Home Page || "Natural Magick" || The Author And His Work ||Editor/Producer || Glossary/Index

A Table Containing the General Heads of Natural Magick

"Preface To The Reader"

Title Page

Scan/Page Example   1  2   3  
Book I  ||  Book II  ||  Book III  ||  Book IV

BOOK III

1558

"MAGIAE NATURALIS"

By

John Baptista Porta(Giambattista della Porta)

(1535-1615)

(As Transcribed by Dr. Laura Balbiani)




IOANNIS BAPTISTAE

PORTAE NEAPOLITANI

MAGIAE NATVRALIS

LIBER TERTIVS.



PROOEMIVM.

IAM Ad ea videor accessisse experimenta (dum ad

varios rerum perspiciendos ferimur effectus) quæ vulgus

vocat chymica, nec parum continent lucri, circa quod

non solum magna mortalium pars hæret: sed eius inextinguibili

siti vniuersus æstuat mundus: vnde vt aliqua per

censeamus, coacti aggredimur. Est sanè res non paruipendenda,

sed expetenda præcipuè, qui Philosophiæ studiis nauant operam,

ac naturæ perscrutantur arcana: inuenient enim plura, quæ admirari

possunt, & quæ nostro vsui mirumidmodum sunt necessaria, dum multas

perspicient transmutationes, & eas vidisse non parum lætabuntur: non metallorum

tamen eorum, quæ maximo distent interuallo, sed quæ cognata, &

vicina sunt, accidentibusque differunt aliquibus, quod maximæ authoritatis

viros philosophos fateri non puduit, vt in rebus aliis naturalibus quoque

videmus, quas diximus. Nunc autem vana spe lucri, ac sub eius continuæ

voluptatis esca, & illecebra, tam rudes homines, & idiotæ accedunt, vt non

sine magno huius seculi opprobrio pertractentur, ac huius artis cultores inuisos

omnibus reddant. Dum enim sophistico auro laborant præparando, vti

horum principia penitus ignorantes, vbi bona decoxerunt in perniciem

ruunt, & vana auri spe deludentur: vt rectè Demetrius Phalæreus ait: Quod

capere debuerant non coeperunt, quod autem possidebant amiserunt: &

methamorphosin, quam in metallis expectant, in se ipsos experiuntur, tunc

(cum hoc vnicum solamen inueniant) commentitiis fraudibus alios fallere,

ac sibi comites nituntur efficere: sic bonæ rei fidem in peiorem vsum

conuertunt, ceu altioribus sæpè rebus contingere videmus. Et adeò artis vel lucri

desiderium libros auxit, & mendacia, vt nil ferè aliud circumferatur ac

optimè Diocletiani iussu sint omnes exusti, & in cinerem versi. Ipse autem

qui aliquid videre affectas, id scito in omnibus naturam imitari non posse,

ritè metallorum primordia pernoscenda sunt, & si ea transformari, vel penitus

tingi quæruntur, in prima dissoluito elementa, nec efficere ea coneris, quæ

nec fieri posse cognoscuntur. Aliqua hic nos apponemus, quæ in his videre

contingit, nec laboris minimum in periclitandis, experiendisque habuimus:

horum exempla perdiscito. Hic montes non pollicemur aureos, nec quem

homines rentur per celebrem philosophorum lapidem illum, multis seculis

iactatum, & fortasse aliquibus compertum: nec poculentum aurum, quo

homines ab interitu immunes tueantur: necesse est enim mundo hoc vertibili,

& alterabili permutationibus omnia esse obnoxia. Talia autem promittere

temerarium prorsus nec pensi habens quicquam fuerit: Vtilia tamen ad

humani corporis tuendam valetudinem, atque prorogandam fieri posse non

imus inficias. Quæ tradere intendimus hæc sunt.






 

De extractionibus aquæ, & olei, & operationibus

quibusdam, quæ passim operibus subingrediuntur.



CAPVT I.


OPERATIONES Quasdam præmittere visum est,

quæ obiter in opere leguntur, vt quæ docentur ordinatè

procedant, neque alibi quærantur, & quanquam hæc

aliquibus aliter operentur, nec fieri posse iudicent, opus tamen

subintrant nostrum, & iis nos efficere consueuimus,

quibus ignoratis non facilè uotum assequeris. Distillationis

autem, vel apti distillationum vasis, quia toto hoc meminimus opere,

ne ignoretur, locus hic dicendi oportunus videbitur. Recentiorum quorundam

inuentum est, aquam ex omnibus haurire, vt puram habemus aquam

sine terra (vt fieri tamen potest) vides enim distillatam aquam nullis redundare

foecibus, & præstantius à putrefactione liberantur multa, vel si aliquid

imbibere indigemus. Vas primò parant fictilè, melius autem vitreum concauum,

turgescens pilæ instar, vel potius turbinatum vti pyrum: ac collum

oblongum habeat, cui pileum vitreum accommodatur, vt subiectis prunis

res in vapores soluatur tenues, & vacua omnia repleat, & in sublime feratur:

