pars, citri corticum sexta, seminis eiusdem dimidium, & theriacæ par
pondus coniicito, hellebori, & scammonii pusillum: omnia remisceto, &
igni apponito, dum euolet humidum ad vsum reponitur, tribus semper diebus
sumatur. Si quid vero cuti remanserit, hoc vteris linimento. Viperarum
adipem habeto, seui hircini dimidium, vrsi pinguedinis pars quarta,
caparorum olei tantundem, viui sulphuris pars sexta, lichenis quadruplum,
acetum infundatur, & decoque dum strigmentosum fiat, inde cera linimentum
effingito, & alternis diebus inungatur, dum pustularum squamæ decidant.
Si optant homines
deMentes reddere, vt facile
alienentur,
Faciliter efficiunt vino, quod sic constat: Mandragoræ radices accipiunt,
& in mustum adhuc feruens, & in bullas tumens dimittunt, operculum
indatur, aptoque loco tribus seruetur mensibus, cum eo indigueris,
potui dabis: qui id hauserit, vbi multum profundo fuerit demersus
somno mente capitur, vt per diem non parum deliret, at post somnum
soluitur dementia, nec malum defert multum, multumque fuerit voluptuosum
videre: periclitamini. Sic de cameli spuma ab ebrio potata fertur.
Ita tamen vt dicemus sæuius dementant: E menstruorum profluuio
sanguinem capiunt foeminarum, perniciosior est tamen biliosarum,
& sterilium, potiorem retinet in se vim, cum syluestris cati cerebro remiscent,
integram sinunt cum sua nocte diem, vitreis inde vasis aquam
eliciunt, & poculentis immiscent, & tandiu insaniet, quandiu perniciosum
destruet virus, & abiget, quod in mense fiet: & si volunt, poterunt
sopitam rabiem excitare. Vel sic: Muris cerebrum, cati, vrsi, canis spuma,
& vespertilionis optimè cum mirrha aliquo remixta vase fimo obruunt, &
exaggerant octo dierum spatio, per distillationem aquam extrahunt, qua
potionata, memoria venefica proprietate tollitur, & intellectu carere facit.
At longa ægritudine, vti
Hectice corripiatur
Si volunt, aquam ex his præbent: Plumbum in tenuem vertunt puluerem,
vel in calcem, & cum sale acetum per acre fundunt, aquam igne stillatim
capiunt, cuius in mense cyathum exhibent, idque sexies innouant, & hectica
eum inuadet tristis. Quod si exitialem longo moliuntur tempore morbum,
sic faciunt: Cerussam, æruginem, lithargyrium, & minium, singulorum
pares portiones capiunt: squillæ succi, quantum satis sit ad ea cogenda,
vitreo in vase ponunt, quo fimo quadraginta immoretur diebus, extrahunt:
deinde hominis sudorem remiscent, & esui morituro præbent, sic
diuturno languore, & in longam temporis intercapedinem exitiosam detinent
vitam. Tali autem infirmitate liberandi hæc
est
Antidotus,
Sic illicò morbus deprehenditur: Si in glycyrrhizæ decocto scammonii pusillum
in puluerem redactum hauritur, liberat illicò ægrotum. Si venenum
præcesserit, sic facito: Aquam vitreis chymistarum organis exugito, è
columbaceo stercore, & ex corticibus ouorum, quarta piperis parte, & thuris
pauculo, ac lixiuii duplo è sarmentitio cinere confecto remisceto, & primo
mense septem diebus cyathus sumatur, vndecim secundo, quatuordecim
verò teriio, vsque ad sextum: & veneni extinguit vim. Maciem vero sic
pelles: Aquam haurito ex herba perfonatia cum remixtione nucleorum pinearum,
diebus singulis ante prandium, donec sanitati fueris restitutus.
Conantur quoque miruminmodum
Mortem fotu allicere, & aliter
dolosè
Cum eis vti libuerit, quis credet, quod aiunt, humani cruoris fæces detracta
aqua & arefactas cum styrace commixtas, & cubiculo in aliquo suffumigatas
læthalem afferre odorem? SIC verò tutus fies: Cæpam habeto candidam,
quam excaua, vt excipiendis pulueribus sit apta, intus coniiciuntur
aloes partes duæ, tres vero agarici pulueris, claudito, & filo ligato ne dehiscat,
inde ollæ inditur, & acetum infunditur acre cum mellis dimidio, aquæ
sescuplum, è rufi iuuenis stercore, & tantundem rosmarini coronarii, ollam
operculo, & luto stipato, clibano per diei quadrantem calidis inferuescat ignibus,
& prius quam refrixerit, fimo quinque mensibus exaggerato, eximito
demum, & per colum traiicito lineo panno, & seruato, si vini maluatici.
cyatho guttulas absumes tribus diebus liberat: si illicò succurris,
semel tantum sufficiet exhibita. ALIA autem sic parant venena: Rubetum
cum aspide maxime virulento, vipereoque scatente veneno plumbeo condunt
organo, quo aptius extrahi possit aqua, inde ambo acribus verberibus
excruciantur, vt ira excandescant: intus euforbium, & christalli
immittunt spumam in tenues pulueres, inde leues subiiciunt prunas,
paulatim aquam distillando detrahunt, plumba seruant pyxide, cuius si
quotidie exhibent guttulam, in mense necat, sensim corpore tabescente,
magis vel minus, vt illius erit natura, qui venenum hauserit. Oportet
autem aquæ dum eliciuntur, cauere, pernicialem enim, & strangulantem
halitum eructant, & respirando noxius attrahitur aer ille, quibus
succurres, antidotis quas supra diximus. DOLO autem necandi experimenta
multa sunt: vnde ignorantes sæpe necantur homines, vt autem
ab iis præcauere discant, apponemus aliqua: Aeno vase intus stanno, vel
plumbo non illito veterem condunt rubetam: execrabilis enim est virulentiæ,
& cum eo simul lineum immittunt pannum per dies aliquot: & eiusdem
sanie inficitur, quæ ore vomitur, quo si naturæ hostium post coitum absterseris,
breui interibit ictu, cauetote qui inimicis luxuriatis mulieribus. Surdi aspidis
sputum illicò necat, & marini canis fel. FIT & alia necandi techna: Argenteam
pateram accipiunt concauam, qua rubetam cooperiunt, inde lentum
supra admouent ignem, paulatimque decoquunt: orti enim vapores, & virus,
quod eructat noxium, per argenti poros combibitur, si in ea poculum
subministrant, cautè læthalia sumentes pocula necabit. EST & apud eos
cautius interficiendi modus: Equorum è cauda setæ minutissimè inciduntur,
rebusque aliis permixtæ esui præbentur, quas dum digerere tentat, ventriculi,
& intestinorum hærent plicaturis, & putrefiunt, & caute longo occidunt
tempore. Sic gallinas, columbas, mulieres, vel animal aliquod cum
eo conuersari solitum veneno alunt aliquo, dum paulatim in alimoniam conuertatur:
vti de puella dicitur Alexandro missa, & de gallinis hyoscyamo,
& de coturnicibus veretro depastis, nec dignosci potest. hæc narrasse sufficiat.
ID tamen mirè occurrit, dum hæc agerem. Rubetæ lapis arte quadam
electus, si quis cum veneno glutierit, innoxium ab eo seruat: circuit
enim cum veneno, eiusque vires hebetat, inefficaces, & irritas reddit.
In capite senis, & magni buffonis lapis est, cuius gratia inteficitur. Sed tali
elicitur pacto: In cauea reponitur puniceo in panno, & Soli exponitur ardenti,
& aliquando verberibus acribus paulatim excruciatur, dumque ipse feriando
relaxat se, capitis onus ex ore deponit, hoc è medii foramine in
subiectum vas dilabitur, alioqui ea sic est aliis inuidissima natura, vt lapidem
nisi tolleretur, resorbeat, sed os potius est, quam lapis, fuscum, oblongum,
& ex parte cauum, & probatur sic. Buffoni admouetur, hic eleuatur contra
illud, & si potest attingit, & saltu eripere nititur, sic ab eis experitur.
De soporiferis medicamentis.
CAPVT XX.
NEC Minus inter arcana reuoluuntur somnifera experimenta,
maximæque sunt apud eos existimationis,
qui periclitandis, experiendisque rerum virtutibus
operam impendunt, leniendo per somnos aliquorum
dolores; nunc omnes ferè abutuntur, vt onusti cibo,
vinoque profundiori somno sopiantur; è quibus aliqua
ingeniosis trademus, quæ veritati nobis propiora
visa sunt, vt ea noscere, & componere discant. Principiò ea sunt consideranda,
quæ somnos accersunt, vti papauer, hyoscyamus, methella nux,
mandragora, & iis similia: & si possunt nidore arceri, styrace, moscho,
aliisque immisceantur odoribus: si comessanda, vel haurienda fuerint, liquida,
crassaque conficito, & quomodo possint fotu somnos conciliare,
caput feriant, & tentent. Vnde quis
Somnos conciliare
Si voluerit, sic poterit. E recenti opio, nudisque allii capitibus aquam vitreis
vasis stillatim accipias, aliis permisceatur, ac dormituro detur, quantum
capiet nucis testa: potionato enim illicò medicamento, caput vaporibus
oppletur, vt in soporem cadat. Nec minus operabitur mandragoræ aqua,
feruenti extracta aquæ balneo, nec potator nidore offendatur. ALIVD
ad somnos violentius ex his fit: Opium paretur electum, cum methellæ nucis
æquali pondere, nigri hyoscyami semen, dissoluantur lactucæ succo,
præstantius autem aqua, sub fimo obruta aliquantulum dimisisse oportet:
inde vasis distillationis aptis accommodato. Vbi autem occipiet feruere,
aquam elicito, fæces seruato, calidisque cineribus exiccato, vt in tenuem
vertas puluerem cribro excutiente, dulci aqua deinde lixiuium acre conficito,
inde omnis igne vapor euolet, residens cum prius reseruata immisceatur aqua,
& esui, vel potui accommodetur: non eadem, sed pauciori quantitate,
quam quæ supposita est, abunde est sumpsisse, nec aliquibus exhibeatur,
nisi magna necessitas vrgeat. VEL mandragoræ aqua, opium, &
papaueris semen cum allio, vel rebus caput ferientibus remisceantur: è quibus,
quod fabæ magnitudinem æquet, satis est sumpsisse. Fit quoque sic
ex omnibus
Pomum somnificum,
Quod constat ex his: Opio, mandragora, cicutæ succo, hyoscyami seminibus,
vini fæcibus, quibus moschum adiiciatur, vt odore illectum olitorem
feriat: in pilas conglobato, quantum pugno quis præhendat, hoc
sæpius odorando, lumina somno demulcet, ac ligat. Qui id autem statis
efficere certant horis, frustra conantur, variæ enim sunt hominum temperies:
qui verò id affectaris, similibus periculum captato, paremque operam
impendendo, inops fruaris. Ad retundendam eorum sæuitiem, satis est
præsidii, si tale ex aceto dissoluto, vel distillato tempora, nasum, & testiculos
perunges, vt eorum vi somnos propellant, ac soporantem excitent.