vapida hæc crassitudo, vbi pilei frigidum tetigerit, & vitrum occursabit, illius

marginibus in rorem cogitur, inde per pilei fornices delabens, in aquam

relabitur, & aperto quodam canali, quod ad illud pertinet, largis riuulis

decurrit, subiectumque receptaculum stillatim eam recipit: hoc distillarium,

vel alembic chymistæ vocant. Multi ne fumi nidor potores offendat,

in feruentis aquæ vas organum locant, & tenuior elicitur aqua, balneumque

dicunt. Tenuissimam quoque detrahes aquam, si vitrea hæc vasa in fictile

aliquod concauum accommodaueris, vt foras promineant colla: hinc calentis

aquæ plenum subiiciunt ahænum, vt surgentis vi fumi, nec aliò permeantis

eliciatur è rebus ingeniosè aqua, quæ è potabilibus præstantior fuerit.

In vacuam ollam aliqui hoc ligat vas vitreum, vndique non contingens

latera, & os obturant, relicto tantum faramine, quo collum foras promineat,

sic incandescens olla, aeremque concalefaciens in vase res contentas in

vapores soluit: ex iis commodiorem elige modum, ac sufficiat semel enarrasse.

Multa sunt præterea vasa, quibus vtuntur, & penè infinita. Rem autem si

inobediens & contumax fuerit distillationi, putrefacere & macerare solent,

nunc equino fimo, qui eiusdem semper sit caloris, innouando diebus qui nis,

nunc soli opponunt speculi concaui ope, & sic et nos sæpe aquam extraximus,

nunc vinaceis tumulando, vel cineribus, & accensis carbonibus iuniperi: nam

cum densum, & valdè spissum sit lignum, multum accensum durat. Nunc

autem ad operationes accedendum, & primò extrahatur quomodo

Talci oleum,

Quod apud multos arduum, nec ferè fieri posse iudicent, sic tamen parabis,

vbi fuerit opus: In sacculum immittito talcum cum littoralibus calculis,

& qui in fluminibus passim conspiciuntur, multum exagitentur, dum in

tenuissimum redigatur puluerem: vel id alia perficies industria: sic enim

omnibus fieri consueuit: inde in crudam ollam accommodato, crassitudinis, &

roboris nimii, operculo inducto operi, & ferreis circulis munito, ac figularia

creta vbi illeueris Soli resiccandum tradito, postea in fornace lapidum

locato, vbi eluctantur flammæ, vel alibi, dummodo violentissimus sit ignis:

vbi fornax ardere defierit, eximito, & vas frange, si in calcem iam redactum

optimè noueris: sin minus iterum efficere ne pigeat, & parem operam

impendas. cum perfectè inalbuerit calx, porphyretico marmore terito, & in

alium sacculum accommodato, vel in marmore humidissimo in loco

præalto puteo vel cisterna, diuque immorari finito, & nimia humiditate stillatim

effluere cernes: seruato, & in vitreum vas dictum inducito, quo vtuntur

chymistæ, in oleorum & aquarum extractione, sic ignis vi optatum recipies

liquorem: facilius enim, & citius in aquam soluitur, si perfectius, & diutius

fuerit combustum, & in calcem versum: nam in calcem redactæ partes,

magisque per ignem subtiles, cum aquis commiscentur, & in aquam

conuertuntur. Si vis autem

Sulphuris oleum,

Vel aquam, sic extrahes: Vas vitreum habeto oris ampli & concauum,

in campanæ formam, vbi luto illeueris, pede ferreo suspendatur filo,

inferius autem amplum receptaculum locato, vt è marginibus campanæ extillans

oleum recipiat, cuius medio terreum, vel ferreum accommodetur vas

sulphure conditum: ignem tunc succendito, & dum comburitur, aliud recentius

superindatur, nam dum vtitur consumeretur, erigens se fumus, vasisque

feriens fundum, humectis exhalationibus corporescit, & reciprocans

in oleum coalescit, ac inde dilabitur. Hoc dealbandis, & expergificandis

dentibus optimum ostendimus. In igneis verò mixturis ALIVD est: ignem

enim admittit, & detinere potest: Viuum cape sulphur, non ignem expertum,

ac iuniperi oleo portionibus æquis remisceto, & igne vitreis cucurbitis oleum

elicito: in necessariis vtitor. At

Ouorum oleum

Sic parabis: Supra ignem largo accommodato vase sartagine, vel alio, in hoc

boleta proiicies, spatha permiscendo semper, ac crebra diuerberatione ne

crementur, vbi in puluerem versa, prælo exprimi curato, expressumque

oleum pyxide seruato. Vel ea elixando indurabis, & sic exprimatur liquor.

In incensiuis autem mixturis ALIVD sic parabis: Ouorum multa remisceto

vitella, cum sulphuris medietate viui, ac sartagine accommodentur igni,

vbi eluuies, vel oleosum quoddam per eorum superficiem enatabit, seruato;

illud enim quæsitum erit oleum. Terebinthinæ resinæ, & mellis oleum,

vti cætera efficies: Eam vasi iniiciendo, & lento igni accommodando;

vehemens enim ascendere facit, & intus concipit ignem. Nunc autem

laboriosam aggrediamur operationem, quonam modo exprimi possit.

Argenti viui aqua.

Sic tamen sedulò efficies: Fictile parato vas rotundo ventre, ac crasso,

collo verò leniter turbinato, vt aptatæ capitis parti accommodari possit vitreum

pileum, inde figulorum luto circumlinito spiramenta, ne viuum argentum in tenues

auras euanescens respirare possit, aperto canali vas subiicito, vt liquorem

suscipiat: sit vas postea peruium è latere, quo viuum argentum intromitti

possit, igne totum incandescat, & vbi incanduerit, infundibulo vel instrumento

alio viuum argentum immittito, & extemplo cretam inducito, vt

aptatæ parti par sit: vbi enim valdè intonuerit, & crepitum ediderint, cogitur in

vaporem solui, ac paulatim crassescens, in subiectam elabitur fideliam.







De sublimatione, in calcem reductione, & 

reliquis in hoc necessariis.

CAPVT II.