De mirabilibus quibusdam experimentis, quorum nec verae sciri
causae possunt, nec semper experientiae respondent.
CAPVT XXI.
OPERAEPRECIVM Me facturum existimaui,
si multa, quæ supersunt experimenta, auditu mirabilia,
visuque descripsero, eoque fuerint mirabiliora, quo causæ
cognitio, minime haberi possit: vbi certo scio me in
sciolorum ignominiam incidere, cum ferè fieri non posse
videantur, nec ita facilè respondeant experientiæ. Nos
vti à veteribus accepimus, ita exponemus: multa enim adiicimus, vt veritatis
aliquantulum habeant. Sed ne quispiam fortasse minimè credendum
nostris sermonibus arbitretur, optarim quidem (id, quod istis præstabilius
esset) laboris primum munus hoc subirent, tandiu periclitantes, dum experientiam
nanciscantur: dispersa vndique dicta decerpat, vsui accommodent,
ac exploratorum dictis sedulas adhibeant aures: maiora enim, & creditu
difficiliora reperirent, ac me vera retulisse cognoscerent. Vt ea autem apponamus:
sic possumus
Mulieribus lotium
compescere:
Extat enim in pastinacæ piscis cauda aculeus quidam, quo nil in mari execrabilius
esse authores scribunt, mira operans multa: inter hæc id retinet, si
mentem adhibes, mollis vbi terra, vel horti fuerint, ac meiet vetula, illicò
ibi aculeum defigens, vt totum abscondas, tandiu ei lotium prohibebis, quandiu
scrobe effossa detrahes: pauculis enim immoraberis diebus, & extemplo
meiet, sic vetulis sæpe iuuenes vrinam retinent, si alicuius vsum interdixerint.
Si vis autem
Conuiuæ ne accumbentes
edant,
Sic fiet: & quanquam minus veritatis habeat, non tamen omittam: Acum
habeas illam, qua mortui sæpe linteis obuoluti resarciuntur, ac sæpe eos perforauerint,
clam coenæ initio sub mensam figas: prohibet enim hæc conuiuarum
esum, vt accumbentes potius coenæ tedeat, quam edendi, vel sedendi
voluutas insit: detrahe, vbi eos aliquantulum irriseris. NEC tamen præteream,
quod Florentinus in suis Georgicis tradidit, nec omnino falsum experientia
redarguit: ideo nec scribere spreui. Si vis vt ne edant mulieres: Ocymum
cape, cum id operari nobis sit animaduersum sæpe, & tam mulieribus
aduersari, vt si quis ea ignorante sub obsonii patinam integram cum radicibus
plantam supposuerit, obsonium mulier attingere non audet, vel ægrè,
nisi ocymum fuerit ablatum. Tunc
Pistor panem in furnum non
immittere
Potest, & experiri si vis: Suspensi furis laqueum habeto, vbi habueris in
instrumenti parte illa deligato, quæ furnum subintrat: si pistor in furnum
panem immittere quæsierit, hinc inde discurrens, verum nunquam reperiet
iter: & si immiserit, foras eiicietur pala, quod mirabile videbitur valdè, minus
verum. Sed mirabilius fuerit
Homines, & mulieres ligare, vt
ad concumbendum impotentes sint:
Sed quid de Alberto dicetur? qui in libro de animalibus virgam ait lupi si
viri, vel mulieris nomine ligaueris, adeo ad veneris munus explendum imbelles
fieri, vt verè videantur eunuchi, donec solutus fuerit nodus, quod
fortasse ridiculum haberetur, falsum quotidiana probaret experientia, &
vulgò iactaretur. Sic autem solent aliquando
paulisper
Mulieres valdè
lætari,
Cum Leporis adipe lampades accendantur, ac mulierum medio morentur
aliquantulum, nec enim lætantur vt saltent: id tamen rarò operatur.
Si volumus
Furtum cognoscere,
Sic possumus, & subreptam illicò rem recuperare: Est lapis, qui aetites
dicitur, & veluti prægnans est, nam cum quatitur lapillus in vtero
sonat, si quis ergo terit eum, & subcineritio pane decoctum, & conditum
furi offerat, fur mansum deuorare non potest, quin etiam cogitur, aut
suffocari, aut fur deprehendi, quippe cum eo decoctum glutire nequit.
Sed
Canes ne latrent
Si vis: Nigri canis oculum viuenti iam ipsi detrahatur, si tecum detinueris
eum, aliis adhærenti canibus, vel iuxta eos ambulanti, nec adlatrabunt,
nec foras voces emittent: quod fortasse euenit odore oculi: Violentius operabuntur,
& tutius deges, si oculis, vel luporum corde comitaberis. Sic
quoque dicitur de hyænæ lingua in manu detenta, nec solum illa canes elingues,
sed gestantem ab eis incolumem reddit. Vbi autem
libuerit
Grandines imminentes, & tempestates
abigere:
Philostratus ait: Si speculum incumbenti mihi ostenditur præterituram grandinem:
Palladius autem, pellem hyænæ, crocodili, aut vituli marini, si quisper
possessionis spatia circumferat, aut villa, aut atriis suspendat, cum malum
imminere videris, non cadet grando. Si quoque palustrem testudinem
dextra manu supinam tuleris, vineam perambulans, reuersusque eodem
modo illam in terram deposueris, & glebas dorsi eius obieceris curuaturæ,
ne possit inuerti: sed supina permaneat, nubi obuiabit, & grandinum minas
cohibebit. Hæc autem ex veterum monumentis excerpimus: quantum
enim indecora (bona eorum venia dixerim) & quæ fieri nequeunt, &
risu digna fuerint, considerandum ingeniosis relinquimus. Naturalius autem,
& aliquatenus impedire posset maximus campanarum pulsus, vel machinarum
bellicarum strepitus: aerem enim diuerberantes, & scindentes,
fortasse consistentiam nubium illam dissiparent, & abigerent: quod in pestibus
putant faciendum multi, ne amplius nubium densitas immoretur.
Democritus autem ait imbres, & tonitrua de repente fieri, si caput, & collum
chamæleontis ligno vratur, quod appellatur robur, idque ipsum vsu
venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis vratur. Putat autem Gellius
talis ridiculæ vanitatis, potius talem Plinium ei impegisse notam, quam
à Democrito nobilissimo philosopho scriptam.
At si vis
Homines longa saltatione
torqueantur,
Vel risu, ploratione, cantu, aliisque affectibus, sic ritè poterit euenire, naturalesque
magis habet causas. Sed vt liquere possit experimenti ratio, prius
pauca dicenda sunt. Est phalangi genus quoddam, quod à Tarento in
Apuliæ partibus tarantula dicitur, vniuersa enim regio sic eis laborat, vt
perpauci sint, qui euadant: eorum morsus acerbior est, quam vespæ ictus,
& homines, qui ab eis iciuntur, diuersis afflictantur casibus: multi enim perpetuo
canunt, illachrimant, delirant: sed omnes ferè saltant. Messores enim
dum operi accumbunt, ignarique doli, sæpè acriter percutiuntur, musicisque
adhibitis modulis animum delinientibus permulcentur, eisque in sanitatem
restituuntur: In quibusdam enim cauernulis vitam degunt, easque
in segetibus condunt: sic facile capies: Arundinum foliis ore sibilum effingas,
vt muscæ voces imiteris, vbi illud animal senserit exit illicò, nam sæpè eis
depascitur, vt aranei, qui amplissimas edificiis in nostris telas contexunt, &
muscis pandunt. Captum in puluerem ritè vertas, illius pusillum, quantum
quis digitis duobus prehenderit, aliis remisceto pulueribus, ne sumentem
offendat, venenum est enim: vbi illud absorpserit, ad tripudium, saltationemque
concitabitur, præcipuè si sonis
fuerit allectus. Sed vt
Hernioso crepitent
testiculi
Si optabis: Vbi eum igni accedere conspicies, & calefacere, sambuci, vel
ficus igni viridia immittito ligna, vt comburantur: sic enim crepitum dabunt,
vt secedere illic cogatur. An id euenit, quam eructat, aura, illi vento simili,
qui quoque eis officere solet? At exploraturus,
an
Mulier sit casta,
Quod vulgo inter scriptores iactatur, sic fiat: Cum castitatem coniugis prodat
hic magnes lapis: diu enim seduli diuturna exploratione conquisiuimus,
& experientiis clarè nouimus, non eos temere sic protulisse, vt quædam
quoque de lapidibus experimenta, quæ sæpè admirati sumus, sæpeque irrisimus.
Magnes hic lapis, si dormientis coniugis capiti supponatur, si casta est,
dulcibus virum detinet complexibus, sin minus, tanquam manu pulsa è cubili
proiicitur. At postquam in huius mentionem lapidis incidimus, & si maximè fama
notus est, quæ de eo nouimus experimenta non iniucunda, in medium
afferre duximus: nec incongruum fuerit, si huic quoque seriei connectam.
Magnetem a Magnesia putat Lucretius dici, Heraclium alii ab Heraclia
ciuitate, vel ab Hercule, syderitin verò, quod ferrum trahat, nam græcis
sideros++ ferrum vocatur: tanta enim auiditate ferrum allicit, vt demirari
sæpius spectantes contingat, & ob id ab Anaxagora animatus dicitur, quod
si supra, & lateribus accommodabis in aere pendulum stabit, tametsi nullis
id ipsum rebus ab inferiori loco suffulciatur, nec supernè visibili nexu colligetur.