RELIQVVM Est quomodo sublimare, & in calcem reducere

oporteat edocere, quæ res nostris operationibus

necessariæ passim conspiciuntur, & præmissas quodammodo

sequuntur, quas breuissimè narrabimus: Et primò

Sublimare quomodo debeamus

Auripigmentum, vt huius similitudine discas & alia. Quia

videmus aliquando res prorsus corrumpi, denigrari, & foedari, idque secundum

diuersitatem eorum euenit: sit enim aliquando propter partes eorum

terreas nos sic defoecabimus: nec per aliud potest perueniri magisterium,

quam per solam sublimationem, cum subtiles euolent partes, vnde peruium

magis, & perspicuum videbitur, & per hoc ab adustione priuatur: Illud primò

teratur, vt tenuius poterit, fictilem ollam intus vitream coniicias, & oleum

infundatur, quod non minus dodrante superemineat, lignea rude miscendo

semper, ne fundo inhærescat: resiccatum terito, similemque impendas

operam aceto & acri lixiuio, puluis demum cum tartaro, viua calce, ærisque

ramentis in vase claudatur vitreo oblongo & concamerato, non ad summum

vsque labrum replendum, sed medio tenus, ritè venter foras luto muniatur,

& in Solem conferto, finitoque in Sole esse vsque dum resiccatum fuerit,

& igni resistere valeat, clibano accommodabis, os ne claudas, ne occluso spiritu

stranguletur, coercitamque suspiret auram, leuis verberet ignis fundum

vasis, inde paulatim senis concrescens horis, igne tandem candeat, eiusque

vi petat fugitiua pars vasis cameras, ibique in argentum album congestum

insideat, vas frange, detrahe, ad vsum recondito. Euenit idem in descensu,

nam in præceps facilius fertur. Si verò fuerint corpora & grauia, aliis

adiungantur leuioribus, vt facilius ascendant. Sublimandi modum præbuimus,

quo in reliquis vtitor: non enim multum inter se euariant. Si vero vis

Argentum in calcem vertere,

Vel aliud, sic fiat: Ex argenti ramentis, & viuo argenteo triplicato malagma

confice, inde communi sale porphyretico marmore multum læuigabis, vbi ad

perfectam vnionem peruenisse scies, in obtorto vitreo vase locato, quod

facilior sit ascensus, igni appone, eiusque vigore viuum argentum per fistularum

colla in receptaculum dilabatur, quod vasis imo remanet fundo, dulci

aqua confricato, nouam subinde affundens, dum nullum salsuginis vestigium

excernatur, & amarorem omiserit omnem, dulcescente aqua iam calcem

habebis. Est & parandi ALIA ratio: Argentum forti aqua soluatur, vt assolent

aurifabri, & fontis immisceas aquam, quæ communem salem exederit,

sic argentum ad imas vasis partes procumbere videbis, pennicillis aquam

exugito, & calcem testaceo vase flagrantibus carbonibus appones, detrahe,

dulcique aqua salsedinem amoueas, quod denuò semper exercebis, dum

totum abiisse cernes, & modus lauandi sit, quem in priori reddidimus. SIC

argentum in calcem, & ceram vertes: Eius ramenta cum sublimato viuo

argento permixta vitreo apto condantur vase, & flagrantibus prunis exponantur,

& vis ignis viuum argentum expellat, & in ima vasis parte fixum argentum

vti ceram reperies, gemmis aptum, pyxidicula seruetur. At

Plumbum, & stannum

In calcem vertere si volumus: Stannum vase liquescat aliquo, & in tenuissimum

salem proiicito, corili caudice vertendo, vt adhærentes partes separentur,

& granulis milio proximis vertantur. vel eliquatum per arcta cribri

foramina traiicito in frigidam aquam, ac veluti vermiculos effinges, denuò

opus repetendum, dum tenuissimum efficias: inde puluerem in feruentem

aquam mergito, tantisper mutata aqua, & colata, donec victo sale dulcescat,

& salsilago abierit tota, & in fictilem ollam condito, & laterum vel vitrariorum

fornaci condes diebus tribus, & in calcem redactum reperies totum. Vel

ALIO modo vt granulorum vicem expleat, & docet Geber: Aperto

liquescat cratere oris ampli, vnco ferro superficiem erodendo, vt cutim

detrahat superficialem, excoriando semper, donec omne cinefactum, vel

pulueratum habebis, ollæ imponitur, & fornaci inditur, & laxato obturamento

visitur, dum in calcem vertatur candidam. Vel ALITER: Fictili

cratere amplo lutoque munito colliquetur plumbum, ferrea spatha versando

per diei quadrantem, nulla dum in puluerem vertatur interpollatione,

quod in ollam iniice, ac forti reuerberationis igni per diem apponito, &

candicans reperies, setaceo cribro transmissum seruetur. Remanet autem

vt doceamus, &

Aes coquere,

Quod à multis traditur, stibium tamen nullibi, quod sciam, traditum est,

talique expedies pacto: Aes fusorio in vase liquato, cum æquis stibii

portionibus, simul colliquatis tantundem superaddito stibii, & super planum

marmor proiicias, vt in eius superficie frigescat, vt aptius in lamellas ducatur,

duos deinde excauabis lateres, vt intus commodè accommodari possint laminæ:

vbi accommodasti, operculetur alio, ac ferreis vinculis, & luto stipetur,

resiccatum vitrariorum fornaci inditur, ibique per hebdomadam immorari

finito, vt perfectè comburatur, detrahe, & ad vsum accommodato.