Hinc Dinocrates Architectus Alexandriæ Arsinoes templum concamerare
inchoauerat, vt in eo simulachrum eius è ferro pendere in aere
videretur: aiuntque Græci in Serapidis templi fornicibus Alexandriæ magnetem
esse fixum, æneamque pendulam statuam tenebat, vt quæ ferrum
haberet in capite. Nec solum ipse attrahit ferrum, sed vim infundit, vt tractum
trahens videas, hoc autem aliud, & sic virtus illa propagatur, vt sæpè
decem se mutuò contingentes anuli trahantur, vt anulorum catena videatur
interdum, & pertinacius hærent, quam vt auelli queant. Tanta inest
trahendi vis, quod non solum per contactum trahit: sed eminus multum,
nam si æquilibrio ferrum steterit, nec in reuolutionibus impedimentum habuerit,
ac sub solidam tabulam palmi crassitudine moueatur lapis, moueri
videbis ferrum, & lapidem insequi: nec leues hinc eueniunt doli, vt sæpè
videant mulieres motum hinc inde ferulaceum, vel cereum puerulum in
phiala ab impostoribus, putantes demona esse, ac digito per circumscriptum
alphabetum de dubiis responsa præbentem. Vel ceream nauiculam amplo
in cratere aquæ pleno remis agitantem, ac hydromantiæ speciem insimulant.
Quam mira in prodigiosæ Naturæ gremio latent? inest ei, & præstantior
virtus, nam si eo ferreus obelus perfricetur, & liberum emittis æquilibratum,
quasi sentiens ad meridianum dirigitur, mundi verticem pertranseuntem.
Huius commoditate, & vsu tam vasta sulcantur æquora, eo iter ostendente:
Siquidem maiores nostri Solem interdiu, noctu sidera obseruantes nauigabant:
non enim aliter medio oberrantes pelago mundi plagas conspicere
poterant. Multi rationem huiusmodi virtutis reddere conantur, aiuntque
ferrum trahi, quod ordine ad coelestem vrsam magnes multo sit ferro superior:
Vel eam ad terram descendere nequeat grauitate, idque alio impedimento
negetur, tunc circularis motus violentiam fugiens cum nulla alia ratione
assequi possit, quam vt axis fiat mundi, tali enim modo nulla coeli motus
intorquetur, & sic è lapidis parte contactum ferrum ad Boream dirigens,
si quæ contrariæ in situ partes sunt in lapide, ita ferrum eo tactum ad Austrum
dirigitur. Quo circa diligentissimum esse oportet: nam si veram experimento
non noscis lineam ab Austro ad Aquilonem, quo ab ea elongabitur,
eo ad Occidentem, vel Orientem inflectetur. Vidimus quoque ad ortum,
Solisque occasum moueri, à loco tactum inter hos medio: Vnde si ferrum
borealem tetigerit partem, & ad Australem admoueris partem, in Austrum
abiges, & è contrario. Hinc dirimitur dubitatio, an ferrum magnete tactum,
stellæ in extremitate vrsæ caudæ, an vero loco, quo tota innititur coeli vertigo,
moueatur. Hinc fortasse euenit, quod à scriptoribus narratur, vt ferrum
australi parte fricatum, borealem propellat, tanquam si duo fluxerint lapides,
vti Theamedes, quem nasci vult Plinius in Aethiopia, in monte quodam
non longe ab eo, à quo magnes dicitur, quod ferrum abigit: vt mira
potius scribere curent, quam vera, cum præsenti nemo inspectione viderit.
Est quoque omnibus dubium, cur nauigantibus verum ostendet coeli æquidium
linea ad ortum directa, dirigat vero postea nauem, non illi, sed ei per
æquidistantem circulum. Ipse allio perunctus maximas huiusmodi deperdit
facultates: quod præstantius in nauigatoria pyxide conspicitur: vt nautæ,
qui cæpas ederint, ab eius obseruatione depellantur: inebriari enim dicunt.
Nos non iniucundum casu inuenimus experimentum, vt arenam albam
à nigra separet, vel alio discrimine notabilem, & fortasse experimentum
hoc antiquorum fuerit, quod magnes, & ferrum, arenam oleum, &
omne traheret. Tandem eius commoditate per longinqua interualla allocuntur
simul, & simul nuntiant.
Vtrum mulier intacta, an coitu, vel puerperio maculata sit, noscendi ratio.
CAPVT XXII.
ALIQVA Huius rei experimenta attulit prisca ætas illa,
aliqua vero, & posterior paratu facilia, mirandaque: vt homines
visis potius sensum negare, & se stultos fateri, quam
veritatem comprobare audeant, quique desiderio huiusmodi
demulcentur, inuestigationis oblectatione tenentur,
& doctrinam hanc auidissimè sitiunt, capiant conficiendi
normam, videantque
Experimentum:
Gagatis lapidis (qui frequens est nobis, quo globulos effingimus in corollis
precariis, ad numerandas, vel explendas preces) rasura, vel ipse pila
tundatur, ac setaceo cribro transmissus, in tenuissimum redigatur puluisculum;
inde ex aqua, vinoque hauriatur, si cit illicò lotium, & retinere nequit,
corruptæ virginitatis indicium, eamque defloruisse prodit: si viri non
adhuc congressus, vel puerperium passa fuit, eam compescit, & arctius
cohibendi datur facultas. NEC minus inualide id manifestat succinum
album, seu crystallum, quod electrum vocant, si in puluerem redactum ieiunè ex
vino sorbeatur, & ad interiora feratur, nam si carnis senserit maculam, mouet
vrinam. Possumus sic expeditius huius rei capere
experimentum
Idem suffitu:
Si portulacæ semen: vel personatæ folia, quam vocant nostrates lapatium,
ardentibus prunis inspersa, ad suffimenta substituantur, & virginitatis fumus
proditor surgat, tunc infundibulo, alioque instrumento patulo vuluæ
ore sursum permeet, proiiciet extemplo vrinam, & meiet, nec retinere
valet, si veneream passa est labem: Si veneris ignara, fumum irritè recipit,
vrinam tenet, & virginitas deprehenditur. SI autem quis ioci gratia, non
meiere solum, sed semen mulierem emittere volet, hoc efficito: Agallocum,
quod xilaloe dicunt, serretur, vel præcidatur, eiusque serraturam viuis carbonibus
affatim inspargito, ac peruri curato: recipiat fumum mulier, ac
vuluæ meatus subiiens, effluet latè semen, nec iniucundum erit specimen.
At si aliter & mirabilius vltro, atque inuito
vis, vt
Mulier in somnis patrata narret
facinora,
Quod Democritum quoque sensisse video, magisque in mulieribus quam
viris præualet, cum ad loquelam promptiores, & loquaciores sint: Nocte
intempesta, vbi profundo mulier fuerit demersa somno, lacustris ranæ linguas:
sic etiamnum syluestris anatis, bubonisque (quia noctu loquuntur)
pectori, supra cordis palpitationem admoneto, immorari finito, & quantum
poteris interrogato, nec reiterare pertedescat, si illicò responsa non præbeat:
Nanque erumpens tandem vox, cordis secreta manifestat, interrogatis omnibus
vera semper responsura: simulatis carminibus aliqui euenue tradunt,
cum id omni abdicata superstitione operetur. Dii immortales vnde hoc euenit,
vt sic efficacissimè operetur: vt in somnis ea libere narret, quæ vigilantes
in cassum conamur? quis hoc fieri posse credat? leniter tamen ad eam accedendo,
loquitur blandè, in necessariis vtitor.
Quomodo discolores, & pulchri foetus gigni debeant.
CAPVT XXIII.
MAGNVS Est animi effectus, vel vis imaginationis,
maximus verò dum sui in excessum fertur, vt id assequi cogitatione
minimè queas. Gerentes vterum mulieres, cum
auidissimè cupiunt, vehementer excogitant, spiritus immutant
interiores, & in his excogitatæ rei pinguntur imagines, ii sanguinem
mouent, vnde in mollissima foetus materia rei imagines
exprimunt, sic partus in perpetuum maculis, variisque notis inficiunt, nisi
desiderio refricato quiescant. Ideo non impunè rerum exploratores exquisiuere, ita
signari foetus, vti cogitat anima, & maximè in præcipuis actionibus, vt in
maris congressu, spermatis eiectione, & aliis. Ideo homini cum insit cogitationis
velocitas, animique celeritas, & ingenii varietas, multiformes imprimit
notas: plures iccirco in homine, quam in cæteris animalibus differentiæ:
aliis enim cum immobiles sint animi, singulis in suo genere similia procreandi
datur facultas. Hanc animi vim, & cogitationis rectè nouit Iacob,
vti sacræ testantur literæ. Nam
Pecudes, vel equos
discolores
Progignere quærens, id efficit, quod imitari omnes iubeo, qui idem cupiunt:
Ipse virgulta, ac perticas populneas, amygdalinas, quæque facile corticibus
spoliari possunt, edolatas corticibus interseptas, circulis redimitas
& sinuatas, vti colubros albo, nigroque interstinctas colore, in canalibus
iuxta aquas, in pascuis, & præsepibus fixit, vbi grex ouilli pecoris stabulabatur,
vt coitum ineundo, & oculos circumlustrando, nil nisi virgas aspicerent,
vt quos dabant foetus diuersè essent colorati, & passim candida vellera
pullis infuscarentur maculis, non iniucundum visu: sic lanigera omnia
animalia, vel vniuersum pecus. Præualet hoc in equis, idque plurimum
obseruant, qui huiusmodi curam habent, & ad coitum equas admittunt, &
equilia, vbi coitum explent, tapetis, & pannis, variis depictis coloribus exornant,
vnde discolores equos, scutulatos, spadices, diuerseque coloratos
efficiunt. Docet quoque Absyrtus: Equam colore aliquo contegas, qualem
futuram pullationem referre vis, siquidem qualem vestitu colorem ipsi
mentiuntur, in talem enata progenies degenerabit: nam conscendens equus
in coitu, colorum spectaculo detinetur, qui oculis aduersabitur, & talem
dabit foeturam, vt tergoris diuersitas maculis euariet, totidemque visuntur
colores, quot in exemplo fuere, plurimumque emaculato blandiuntur
colore. Sic etiamnum
Pauones, reliquique pulli
albi
Generantur: Si auiaria, vel caueas, quibus concluduntur, eorumque cubilia
tectorio inalbentur opere, vel albis linteis, & velaminibus protegantur,
& exiguis cancellis præpediantur, quo minus iis locis fugiant: recte pauimenta
sunt euerrenda, ne nisi alba penitus conspiciant: cum coitum ineunt,
excubant, ouaque fouent: sic albicantem dabunt sobolem: idem in aliis
facito. Hinc solerti euenit excogitatu,
quonampacto
Mulieres pulchros pariant
filios:
Prodidit Empedocles mulieris in conceptione visionem foetum conformare,
nam sæpè imagines, & status adamarunt mulieres, quibus similes foetus
ediderunt, & sæpè scriptis proditur mulieres nigros, & villosos peperisse
filios: & cam hoens rimati, vbi multa diuexarunt ingenia, picturas in parietibus
reperiere ex aduerso existentes, quibus fæminæ dum venereo fungerentur
munere,oculi detinebantur, eaque cogitatione animus affectus, similes
foeturas referebant. Vnde quod vsu venit, memoriæ mandandum iudico, & quod
maximè salutare remur esse, & sæpè occurrens omnibus præcepi, vt in eorum
conspectu Cupidinis, Adonis, & Ganimedis effigies pendeant, vel
materia perentur solida: inde venerem exercentes mulieres, animo versent,
& fortissima imaginatione animus rapiatur, & grauidæ diutius contemplentur,
& partus inde genitus eum imitabitur, quem ipsæ coeuntes mente conceperint:
nec parum id profuturum scio. Cum id sæpius præcepissem, audiuit
mulier, statimque candidum marmoreum puerum, beneque formatum
ante oculos sibi proposuit: talis enim exoptabat formæ puerum, coeundo,
& vterum gerendo quam sæpissimè animo eum deuoluebat, enatumque
postea foetum ostendit mater obesulum, nec à marmoreo simulachro dissimilem,
ita pallentem, vt verum imitaretur marmor: & veritatis experientia
patuit: aliquæ artificio sunt laudatæ, successuque fauit: Ne sint præterea
inordinati coitus, neque in latera, sursumque fiant: plærisque enim hoc in causa
fuit, vt diuersa orirentur monstra.
Monstra quomodo gignantur, & de vi mira putrefactionis.
CAPVT XXIIII.
NEC Ita facilior dabitur monstra producendi modus, quam
è supra dictis. Si quis autem id summopere affectarit,
multas patefaciemus talia producendi vias. Principio
putabat Democritus, ex plurimorum commixtione seminum,
cum hoc ante, illud postea iactatum vteri partes
subingreditur, & simul confunduntur, dissidentque
membris, vt biceps homo, & multimembra gignantur animalia. Empedocles
autem responsa omnia præoccupando verum concepisse visus est:
Ipse enim ob seminis redundantiam, aut defectum, aut ob principium motus,
aut in plura distributionem, aut ob imprægnationem monstruosa ait
animalia gigni. Straton autem ab adiectione, ablatione, transpositione,
aut sufflatione id euenire tradit. At medici quidam id vuluæ ascripserunt,
quæ sæpè flatu imbuta, subuertatur. Natura sagax in animalium efformatione
membra primum effingit, quæ in corpore principatum obtinent, postea
ex impendenti materie, nunc parcius, nunc profusius operatur, vt se sibi
suggerit: sic defectu coercita, vel redundantia superata ab incepto impenditur
opere, vnde partus producit monstrifica labe affectos: vt in arte sæpius
perspicitur: nunc mutilata, vt claudos, monoculos, nunc superflua, vt
hermophroditas, quaternis oculis, totidem brachiis, totidemque pedibus,
sic quæ fortuito, vel arte ordinantur, adiuuat ipsa, & inchoatis dat finem.
Tibi autem, qui cupidus arte quadam monstra in lucem prodire desideras,
vt ex exemplis condisces, multa horum trademus principia: cogitato & exoriri,
quæ consequi possibilia fuerint: subscribet enim natura votis, opereque
delectaberis, eaque euenient, quæ nunquam putaueras, ansamque
præbent conficiendi, quæ vetitæ descriptionis, & potius admirandi, quam
profani sunt operis. Exuperantia primò,
quonam fiat modo
Pullus gallinaceus quaternis alis
enascatur, quaternisque pedibus,
Quod docet Aristoteles: Oua illa seligito, quæ bina comperies retinere
boleta, pellicula quadam non tenui intercursante, sed albumina continuentur,
quæ foecundiores sæpè gallinæ assolent parere, ex magnitudine cognosces,
patetque intuentibus Soli exponendo, exuberante iam materia productum,
ex plurium seminum commixtu, semenque habeat pullorum, glocienti
gallinæ iam excubanda supponas, vt suo insessu foueat ea, elapso iam
debito tempore tales excludet foetus, pedibus, alisque quaternis, curabis
vt commodè educentur. Si autem membrana disterminabitur, gemini discreti
pulli generantur, sine vlla superuacua parte. Sic enim & biceps nascetur
serpens, & animal omne, quod ouo excluditur: si tale euenerit, non mediocris
erit admirationis: sæpius enim monstra in prolificis animalibus, &
multiparis, quam in minus foecundis, & in perfectioribus animalibus, in
aliis verò facilitas generationis præualet: vnde in vilioribus animalibus facilius
monstra prodeunt, quam in nobilibus. Sic quoque
aliter generare possumus
Animal è diuersis
commixtum,
Quod facile eueniet, vti de fructibus docuimus: sed hoc pacto rem aggredieris:
Animalia quære multipara, idest, quæ plures edant vno nixu foetus,
& quæ maximè salacia sint, & in quibus vincat coeundi voluntas, mares foeminis
obsequia sollicitent, commisceri inter se curabis, quibus par quoque
sit corporis magnitudo, gestationis tempus æquum, vel sanè non longe diuersum,
sic ex alienigenorum inter se animalium congressu, diuersa prodeunt
semifera monstra, multiplici naturæ varietate. Ex lupo enim, & cane
generatur fera, quæ crocuta dici solet, producendique eius modum docet
Aristoteles. Læena cum pardis coit, vnde ignobiles generantur leones, non
iubati, & maculosi foetus, vt refert Philostratus. Cum pantheris quoque
coeunt lupi, sic animal gignitur bigenere, quod Thoes dicitur, maculosa
pelle pantheram refert, facie autem patrem, quod tradidit Oppianus, sic
vulpe, lupo, & tygride, simia, leone, & similibus, vt crebro græci dici soleat,
semper noui aliquid Africam afferre, ob aquæ enim inopiam, egestatemque
siticulosis in regionibus è longinquo coguntur bibendi gratia in
vnum congregari, vi, aut voluptate ad commiscendum cogente, & inibi è
varia seminum mixtura, varias subinde animalium nasci formas, nec tales
foetus Africæ regionibus tam prodigiosi habentur, cum familiaris sit incolis
eorum partus, in nouis igitur procreandis exemplis vtitor. ITEM in Aeliano
legi, apud Sybarin pastorem fuisse nomine Crathin, qui cum capellam
omnium formosissimam deperire coepisset, & libidinis oestro acrius excruciaretur,
eandem mirè inibat, ac vti amicam amplexabatur, non citra suauiationem
crebram, idemque capellarius amator, pabulum lætius, amoeniusque
obiiciebat, vt illi suauior fieret anima, inde ex concubitu brutino natum
ferunt infantem, cruribus matrem qui referebat, facie autem patrem.
PVLLVS autem è diuersis commixtus sic eueniet: Marem palumbum
cum gallina coire curabis, pullusque emerget non iniucundus visu. Sic
quoque è perdicibus, gallinis, phasianis eueniet, diuersisque accipitribus,
& pauonibus. Dabit mixtum foetum gallina, sibique similem admodum,
eique, quo prolificum acceperit semen. At si
defecerit matrix, sic dabitur
Ouorum excubatio citra
gallinam,
Vt docet Democritus: Columbarum, vel gallinarum stercore tuso, atque
incerniculo subtiliter succreto, obruantur oua, non irrita tamen, ne simul
collidantur, substratis eorum pennis, & circumpositis cubilia extruantur: turbinatior
ouorum pars sursum vergat, & vicenis, quaternisque horis, alternis
vicibus innouato circumuoluendo, vt æquabiliter concalefiant, sic effoetæ
efficere sunt solitæ, loco calido, & tepente seruentur: vbi bis deni dies
elapsi, & completi foetus, & pulli rostrelis oua percudere inceperint, ausculta
num pipiant, sæpè enim propter eorum putaminum crassitudinem
erumpere nequeunt, vel rimis fatiscunt: testas tollito, & gallinam inducito.