Possumus quoque

Argentum viuum è plumbo extrahere,

Et in hunc modum: Tenuissima plumbi ramenta in ardentem aquam nullo phlegmate

redundantem proiiciantur, adiecto tartari & salis momento, vel quod

medietatem æquet, & aqua super plumbum quadrante superemineat, os operculato,

& per mensem sub fimo obruito, post detrahe, & vitreo in vase obtorto

ne multum ascendendo laboret, ignis subiiciatur, & aquam extillans

viuum argentum in guttulas versum ascendere conspicies: vbi hæ notæ comites

apparuerint, aucto igne recipias. SAL tartari sic sit: Eligenda est fæx

à vino vertere, ea aut diligenter siccata, noua testa largo igni vtatur, vsque

dum penitus incendatur: experimentum legitimæ vstionis est, vt aerio nitore

inalbescat, linguamque tactu vrere videatur, id calida dissolues aqua,

& penicillo coletur, & noua olla lento igni euaporet tota, remanens in fundo

est sal, quo in operibus vtimur. Vel ALITER argentum viuum è plumbo

vberius faciliori sic detrahes via: Sit fictilis ollæ fundum crebris foraminibus

lacessitum, & exiguis, in aliam subintret ollam, ac tenaci luto commissuras

stipabis, breui eiusdemque capacitatis effossa scrobe obruatur, sola

vndique terra pedibus conculcata, superiorem vacuam mediotenus viua

repleas calce, nec aquam experta, inde lima quæsitum plumbum, & tenue

tritum disseminabis, viua calce reple totam denuò, vt in medio collocetur

plumbum, & puerorum vrinam expergificabis supra, sic operculo imposito,

omnique oblinito spiramento ignem adhibe vehementem, & vndique

tumulabis, & per diem immoretur: fortissimi enim vi ignis per aperta fundi

foramina in subiectum vas viuum decidit argentum, sextæ illius respondens

parti. Nec dissimiliter nimium

E' stanno spiritum elicere

Possumus, cum volumus: Stanni enim elimata scobs cum salnitri æquali

pondere ollæ inditur, cui superius septem, vel multas pertusas accommodabis

ollas, ac spiramenta luto claudas & munias, supra vitreum vas inuerso

ore accommodabis, vel aperto canali cum subiecta paropside: inde ignem

adhibe, & incandescentis rumorem audies, euolat in fumo spiritus, & ollarum

cameris, & vasis vitrei fundo compactum reperies. Temporis ne nimium

teras in elimando stanno, in liquatum stannum medietas viui mergatur

argenti, & pila tundatur, & habes illicò & citius euolat spiritus, & fixum

argentum viuum habes. Organum si terreum à latere perforabis, commodius

paulatim iniicies & obturabis. Sic quoque

E' stibio

Possumus extrahere: Stibium, quod seplasiariis antimonium dicitur, tenuissimè

manualibus molis subigitur, & tritatur: inde noua olla carbonibus

accensis condita rubescat tota, cui stibium, tartari duplum, salnitri quadruplum

optimè tusa paulatim iniicies, cumque tollitur fumus, operculo claude,

ne surgens fumus euolet, tollito demum, & aliud proiicito, dum totus

comburatur puluis, igni postea aliquantisper proroget moras, extracta

refrigerari finito, & super extantes tollito fæces, & in fundo insidens viuum

argentum reperies, quod vocant chymistæ regulum, & plumbum præsefert,

facileque in hoc transformatur: Si enim (Dioscorides ait) paulo magis

concrematur, in plumbum vertitur.




Quomodo friabile adimitur, in corpus

reducitur, & color in cutim trahitur.

 

CAPVT III.

QVAEDAM Quoque dicendis necessaria subiungere

visa sunt: in metallis enim fucandis, & adulterandis

sæpè accidunt: vt instructus operator ad ea accedat: Sic n.

pulchiora & perfectiora spectabuntur. Primò autem

Friabile tollere

Docebimus, vt fieri pterit, in calcem redigito sub fimo

condito, post hæc facito cum incanduerit igni, restinguantur, vel

liquata proiiciantur vbi ardens aqua sæpè purgata, terebinthina resina,

ipsius oleo, cera, sepo, euphorbio, mirrha, factitia chrysocolla, qua vtuntur

aurifabri, vt celeritatem dent fundendo, aurique ferrumini, nam si

inhabile metallum fuerit tudendo, quia vnctuosa sæpè corpora præmollire

solent: si omnibus, vel aliquibus iis liquore subacto in pastillos digerimus,

& vbi metallum vi follium ignibus cædit, intus proiiciemus. Vel hæc limi

modo crassescant, & vti lutulenta reddantur, metallum igni apponito, vt

accensis carbonibus ignescat, & exemptum restinguatur, ac finito semissem

horæ combibere. Vel canalicula perungantur, illaque infundantur, & suppriment

fragilitatis multum, & huius adminiculo malleo cædunt, & sub eo

extenduntur, vbi prius tacti in partes dissiliunt multas. At si volueris

Metalla in corpus reducere.

Quia in calcem versa, non denuo leui inunguntur artificio, consentaneum

fore duximus edocere, cum crebrò in nostris operationibus vsu veniat. Hæc

huiusmodi retinent vim: chrysocolla, tartarum, alumen, ouorum vitella,

sal alchali, ammoniacum, salnitrum, & quem saponem vocant, omnibus

iis, vel eorum quibusdam globulos effingimus, ac fusorio in vase vbi calces

liquescunt igni, proiiciuntur, & in pristinum reuertuntur statum: cum hoc

probè noueris, extrahito.Id tamen animaduersione dignum est, si calx auri

fuerit, cum ouorum vitellis & similibus: cum albumine & tartaro argentum:

amurca verò olei maximè in hoc præualet, id ne ex corporum reductione

coloris nitore defraudentur, sed magis concinnum præbeant. Nunc

verò reliquum dicturum video, quonam modo possit quis nobilius metallum

In cutim trahere,

Quod idiotæ dicunt chymistæ: putant enim partes in meditullio positas se

imposturis foras allicere, ac extrahere, & internatas partes ex solis vilioribus

constare. Sed à veritate discedunt, quia in superficie tantum remissiores

exest partes, & aliquantulum viuum argentum foras allicitur. Res enim

corrodunt omnes, quæ medicamentum subintrant, duriores relinquuntur, expoliunt,

& dealbant: antiquorum fortasse numismatum fide ducti, intus

meracum æs, foras autem simplex argentum conspicientes: sed hæc simul

ferruminata sunt, malleis tusa, tum demum typis excussa, id tamen artificio

simili sic fieri posse penitus est arduum, nec fieri posse iudico. Quæ tamen

expoliunt, hæc sunt. communis sal, alumen, calcanthum, sulphur viuum,

& pro auro tantum ærugo, & sal ammoniacus: Cum opus obeundum est,

eorum partem in puluerem redigunt, & cum metallo vase aliquo intermittunt,

fictili luto circumlito, & operculato, exili peruio spiramine lento igni

accommodant, ac peruri permittunt, & ne metallum liquetur, ne follibus

ignem vexes: cum pulueres perusti resident, quod fumo dignoscunt, laxato

obturamento visunt, sed metallum igni accenditur donec ignescat, & ignitum

iis immergunt. Vel ALITER: Aceto accommodant dum strigmentosum

fiat, & vbi circumlitum opus linteaminibus inuolueris, coniectum in

fictile acetum continens diu decoquetur, extractum in vrinam coniicies,

sale, & aceto ebullire finito, donec nulla prorsus sordes emergat, & fædæ

medicaminum maculæ aboleantur: & si candidissimum non depræhenderis,

idem munus rursus obeundum, dum perficitur. Vel sic ALITER seriatim

procedas: Opus cum sale, alumine, & tartaro ex aqua in olla finas ebullire,

quum tota superficies inalbuerit, finito paulisper: inde sulphuris, salnitri,

salis, æquis portionibus ebulliant tribus horis, vt in eorum pendeat medio,

nec vasis latera contingat: eximito, & cum arenula perfricabis, dum sulphuris

virus euanuerit: demum vt prius ebullias denuò, & sic inalbescit, vt ab

igne se tueatur, nec vti vitiosum improbabitur, vtile reperies, si ritè

peregeris, & gaudebitis, nisi in vestram perniciem eritis abusuri.





Quonam pacto ponderosius fiat metallum unumquodque.

CAPVT IIII.



SAEPE Apud chymistas, eosque, qui huiusmodi studio

vacant, quæritur quonam pacto fieri possit, vt in

auri pondus argentum excrescat, & metallum vnum

quodque suum debitum superet pondus. Nos qui prouinciam

hanc assumpsimus hic ea docere, quæ magnis eorum

conatibus, & sumptibus efficiuntur, facile & parce

faciant, capiant conficiendi normam, & hinc perspicuè hauriant, quicquid

occulunt alii, suorumque dogmatum mysteria fabularum inuolucris,

& figuratum vmbraculis contegunt: eos tantus rogatum velim, vt

cum necesse sit tantum vtantur: ergo ita exordiamur. Sale aliqui, & antiquis

testis argentum in tenues bracteas deductum igni detinent, vt ibi ab humiditate

vindicent aliqua, & densentur partes, quæ pondus adducunt. At sic

expeditius IDEM efficies: Argentum in subtiles lamellas ductum cinnabari,

ac sublimato viuo argento vicissim inspargunt in vase igni contumaci,

& supra luto, & vinculis munitione vim suspiret, carbonibus circumseptum

per naturalis diei medietatem detineatur, & friabiles exemptas laminas in

cineritium alueolum igne candicans, & in colliquatum plumbum immittunt:

& eximiè vi follium flatu, quod pessum it plumbum, ad receptaculi oras

expellunt, vt secum contrahat sordes, & purgatum relinquat argentum: quæ

solet probatio commentitia, vel cupellaria omnibus nominari, quod

commentum omne purgetur. Quod si ponderosum non reperies multum, denuò

rem perage, dum auri expleat pondus. Possumus sic & ALITER argentum

augere: Stillatitium, & forte acetum in labellum infunditur, confractum

stibium, ac lima quæsitum plumbum tundantur, & succernantur,

quicquid non transmeat, denuo in pilam repetitur, & molitur, vt sic tenuius

cribretur, in distillatum acetum iniicies, & sub fimo conditur, dum soluta

conspicias omnia, igni postea demittito vas, & opus intus extinguito sæpè. vel

ex iis aquam extrahito, & idem præstabit. Cum sulphure, vt docet Geber,

in calcem, & corpus reducendo multum acquiret ponderis. Si exoptabis

Aurum excrescere

Plurimum, & augeri: Si in vas fuerit efformatum, aliudque, si ponderi

magnitudo non respondet: Aurum fluido argento manibus digitisque perfricabis,

dum illud bibat, donec quæsitum expleat pondus superficiei cohærescens:

dein validum parato lixiuium ex sulphure, & calce viuis, & cum auro

in ollam patentioris oris coniice, leuibus subiectis prunis, tandiu indefinenter

bulliat, dum suum iam colorem contraxisse perspexeris: sic eximito,

& habebis. VEL ex ouorum boletis, lithargyrio aureo aquam valido exugito

igne, & in eo ignitum aurum extingue. Si autem vnumquodque

excrescere volueris, sic habes

Aliud optimum.