ET si collibuerit aliter potes: Oua tepido demergas fimo, senisque diebus
recens subiicito, ne senescat, sed tepore suo foueat, & gallinæ calorem
imitetur, vertendo semper, donec excludant, qui quæruntur pulli. Sic &
tepente clibano. SI quis cognoscere affectarit marem progigni, an foeminam,
sic cognoscet: Aristoteles ait, & præbat Auicenna ex orbiculari, breuique ouo
mas, ex oblongis, acutisque foemina progignitur: & suffragatur ratio, nam
virtutis perfectio in masculis ouis æqualiter abit, & continet extrema: in
oblongis à centro longius abit materia, in quo est vitalis calor. Nec inficior
artificio, ingenioque enasci posse
Animal visu, & tactu
inficiens,
Ac si regulus, vel catoblepa esset: cauetoque, qui producere tentas, ne
in te periculum recidat, quod facile euenturum iudico, si illicò nefanda lues
in lucem prodiens, vi tapidi aeris matricem interfecerit: Foecunda mergito
oua, vbi arsenicum, vel serpentum virus eliquaueris, venenaque cætera
mala, per dies aliquos immorari finito: validius operatur intus, si ritè apposueris,
glocis subiicienda curato, manibus ne conquasses, ne inutile perdas,
quod præualiturum speras. Nec dabitur occasio maior monstra producendi
diuersa, quam ouis: & huiusmodi sæpè gallinæ partus inter cætera
efficiunt, atque etiam ex se fiunt: Ideo Leontius ferri laminam aliquam, clauorum
capita, laurique ramulos, vbi nidiculantur afferre iubet, ne prodigiosos,
& monstruosos edant partus. Fimo commodè vti possumus, est enim
naturali calori simillimus, nec spernendam retinet putrefactionis vim, mirabilium
rerum parens: totque genera ex putrefactione animalium proueniunt,
quot ea, quæ putrefiunt: quod si quis rectè considerauerit, & mente
perpenderit, non minimum eliciet secretorum principium. Hæc tamen mirabilia
visa sunt. Menstruatæ enim mulieris
Capilli in serpentes,
Et vermiculos vertuntur fimo obruti, & tempore iam modico. NEC minus
putrefactus è menstruorum sanguis, rubetas, siue ranas generare potest, facilè
enim corrumpitur, & conuertitur, & sæpè mulieres ex eodem cum humano
foetu, bufones, lacertos, & iis similia generant. Et Salernitanas mulieres
legimus conceptionis principio, cum foetus viuificari debent, tale animal
apii, & porrorum interficere solent succo. Cum mulier quædam præter
opinionem prægnans videretur, foetus loco quatuor animalia, ranis simillima
peperit, & sæpè tali causa abortiunt, cuius monstruosæ conceptionis,
non est alia (credo) putanda causa. Ex corruptione quoque humani
seminis, veluti vermes in intestinis, Alcippe elephantem peperit, & ancilla
inter initia belli Marsici serpentem generauit. NEC equorum minus è cauda
setæ, aquis iniectæ animam recipere, & viuificari videntur. TVSVM ocymum
inter lateres humido loco Soli expositum, scorpiones generat, quanquam
Galenus neget. ET combustæ anatis puluis, si humido inter patinas seruetur
obrutus loco, ingentem, & maximam mirè generat rubetam. Facilius
autem rana procreari potest illicò, si earum cernatur ortus: non enim illas
dico, quæ legitimo naturæ ordine, scilicet ex coitu, in aquis suos natales habent,
sed quæ per se nascuntur, & temporariæ dictæ sunt: & æstiuo tantum
imbre littorum, & itinerum puluerulentis arenis generantur, earumque breuis
est vita: vel sæpè ventorum ira, altis montium iugis sæuientes, attollitur
puluis, aquisque mixtus, non solum in ranas, sed in lapides cogitur: ranis
enim aliquando pluisse author est Phylarchus, & Heraclides Lembus, circa
Dardaniam, & Pæoniam idem euenisse tradit, idque tam copiosè, vt domus,
& viæ replerentur. Et Aelianus cum ex Italia Neapoli Puteolos iter
faceret, ranas perspexit, quarum pars, quæ ad caput pertinet, repebat, &
duobus pedibus agebatur, altera non dum conformata, concretioni limosi
humoris similis trahebatur, & ex eodem corpore pars altera viuebat, pars
altera tellus erat. Narrat Macrobius in Aegypto, quod ex terra, & imbre
mures nascuntur, & in aliis locis ranæ, serpentes, & similia, vnde facilis est
earum procreatio. Quidam enim cum spuisset, ex sputo statim rana creata est, &
Daumatus hispanus, quotiens libuerat ranarum maximam illicò producebat
copiam. Sic verrinum, & scrofarum ex coitu exceptum virus, & sanguinosum
modo iam dicto, ineunte Sole capricorni principium, vt piscis exitu
eiiciant, dum affatim lacte, & micis saturentur, subantes: perceptumque
illud, quod apriam vocant, quod idem est, quod equis hippomanes, vitreo
sub fimo vase conditum, & operculatum, ne surgens calor euolet, aliquibus
lateat diebus, perceptumque opus plumbea conditum pyxide erit
vsui: qui id rectè nouerit componere, non vulgare cernet experimentum.
Si quis vero curiosius, quam pars fit, noscere concupiscet, quam nouimus
rationem experimento fimo & mirabilem ad Modum mandragoram producendi.
Sic enim humanam feram ex ouo enatam foeneratitia iam nomenclatura
vulgò appellari coepisse audio, si cui collibuerit, & is ad exemplar galli
spermatis in ouo humanum, & vitale asperserit virus, operculo coercito
ne foetuosum calorem coercitum suspiret, efferet semiferum animal, hinc humanam,
hinc verò vernaculam gerens formam. Nec negat Auicenna, si
occasio dabitur, alibi paulò vberius: sat sit normam, & fieri posse demonstrasse.
Plæraque & maiora iam omittuntur, apud inscios, & plebeios fide
penitus caritura. De partu monstruoso, deque producendi per fimum vi
hæc dicta sufficiant.
De Lyra, & miris quibusdam eius proprietatibus.
CAPVT XXV.
NONNVLLAS In se vires Lyra retinet proprietates,
& animaduersiones, quas in medium afferre operæ
precium duximus: quanquam non lateat, gregarios, &
sciolos fidem non habituras. Et si eorum aliquis hæc nostra
putet delyria, arcanarum tamen literarum cultoribus
me summopere placiturum scio, quique naturæ miris
peruestigandis, animum penitus addictum habent, ignota non scribo.
Rythmos, & modulos, in hominibus posse certum est, nec tam immite, &
efferatum esse cor, quin coaptis modulis, & cantilenis animum delinientibus
remittatur, contra indecentibus, & inconcinnis, angatur, & restringatur.
Carmen prodit Museus dulcissimam rem mortalibus esse: & à Platonicis
dictum animaduertitur, à musica mulceri omne, quod viuit, plurimique
visuntur effectus. Remugiunt in bello tympana, vt sint hortamenta, & torpentes
suscitent, & iis similia ab antiquis factitata reperiuntur. Timotheus
musicus quotiens libuerat Phrygium modulabatur cantum, & Alexandri
animum sic accendebat, vt efferatus ad arma curreret, cumque aliter voluisset,
mutato animositatem exhauriens, segnem efficiebat animum, & remollitum
ab armis ad epulas, & conuiuia trahebat: & Plutarchus ait: Cum ipse
audiuisset Antigenidam tibia modos incinentem, qui vocantur Harmatii,
adeò inflammatum se esse, vt simul cum armis exurgens manus iniecerit
in proximè assidentes. Refert Cicero Pythagoram adolescentem
quendam Taurominitanum, vino madidum, ac meretricio amore irretitum,
cum riualis comburere domum quæreret: qua detinebatur scortum,
Phrygio modo concitatum, spondæo resonante pacatum, & mitiorem
reddidisse. Idemque aiebat: Si tybiarum cantu impulsi adolescentes
facinus aliquod aggrediuntur, tibicina spondæum canente destrahuntur,
vt modorum grauitate eorum furens petulantia consedetur. Empedocles
cum eius hospitem, iurgiis, & conuitiis quidam lacessitus inuaderet,
canendi retorsit modum, furentisque iram temperauit. Theophrastus
ad compescendas animi turbationes, musicos fertur adhibuisse sonos.
Et Agamemnon è patria discedens, ad Troiam profecturus, de Clitemnestræ
dubitans pudicitia, citharoedum reliquit, qui sono illam adeò
ad continentiam, & pudicitiam incitabat, vt Aegystus non nisi occiso
citharoedo ea frui potuerit. Thracius Orphæus citharæ incentionibus
efferatas gentes saxi instar nulla ratione molles inflexerit. Arion
citharoedus rationis expertes delphinos sibi conciliauit, vt demersum sospitem
in littus duxerint. Teneros infantium sensus permulcet sonus, &
crepitaculis vagientes acquiescunt, & ipsi conticescunt. Vnde Crisippum
proprium nutricibus fertur carmen ascripsisse. Elephantes ait Strabo tympanis
allici, cerui sonis detinentur, & modulato carmine capiuntur, cygni
hyperborei, cithara, & cantu conuincuntur, auiculæ fistulis irretiuntur,
& pastoralis fistula pastu progressis quietem imperat gregibus. Immò
vulnera, & morbos, quod multo mirabilius est, modulis prudens
consolata est vetustas, vt ex historiis percipitur. Terpander, atque Arion
Methimenæus Lesbios, & Iones grauibus morbis curauere. Asclepiades
medicus tuba surdis medebatur, cantuque populi seditiones compescuit.
Hermenias Thebanus Boethiorum pluribus coxendicum dolores
melodiis abstersit. Xenocrates organicis sonis lymphaticos curauit.
Thales Cretensis cithara pestilentiam fugauit, & ægrorum venas
Herophilus musicis pensiculabat numeris, sic affectibus singulis
singulas adhibuere prisci melodias, vti Dorica prudentiam, castitatem,
& doctrinam largitur, Phrygia pugnas excitat, furorem inflammat, quod
efficit, & tibia: ideo Aristoxenus in fabulis quod Dorica efficere non valuit,
ad Phrygiam deuenit harmoniam, quæ illis congruebat. Lydia intellectum
acuit obtusis, terrenoque grauatis desiderio coelestem inducit appetentiam, ab
Aristotele in Politicis traditum. Non ne Lacedemonibus fertur repudiatum pridem
fuisse chromaticum genus, quod nimium audientes effoeminaret? & iis similia,
vnde non à ratione alienum reor, si simplici id accidat lyra, citharaque, quod
verò arte, ingenioque confectis euenit magis mirum, nemo est, qui negare
possit. Ideo
Lyra somnum concilians
Proditur, & à multis quoque expertum est, dulci, suauique vt id eueniat harmonia,
fiat igitur sic: E lignis materiam parato mitioribus, vt suauiorem
efficiat, & remissiorem modulationem, vti abiete, & hedera ex vno inferior,
ex altero superior compegitur pars; fides è tyris, & serpentibus conficiendæ,
sed ex intestinis, vel membrana spinalem medullam contingente,
quam erues flumine currenti, capiteque suspenso, reliqum marcescat, iis
fidiculam accommoda, cytharamque, quæ vbi digitis pulsata intonuerit, blandum
mollem, nec inamoenum efficit sonitum, gratumque audientibus conciliat
soporem, vt inuito claudent oculos, non miti somno. Quod mirum hoc
videri non debet, si id quoque Pythagoricos effecisse fertur, vt cum diuersas
resoluere vellent in somno curas, quibusdam cantilenis vterentur, vt leuis
& quietus irreperet somnus, & experrecti statim cubili exurgentes quibusdam
modulis aliis stuporem, somnique confusionem purgarent, ad
subeundum munus aliquod. Aeolio euenire tradit, quod animi tranquillet
tempestates, somnumque pacatis tribuat. Est & aliud mirabile valdè, quod
eius sonitus fertur præsens atocium: dum enim per aures ad animum delabitur:
vnde ab eius sonitu expellantur, credentium arbitrio relinquatur: neque
hæc aliquibus offendiculo sint, consultius fuerit omittere. Hæc autem de
vulgari accipies experimentum
Lyra, quæ pulsata alteram eiusdem
toni recubantem moueat:
Tendantur in vnum nerui, & ad idem & perfectum perueniat vnaquæque
melos, si grauium vnam pulsabis digitis, altera roboat, & mouetur grauis
in ea, sic acutarum: debita tamen approximatione: si id maximè non fuerit
conspicuum, paleam supra inducito, & moueri videbis. Suetonius autem
tranquillus in libro ludicræ historiæ, neruos ait in fidibus brumali die alios
digitis pelli, alios sonare. Hinc quispiam poterit ignarus soni lyram
accommodare: si æquè tensa altera, & ad harmoniam ducta requiescat, alteram
manibus intendendo, & relaxando, & pulsando quousque quiescentis
neruus moueatur, eiusdem toni signum: sic in
cæteris. Si vero vt
Lyræ surdus audiat
sonum
Vis, vel manibus aures obde ritè, ne sonum audias, tunc capulum lyræ,
vel citharæ mordicus prehendito, pulset eam alter, & concinnum in
cerebro dabit sonum, & fortasse suauiorem: Nec solum capulum dentibus
captans, sed longissimam hastam, quæ lyram tangat, & per eam clarè
auditur sonus, dicique poterit non auditus sensu,
sed gustu percipere. Remanet
hoc, quod haudquaquam inamoenum reor, vt
Liræ, Citharæ, aliaque
instrumenta vento pulsentur,
Hoc si perficies: Vbi vasta fuerit ventorum procella, è regione aduersantia
accommodabis instrumenta, vti citharas, tibias, sambucas, fistulasque:
adueniens enim ventus impetu ruit, leuiter pulsat, & hiantes calamos percurrit:
vnde ex omnium sonitu vicinis auribus suauissimum percipies concentum,
& lætaberis.