Si ritè peregeris aurum satis ponderosum reddes, nec cælaturæ formæque

erit impedimento, sedulus tamen esto: Antiquorum laterum ruberrimi salis

nobis vbique venalis, ac flagrantissimus calcanthi puluis paretur, aptoque

inspargas vase: Argentum puluerabis, vel forti aqua, vel ex calce, vel leui

artificio aliquo: inde aurum vicissim cum puluere inspargendo accommodabis,

ac præpostere vas explebis, & obturabis, igni accommodato per tertiam

diei partem, nec ignem follium vexes spiritu, detrahe, & solis pulueribus

sine argenti calce innouabis, & explebis. SI aurum colorem deperdet,

sic resarcies: Salnitro, ammoniaco sale, calcantho, & laterculorum puluere

cum vrina strigmentum facias, aurum operi, & lento condes igni.

EST & laturæ genus aliud vti fieri consueuit: Aceto ebullire curabis, sale

ammoniaco, ærugine, tartaroque dum amissum recuperet colorem. SI fulgentissimum

nitet, & remissius optas, remedio est, vt vrina madefactum in

candentem laminam refrigerari finas. SIC calcanthum concremabis, vt

flagrantissimum reddas: In vas coniectum, carbonibus obrutum decoquatur,

dum in florentissimum, & flagrantissimum colorem permutetur, eximito,

& recondito, nec in malum suscipies usum. Possumus æris ramentis

ALITER opus explere argenti uicem explens, nimiumque ponderis

suscipiet. Et sit ALITER: Antiquos lateres ignitos in oleo restinguas,

inde terito, & cum uiuo argento remisceto, marmore simul læuigato, ac

uitreo in uase ad ignem imponito, eliciatur oleum, cuius igniti operis extinctione,

augescit pondere. ALITER autem, & perfectius aurum augebitur:

Si æris duplum cum argento colliquetur, inde in tenues decatur bracteas,

ac paruulas, parato interea è fortis aquæ foecibus puluerem, salnitri scilicet,

& calcanthi, ac forti in uase fusorio lamella; puluis, inde augendum aurum

accommodetur, & præpostero ordine uas explebis: postremo os luto

munito, & igni lento committito per diei medietatem, detrahe semper idem

innouando, dum ad statum peruenerit pondus. Iam pondus augere docuimus,

ne cælatura vel rei forma impedimentum accipiat. Nunc verò restat quomodo possit &

sine formæ quoque ac cælaturæ damno

Argentum, vel aurum diminui:

Forti aqua assolent multi, opus autem tuberculis, & depressionibus scabrum

reddit. Sic autem facies: Sulphuris puluere asperges opus, & circum vndique

candelam admoueto, vel sub opere incendes, paulatim ex ardescens consumitur,

malleo decute in aduersam partem, & superficies cadet, quantitatis

eiusdem, cuius volueris, vti sulphure vteris.






De Aere, & illius medicinis primi ordinis.

CAPVT V.