Insomnia clara, & iucunda, obscura, meticulosaque inducere.
CAPVT XXVI.
CIBVS Ex concoctione (quod pro explorato haberi debet)
in vaporem soluitur, tabescitque, quem caliditate
iuncta in leue desciscere par est: cumque natura in sublime
feratur, aliquatenus attolli, & in cerebrum per venas
redundare, vbi natura cerebri perpetuo obrigens rigore,
adinstar imbrium generationis, vt in maiori mundo
sæpe visitur, sit humificus, & nebulescit: sic intestina reciprocatione denuò
redditum incapescit, & ad cor defertur principis sensus domicilium: interim
caput opplet, grauedinosum reddit, vt profundo demergatur somno: Quod
si noctis conticinio, magis soporari contingit, imagines descendendo aliorum
occursu, interpollantur: vt præposteræ, monstruosæque videantur:
Si matutino vbi excrementius, foeculentusque sanguis, à puro, & frugi discretus
& ipse refrixit, & deferbuit: meracæ, obsolutæque visiones demonstrantur,
& gratæ. Non ergo irrationabile duximus, cum immoderato tumefacta
potu, virtus sopita langueat, & natura edulii vapores attollantur, &
ex iis, quæ corpore abundant, in somno exultari, & immoderatè iactari,
vt diuersa incendia, tenebræ, grandines, putredines: ex flaua, atraque
bile, frigido, putridoque humore. Sic aliquem trucidare, vel impiè cruentari,
sanguinis abundantiam habere. immo temperiei eiusdem præsagituram
elici posse Hippocrati, & Galeno placet. Vnde cibis vescentes flatuosis,
eorum vi salebrosæ imagines, monstruosæque, qui itidem attolluntur, si
tenues modicæque exhalationis, gratis animum exhilarant simulachris, &
incolumes videntur. Sic extrinsecus applicando simplicia, secum illius rei phantasmata
infecta sensuum principi deferunt: arteriæ enim nostri corporis (inquit
Galenus) ad se intus quodcunque trahunt, proximè circundans eas, dum
continuo dilatantur, sic ea somniemus, quæ præoptabimus. Vt non minus
peruigiles, quam soporantes lætemur, en
Somnia grata excitandi
ratio.
Coenæ summo, cum cubitum pergimus, si leniter mandimus hippoglossum,
melisophyllon, quam alii citraginem vocant, iisque simillima, consopiti
variis illudimur imaginibus, quibus lætiora non percuperet animus, agros,
viridaria, arbores, flores, terram in virorem conuersam cernet, vmbrosis
operculis opacatam, ac denique oculos circumlustrando, vernat vndique
mundus, & arridet. Vel eleoselini succo, populnearum nouellarum frondium,
acori vulgaris, solani hortensis, stramonii, aconiti, maximeque viridantium
tempora perunxeris, collum, vel iugulum, per quem venæ ascendunt
soporariæ, loca vbi maximè venæ sunt conspicuæ, manibus, pedibusque.
Confert & iecur perungere, nam à ventriculo sursum euaporando, permeat
sanguis ad iecur, à iecinore ad cor subit: sic reciprocantes tinguntur
vapores, eiusdemque coloris imagines referentes.
At si quærimus
Somnia obscura, &
tumultuosa:
Fabas edimus, qua siccæ, & flatuosæ, & ideo à Pythagoricis abhominantur, quod
talia pariant insomnia. Plærosque legisse memini, à fabis abstineto, eiusque
vsum interdixisse & ferè legumina omnia, phaseolos præcipuè quos smilaces
vocant hortenses, lenticulas, crassum & melancholicum humorem
excitantes, allia, cæpas, capitata porra, brassicam inter olera, raphanos,
& tandem radices ferè omnes: inter hæc vinum, quia spirituosa, vapurolentaque
sunt, inflationem, calidum, mordacem, & noxium humorem parientia,
insomnia ingerunt, in quibus phantasmata deluxata, lacessita, tortuosa,
turbida. Sic per aera delatus, maria, fluentaque transnare videberis, ciuitates
multas lustrare, casus, mortes, tempestatum sæuitiam, nubilos dies videre,
imbres decidere, Solis fulgorem infuscari, coelum hyemare, ac non nisi
meticulosa omnia demonstrari. Sic prædicta loca illiniendo fuligine, vel omni
adusto, acetoque (quod ideo addimus vt penetrandi vim medicamentum
adsciscat) ignes, incendia, fulgetra, corruscationes, & omnia tenebris inuoluta.
Nec silentio præterierim postquam in horum sermonem incidimus
huic addere seriei, quæ fortasse iuuerit meminisse, vsuique fuerit legisse.
Si velimus
Idem suffitu edere, &
aliter,
Sic sæpè factitare solemus: Interfecti vi recenter viri calcaneum in puluerem
redigimus, cui magnetis parum addimus, porrò simul commixta, si accensis
carbonibus inieceris, vt locis pluribus fumus domicilii culmina petat, dormientes
laruarum occursaculis, deterrimis spectris, horribilibusque afficies.
SIC quoque si dormientis capiti viuæ simiæ nuper extractum cor supposueris,
non nisi feras in somnis cernet, & ab eis dilaniari, vt terriculamenta,
& timorem incutiant magnum. IDEM prestabit oniches, si collo
ligaueris. Sed adeò dira cupido hominum mentes inuasit, vt quæ natura
mortalium commoditati elargita est abutantur, vt multis horum simul coaceruatis
componant
Lamiarum vnguenta,
Quæ quanquam ipsæ superstitionis plurimum admiscent, naturali tamen vi
euenire patet intuenti: quæque ab eis acceperim, referam. Puerorum pinguedinem
ahæno vase decoquendo ex aqua capiunt, inspissando quod ex
elixatione vltimum, nouissimumque subsidet, inde condunt, continuoque
inseruiunt vsui: cum hac immiscent eleoselinum, aconitum, frondes populneas,
& fuliginem. Vel ALITER sic: Sium, acorum vulgare, pentaphyllon,
vespertilionis sanguinem, solanum somniferum, & oleum, & si diuersa
commiscent, ab iis non parum dissidebunt, simul conficiunt, partes omnes
perungunt, eas antea perfricando, vt rubescant, & reuocetur calor, rarumque
fiat, quod erat frigore concretum: Vt relaxetur caro, aperiantur
pori, adipem adiungunt, vel oleum ipsius vicem subiens, vt succorum vis
intro descendat, & fiat potior, vegetiorque: id esse in causam non dubium
reor. Sic non illuni nocte per aera deferri videntur, conuiuia, sonos, tripudia,
& formosorum iuuenum concubitus, quos maximè exoptant: tanta
est imaginationis vis, impressionum habitus, vt ferè cerebri pars ea, quæ
memoratiua dicitur, huiusmodi sit plena: cumque valdè sint ipsæ ad credendum
naturæ pronitate faciles, sic impressiones capessunt, vt spiritus immutentur,
nil noctu, diuque aliud cogitantes, & ad hoc adiuuantur, cum non
vescantur nisi betis, radicibus, castaneis, & leguminibus. Dum hæc pensiculatius
perquirendo operam nauarem: ancipiti enim immorabar iudicio,
incidit mihi in manus vetula quædam, quas à strigis auis nocturnæ similitudine
striges vocant, quæque noctu puerulorum sanguinem è cunis
absorbent: sponte pollicita breuis mihi temporis spatio allaturam responsa:
iubet omnes foras egredi, qui mecum erant acciti testes, spoliis nudata tota
se vnguento quodam valdè perfricuit, nobis è portæ rimulis conspicua: sic
soporiferorum vi succorum cecidit, profundoque occubuit somno, foris
ipsi patefacimus, multum vapulat, tantaque vis soporis fuit, vt sensum
eriperet, ad locum foras reddimus, iam medelæ vires fatiscunt, flaccescuntque,
à somno seuocata, multa incipit fari deliria, se maria: montesque
transmeasse, falsaque depromens responsa, negamus, instat liuorem
ostendimus, pertinaciter resistit magis. Sed quid de eis sentiam, dabitur alias
narrandi locus: ad institutum nostra reddeat oratio: satis enim prolixiusculi
fuimus. Hoc præterea præmonendum censeo, ne facilè experientes dilabantur,
non hæc æquè omnibus euentura: sed inter cæteros melancholicis,
cum natura præalgida, algiosaque sint, eorumque vaporatio multa non
sit: rectè enim quæ vident, percipiunt, & referre possunt.
Quomodo amor conciliari possit, deque rebus
amatorij medicamenti vim retinentibus.
CAPVT XXVII.
NOSTRVM Fuit ab operis initio constitutum,
omnia tantum naturaliter operari, & præsertim, quæ
magnorum operibus impiorum eueniunt, ad eorum scientiam
penitus pessundandam: mortalium enim mentes
his laqueis, & errorum inuolucris irretunt, cum hominum
pars magna huic insistet, ac fallaci ipsius illecebra
multos diuexari videam, admiratione animos capi,
& ingenia ipsa ad perniciem elabi, quæ eleuata, ac discendi cupidiora sunt.
Nos quæ ex iis poterimus amorum illicia recensere non pigebit, à naturæ
postliminio minimè discessuros: quæso legentes boni consulant. Vt igitur
exordiamur, scitu iam dignum est, quod alio non intenditur hominum mens,
nisi vt hominum, mulierumque animis amoris igniculos accendere eos mitiores
reddere, nostræque voluntati obtemperaturos nititur, cumque rebus
eueniat, in quibus efficiendi potestas latet, iis vtamur: quorum aliqua à maioribus
tradita, nobis experientia comprobata, multaque recentiorum industria
comparata sunt: & primum Hippomanes, antiquitus ad sidera laudibus
elatum, quanquam non defuerint, qui adstruxerint, muliercularum
figmenta, & deliras esse fabulas, demonstrationibus fortasse addicti, nec
prodigiosis naturæ miraculis, abditisque causis fidem adhibentes: quibus euidens
experientia refragatur. Quod duplex statuunt, vnum virus, ex equarum
obscenis distillans, libidinis furore nimio stimulatarum; noster in Georgicis
poeta sic cecinit.
Hinc demum (Hippomanes verò, quod nomine dicunt
Pastores) lentum destillat ab inguine virus,
Hippomanes, quod sæpe malæ legere nouercæ,
Miscerique herbas, & non innoxia verba.
Vnde apud Tibullum.
Hippomanes cupidæ stillat ab inguine equæ.
Nec instituto inefficax, eiusque vsum alibi tradidimus, & vires cum poposcit
locus: alterum autem caricæ est magnitudine, specie orbiculatum, latiusculum,
colore iam nigricante, fronti nascentis pulli adhæret, statimque
foeta partu edito, secundas deuorat, & laborum oblita perlambendo, & abstergendo
eum conuellit, hippomanes appellatum: quod si quis præripuerit,
ad vbera partum non admittit, odit, & alienum tanquam à se fugat, nunquam
amatura: quod idem rectè sensit in Aeneidos vates.
Quæritur, & nascentis equi de fronte reuulsus,
Et matri præreptus amor.
Merito ergo ex carne illa amorem creari, & illius esse irreticulum non absurdum
putarunt, amatoriumque innasci veneficium. Et vt tradit Pausanias,
nec Aelianus omittit, tantam in eo vim nouit Olympiæ Phormis Arcas,
quod illo æri mixto, & affuso equam posuit, abscissa cauda, vbi Hippomanes
incluserat, fabrica non tam accurata, vt ex ea equi eatenus fallerentur,
vt tantopere ad illius conspectum furiis stimulari deberent: Sic enim eos alliciebat,
tantaque insania ducebantur, vt ruptis frenis, in ipsam violentius,
quam in pulchram equam & viuam insilirent. Neque enim quod vngulæ,
cum æreæ statuæ hærent, lubrico lapsu elidantur, iccirco coitum desperant:
immò ardentius multò hiante ore, imminenteque adhinniunt, neque prius
quam flagris, & magno ductorum robore abstrahantur, ab æreo simulachro
depelli possunt. Vnde nomen veneno inditum hippománes++, quod equinæ cupidinis
similitudine, hominibus amores inducit, & effrenatè furere in venerem
facit. Traduntque non minimæ authoritatis viri, quod hoc cognitum penitus
pastores habent, & si amatorias alicui insidias parare velint, vt amoris
flamma conflagret, & cupidinis tabe amatæ mulieres torqueantur, & intereant,
callidè equam, quæ ventrem gerat, parituram obseruant, statimque
à partu præreptum hippomanes habent, & in equæ vngulam optimè conditum
seruant, vt egentes in pollinem ritè redactum insidiis esculentis, vel
poculentis immisceant, & animum efferatum mitiorem reddunt, & fomitem
amoris inducunt, ceu lasciui iuuenes veris assolent initio, continuo, paulatimque
concrescentem, & adeò ad amoris cupidinem inflammant, vt ad omnem
hominum ætatem libidinis oculos adiiciant, sic excremento aliquo coarctant,
& in eum animum inclinant, cuius substantiam combiberint, & mutuum,
reciprocumque reddet amorem. Erat & echeneis veteribus veneficiis
infamis. Sic hyænæ vulua sinistro lacerto religata, si quis mulierem
inspiciat, amatorium esse tam præsens, vt illicò sequatur: id verum ne fuerit
an falsum affirmare non ausim, ne quos reprehendimus, imitemur:
difficilis enim hic esset, & pené impossibilis eorum captura. Docent, &
ALITER si libuerit huic simillimum componere, vt multorum exemplis
noscere discant. Animalia respiciendo, quæ maximè in amorem furiunt:
vti passeres, & columbæ: sed commoditatis gratia in catulis exemplum detur:
Ligetur catella semestris, vel annua, cum ostendit se maritari velle catulo,
veris principio: eo enim anni tempore conceptum sitiunt maritum, cuius
desiderio hiant: ita ligentur arctè, ne conscendant, & aptè accommodentur,
ætatemque habeant coeundi, cibos postea opipare exhibeatur, vt spermatis
vbertate luxuriæ desiderio conflagrent, cum catulire desiderant, feruentique
fuerint animo, furientes, & vociferantes, præcaue ne ad coitum
admittas, vt violentius inferantur: Cum cognoueris in summum luxuriæ gradum
foeminam peruenisse, vt genitalia pruriant, inflentur, turgeantque,
quod diei spatio eueniet, iugulant, eaque decerpunt membra, vbi maximè
huiusmodi desiderium insidet, & cum carnem gustauerint proiecta amatoria
libidine constrictius tenetur, vt vociferet, & perbachetur, poculisque deuicta
mens, libertate amissa veneris insania exagitatur, vt extabescat corpus.
Multa præterea sunt, ex quibus pauca meminimus tanquam suffectura.
Satis enim diximus, & si vera dixisse pertesum est.
De Fascinatione, & quomodo per eam illaqueari
possit, & fascinationis amuleta.
CAPVT XXVIII.
IAM De fascinatione est disserendum, quique effascinatores
fuerint, nec silentio prætereundum: nam si nobis priscorum
monumenta percurrere libeat, comperimus huiusmodi
multa posteritati prodita iam esse, cum noua recentioris
æui euenta, antiquæ famæ non prorsus vanæ
suffragentur. Nec historiis fidem derogare opus esse censui,
si veras rei causas validis rationibus aptare nequimus: præterea cum
plæraque sint peruestigationem penitus summouentia. Quod autem ipse
ex aliis operationibus senserim, in medium explicandum duxi: multa apud
Theocritum, & Vergilium reperies, vnde
Nescio quis teneros oculus fascinat agnos.
Isigonus, & Memphrodorus in Africa terra familias quasdam produnt voce,
& lingua effascinantes, quæ si impensius fortè, quam liceat admiratæ
fuerint, vel laudauerint pulchras arbores, lætiores segetes, infantes amoeniores,
egregios equos, pecudes pastu vel cultu opimas, arescere & emoriantur
repente, hæc omnia nulli aliæ causæ obnoxia: quod Solinus quoque
scriptum reliquit. Idem Isigonus Triballis, & Illyriis eiusdem esse generis,
qui pupillas binas in oculis habeant, atque visu exitialem effascinationem
fatiant vt interimant, quos diutius intueantur, iratis præcipuè oculis,
tam nocenti visu sunt: & impuberes maximè noxam sentiant. Huius foeminas
in Scythia esse, quæ vocantur Bithiæ tradit Apollonides Philarchus in
Ponto Thibiorum genus alterum, multosque alios eiusdem naturæ, quorum
notas dicit in oculo altero pupillam geminam, in altero vero equi effigiem
esse: quorum meminit quoque Didymus. Nec dissimilis generis Damon
prodidit pharmacum in Aethiopia, cuius sudor tabem contactis corporibus
afferat, ac foeminas quoque oens visu effascinare patet, quæ duplices pupillas
habeant. Cicero quoque de iis scribit, sic Plutarchus, & Philarchus effascinatrices
gentes Paletheobeorum pontum incolentes non pusionibus modò,
quorum habitus sit imbecillis, sed adultis, qui solido concretiorique constant
corpore, pestilentes esse, & intuitu, soloque habitu in morbos languere,
quos perimant, & in tabem resoluant: nec solum qui continuo, sed
hospites, & qui eorum commercio alienissimi concutiuntur, tanta oculis vis:
& fascinum quanquam per contactum, & miscellam iniatur sæpè, per oculos
tamen perficitur: vti exterminatio quædam spiritus per oculos ad fascinati
cor deueniens, totumque inficiens: Sic enim euenit, vt adolescens subtili,
claro, calido, dulcique sanguine præditus, tales det spiritus, cum à cordis
calore à puriori sanguine exoriantur, quia leuissimi in altiori corporis
parte perueniunt, & per oculos procidunt, & iaculantur, qui maximè foraminosi,
& venulenti sunt, omniumque partium nitidissimi: & cum spiritu
ipso vna vis quædam ignea radiis emittitur, vt rubentes oculos, & lippos
spectantes obuios, simili cogantur laborare morbo: mihique accidens
detrimentum attulit: inficit enim aerem, qui infectus alium inficit, sic oculis
proximus vna secum vaporem corrupti sanguinis deferens, cuius contagione
spectantis oculi rubore simili afficiuntur. Sic adimit lupus vocem, sic
regulus vitam, qui aspectu venenum excitat, & radiis virulentos infigit ictus,
cum speculo autem reciproco iaculatu in sui authorem retorquentur. Sic immundæ
mulieris intuitum reformidat politum speculum, vt affert Aristoteles,
eiusque aspectu sordescit, & fulgor hebetatur: quod euenit, quia sanguineus
vapor in speculi superficiem propter tersitudinem in vnitatem coit,
vt quadam eluuiecula operiatur: & clarè demonstretur: immò si nouitium
ægerrimè elues, quod ideo in panno, vel saxo non euenit, quia in illo serpit,
& in profundum descendit, in hoc verò ex partium inconcinnitate dissipatur.
At speculum quia pertinax obstat, quia tersum infractum reseruat,
quia frigidum coacto aere guttulas gignit: tali fermè pacto si in clarum vitrum
respires, facies saliuæ roris aspergine rigatur, tenuisque euolans pars
in saliuam relabitur, sic ex oculis radiorum profluuium, qui spirituum vehicula,
ad occursantis oculos perueniens transuerberat, & percussi hominis
interiora afficit, propriam quærens regionem, cum è corde exoriantur: sic
ipsi in cordis marginibus coguntur in sanguinem, peregrinus hic sanguis
ab effascinati natura viri discordans, reliquum tabe conficit, vnde ægrotat,
eatenus contagione ipsa permanente, quatenus vis tabidi sanguinis in membris
viget, & cum sanguinis affectio sit, ex nunquam interpollari contuetur
febri, quæ si in bili, vel pituita esset, per interualla fortasse sedaretur. Vt
autem distinctius patescant omnia, id primo sciendum: duplicem apud authores
fascinum reperiri. alterum amoris: inuidiæ, vel maleuolentiæ alterum.
Si verò pulchri desiderio, formæque concinnitatis fuerit desiderio irretitum,
quanquam eminus iaculetur, per oculos venenum hauritur, & venustæ
spectrum formæ amantis cordi residet, igniculos succendit, vnde
semper afflictari solet: & quia ibi mollissimus amati sanguis vagatur, vultus
repræsentat, suique ipsius sanguine relucet, in se non quiescit, & sic
ab eo trahitur, vt vulnerati sanguis in vulnerantem labitur, rectè hoc
sic innuit Lucretius.
Idque petit corpus, mens vnde est saucia amore,
Nanque omnes plerunque cadunt in vulnus: & illam
Emicat in partem sanguis, vnde icimur ictu;
Et si cominus est, os tum ruber occupat humor.
Si verò inuidiæ, vel maleuolentiæ fuerit, quem tale virus infecerit, effascinatio
noxia admodum, maximeque in vetulis reperitur. Nec valet aliquis
inficiari, quin animo affecto malè habeat corpus, animusque affectus corporis
vires firmat, & potiores reddit: nec solum immutat corpus proprium,
sed alienum reddit, & tanto id, quanto ardores interiores vindictæ, vel cupiditatis
in corde cient. Non ne auaritia, moeror, vel amor, colores, & habitus
immutat? Inuidia non ne corpus pallore insigni, & extrema induit
macie? Non ne prægnantis auiditas inficit tenerum foetum rei agnatæ nota?
Sic vbi flagrantes inuidia oculos, & truces deflexerit, & perniciosè nocendi
cupido acrius micat ex oculis, & intestinus ardor proficiscitur ab eis, astantium
corporibus, maximè speciosis malum inferunt, & oculorum acies vti
telum transuerberat, præcordia perurit, & maciei præbet causam, si cholerici,
& sanguinei præsertim fuerint: nam pororum apertura, & humorum
subtilitate facilè depascitur morbus. Nec solum ex passione tale fit corpus,
sed venenum humano reperiri posse corpore facilè est, quod probat Auicenna:
plerique tali sunt natura præditi: quod mirum videri non debet, si arte
fieri posse sæpius visum est. Mittitur Alexandro ab Indorum Regina insignis
speciei puella, serpentium veneno delibuta, & depasta: vt Aristoteles
tradit, & Auicenna Rufi testimonio scribit. Galenus autem alteram fuisse,
quæ Hyoscyamum impunè sumeret, alia verò aconitum, vt nec gallina
appropinquaret. Et frequenti eius (vsu, vt ex antiquorum monumentis accepimus)
vsque adeò innoxium præbuit se veneno Mithridates Ponti Rex,
vt cum vellet ueneno sibi mortem consciscere, ne se Romanis dederet, nullam
ex assumpto veneno percepit noxam. Gallinæ anguium, & lacertorum
carnibus obesæ, vel tritico eorum iure decocto, si accipitri gluciendas
dabis, accelerat pennarum defluuium, multaque præterea fiunt, quæ longum
esset recensere. Sic plerique viri suapte natura sunt, qui tactu infirmitates
aliquas curant, multi araneum & oleandrum comedentes, serpentumque
morsus floccifaciunt, nec tabem sentiunt, si similem sortiuntur naturam,
quorum obtutus, vel emanans spiratio, non homines solum, sed
plantulas, herbas, cæteraque emaciat, vt exarescant penitus: & sæpe vbi
huiusmodi animalia resident: arentes segetes veneni participes factæ exiccatæ
cernuntur, non nisi oculorum vi, & auram quandam eructantes. Non
ne mulieres mensium tempore cucumeres, & pepones tactu, visuque inficiunt,
vt marcescant? non ne pueri innocentius viris, quam mulieribus tractantur?
& plures foeminas, quam viros effascinatrices reperies complexionis
ratione, fortiori enim lapsu à temperamento decedunt, plurimisque noxiis
vescuntur, vt singulis mensibus superfluitatibus expleantur, & sanguis
ebulliat melancholicus, vnde vapores orti, sursum elati, per oculos prolabuntur,
& astantibus venenum expirant, & tali corpus explent. At si formosam
deperis iuuenem, eisque vis, vel mulierem viro fascinum inducere,
vt si fieri possit in amorem coarctetur, hic
patet
Amatoriæ illequeationis
modus:
Sint oportet sanguinei, ex parte quadam cholerici, oculos habeant amplos,
nitentes, & glaucos, & multum conducit castè viuant, ne frequenti coitu
humorum succus exhauriatur, vnde frequentissimo intuitu, diutissima imaginatione,
debita approximatione, cum conamine facto, aciem aciei dirigant,
radii radiis, & lumina luminibus coniungantur, sic ex intuitu vltro citroque
facto nascitur amor, & combibitur. Cur autem tui fascino detineatur non aliorum,
ex superiori, & ex hac videtur ratione: Euenit enim ex fascinantis intentione,
qui quidem per spiritus, siue vapores transmittitur ad maleficium, &
spiritu illo affectus ei similis efficitur: existente enim maximè in passione
illa: & imaginatiua virtute circa rem valdè fixa, habitus diu permanens, spirituum
habet obedientiam, & sanguinis: tunc exoptata re potest à virtutibus
deuinciri, & inflammari. Quanquam animus (vt Auicennæ ascribitur,
neque ab hac sententia illius abhorret authoritas) solo affectu, & imperio
tales producere potest affectiones. Placet Musæo quod amoris fundamenta
oculus iaciat: & præcipuè ad amandum illices sint, & ex aspectu amorem
nasci dicit Diogenianus, vbi incognitum amari non posse dicit: & tanquam
prodigii loco Iuuenalis de amante refert.
Qui nunquam visæ flagrabat amore puellæ.
Nitidus enim oculorum obtutus visam ad insaniam compellit, amorisque
allicitur per oculos rudimentum. Reliqua vero membra non verè dant causam,
sed concitant, vt formæ lenocinio cernentem remorentur visis rebus illectus,
& immorantem obtutu feriant, & ibi Cupidinem excubantem aiunt sua
mittere tela, vt emissus ex oculis aculeus, in astantis oculos confugiat, ac
præcordia perurat. Apuleius: Isti enim tui oculi per meos oculos ad intima
delapsi, acerrimum meis medullis commouent incendium. Iam non paruam
tribuimus, quærentibus radicem, ni penitus, maleque mentis compos
extiteris, multis corroborare poteris. Quod si aliquibus fortasse mirum
fuerit, morbis perpensis, qui ex contagione eueniunt: vti pruritum, scabiem,
lippitudinem, epidimiam, si tactu, visu, loquela, astantem inficiat, facileque
tabem contrahat: cur amatoria contagio, morborum omnium grauissima
pestis, non illicò homines inuadat, ac penitus consumat? Nec in aliis solum,
sed in ipsos quoque relabitur, immissumque fascinum ipsi alliciunt. Veteribus
quoque scriptis proditur de Eutelida, qui refluxionibus aquis, speculo,
vel fonte resilientibus, in videntem imaginem retorquentibus, sibi fascini
perniciem intulit, author
++greek citation, 2 lines++
Adeò sibi pulcher visus est, vt eodem quo alii ipse fascino deciderit, sic pristinum
corporis habitum deperdit, peculiarisque morbi poenas dedit. Sic
se proprio pueri vitiant fascinatu, parentes verò veneficis & fascinatoribus
causam ascribunt. Nunc autem morbi cape
Alexiteria remedia,
Multa enim sunt, quæ prudens instituit vetustas. Si amoris fascinum amoliri
conaberis sic aueruncabis: visum abstrahas, ne tui aciem oculis adigat, neque
lumina luminibus copulentur, vnde enim affici solet, inde causam amoue,
consuetudinem interpollatim remoue, otium repelle, grauis animum adhibe
curis, sanguinem, sudorem, & excrementa omnia largè eiicito, vt vnà
noxia eiiciatur aura, & contraria primis extant quoque. Si inuidorum fuerit
meleficium, illud sic nosces: Colorem deperdet, difficulter oculos eleuat,
semper inclinat, crebra iactat suspiria, cor angustiis cohibetur, nec signum conspicitur
mali alicuius, lachrimas effundit salsas & amaras. Ad ipsum exfascinandum:
quia aer contagiosus, & contaminatus est, odorata suffimenta substituantur,
vt aerem instaurent, nec minus aquis irrorando, cynnamomum, garyophyllos,
ciperum, xilaloe, moschum, ambram. Ideò prisca æuum ad hunc nostrum se propagauit
consuetudo, retinentque hoc mulieres, si noxam pueros contraxisse vident:
ad expiandos thure eos suffumigant, & circumuoluunt: claro seruentur
aere, ii pendeant è collo lapides, carbunculus, iacinthus, saphirus. alissum in
domo suspensum, rhamnum, & phu opiferum putat amuletum Dioscorides.
Isopum, & lilium odorato. Anulus deferatur, ex ongari, vel
vngularum asini domestici, satyrion, quæ orchis, & foemina
dicitur. Rutam sua dote probat Aristoteles.
Hæc omnia veneficiorum vires hebetant.
Quæ autem experientia comprobata,
& ad veritatem propensiora visa
sunt incerti generis experimenta,
hoc scripsimus libro.
FINIS SECVNDI LIBRI.
(CAPVT I - CAPVT
X)
Scan/Page Example
1 2
3
Book I
|| Book II ||
Book III ||
Book IV
Home Page || "Natural Magick" || The Author And His Work ||Editor/Producer || Glossary/Index