NOS Ne scribendi seriem conturbemus, metallorum

tincturas aliquas conscripturi sumus, postquam de eorum

præparationibus satis dixisse visi sumus: & secundum ordines

tradere decreuimus, tum quia sic posceret ordo,

tum quia id ab antiquis obseruatum philosophis comperio,

& id cæteros consecutos vsu inualescente, vt sua quisque

retineat experimenta, quæ quantulacunque sint, à nobis non omittentur,

& eorum lectioni cupidus accedat, qua trahitur. Hic ea docentur primo, quæ

metallica colorant corpora, fucant, & adulterant, non perpetuò sed paulatim

euanescentia, nec examinibus omnibus exposita substineat ea, non

concupiscenda, nec omnino post habenda, & quia per pauci non sunt libri qui

huiusmodi rescateant, & pleni sint, multaque circunferantur, ea nos tantum

conscribemus, quæ paratu facilia, ac perpulchra spectantur, vt splendore

& formæ lenocinio optimatis censuræ oculos subinde fallant, nec discernant

vera, an falsa, eo tamen habeantur, quo fuerint precio. Sed optimi exposcunt

artificis manus, qui verò tali defraudantur experimento, optimos saltem

consulant, ne frustrentur. Dealbant æs præcipuè arsenicum, argentum viuum,

argenti spuma; quam græci lithargyron vocant pyritis, magnes, argentum

viuum sublimatum, tartarum, sal ammoniacus, communis, quem vocant

Arabes alchali, salnitrum, & alumen. Si omnium vel aliquorum dissoluto

liquore æs igne inflammatum extinguatur, vel colliquatum mergatur: aut

in tenues lamellas diductum, iis in puluerem redactis fusorio in vase vicissim

intermissum diutius igne detineatur, vt fluxum reddatur: vel fuso metallo

insparsum cumulatius in frustrum (in puluerem verò caueto, ne ignis vi

absumatur, & metallum non inficiat) mirum semper suscipit inde candorem,

vt merum videatur argentum. Tu verò vt discas, & alia componendi occasio

porrigatur, aliqua nunc apponemus

Exempla,

Facilior enim est ad intellectum per praxim via: ideo, quod sermo descripsit,

operatio assignet: Incandescat olla fictilis viuis carbonibus exaggerata,

plumbum intus coniicito, & cum igne diffusum cernes, tertia arsenici pars,

quod crystalli modo pellucet, inspargito, in puluerem redacta paulatim dum

vratur, ac olei instar per eius superficiem fluit, & partes aliquæ combustæ

per fumum volent, sine quiescant dum extinctorum carbonum reliquiæ supersint

aliquæ, vas deinde frange, & concretum oleum in eius superficie insidens,

& cinerulum deradatur, tundito, & in fusum æs pondere triplicato

paulatim proiicito, ac dealbescet. nec obest si paulo plus impositum foret.

At si argentosum peroptas, vt eximium recipiat candorem, cum æris massula

argentum illiquefacito, proiicito, & demum eximito, vt minus moræ in

ignem proroget, alio qui euanescit, quod in iis animaduersione dignum est.

Si enim in igne diutius manent, quam fuerit opus, colorem expirant, & vi

efflata elanguescunt, vt in pristinum reuertantur statum, quam minus ergo

poteris igne detineantur, sic album, & mentitum dabit argentum. ALITER

si ex æris ramentis, & viuo argento malagma conficies, vitreo vase indita,

in igne euolet viuum argentum, æs album remanet, si opus fuerit, iterabis.

SI salem ammoniacum, & oui cortices simul tritabis, & ex iis aquam

elicies, extinctum in ea ignitum æs, miram suscipit inde albedinem.

Habebis sic quoque

Aliud

Cum Auripigmento, nec operando inefficax, & si tempore liuoris inficiunt

notæ, abstergere conabimur: Sit auripigmentum optimum, in squamas

dehiscens, fissile, aureo micans colore, ter, quater sublimabis cum elimata

æris scobæ, tartaro insperso, & cum eo pari pondere, vel descendere facies,

vt perpetuò fulgeat, & splendidissimum perduret. Soluatur argentum forti

aqua, quæ nullo phlegmate redundet, ac efferuescente vase siccetur,

donec id septies, vel minus expleueris, simul permisce, ac porphyrite lapide

læuigato, leui imbre, vel guttatim inspargendo tartari oleum, vel ammoniaci

fixi salis: vbi verò feruidus Sol illuxerit, ei exponito, & siccetur, plus denuò

sugeratur olei, & siccescat tantisper, donec argenti pondus expleat. Sic

vitreo vase condito, & fimo supponito, quousque soluatur, solutum coaguletur,

& super illud decem, vel octo æris partes proiiciantur, & peculiosè

dealbat. EST aliud: Si ex stimmi viuum argentum extractum, plumbi colore,

quod omnes vocant regulum, super æs proieceris, dealbat æs, & multum.

Extractionis modus iam patuit. Nec prioribus dis

Simile

Habebimus experimentum, maximeque æs dealbescit: Arsenicum, sal,

tartarum porphyretico teres lapide, sæpius distillato aceto imbibendo:

calenti Soli exponito, & exiccato, denuò madeat, & siccescat denuò, inde vasis

solio insternes, & ignis vis sublimet, vasis collo & cameris compactum

inhærescat, quod bis senis eueniet horis: igne subinde factitium liquescat

calcanthum: liquefactionem enim non respuit, cui viui argenti medietas

immergatur, lignea rude misceto, & extractum porphyritis attritu valido,

aceto superinfuso, excrucietur, nec auripigmentum desit sublimatum, vti

diximus: deinde argentum forti aqua soluatur, & calidis cineribus euaporet,

tertia relicta parte, humido in nocte seruetur loco, cui tantundem

ardentis aquæ adiicito, & sub fimo dissoluatur, tunc iam seruatas terito,

ac tartari oleo triplum adiungito, & sub Sole inarescat, vel furnulo

lucernæ lumine, multoties ardenti aqua innouato, & æquali pondere cum

argenti aqua immisceatur, mixtura sub Sole arefacta calido condes loco,

ne soluatur, cuius pars super æris viginti partes repurgati, vel triginta in

calcem redacti, optimum dabit pseudogyron, quod dentium apprehensu

cedit sine asperitate, & sub malleo tunditur. Sic verò aliter optimum

Idem

Conficiemus ex aurichalco, auro simili, ei tamen inimico: nec enim valet

illud conatibus imitari, vti rude putat vulgus: album autem facile sic reddes:

Aurichalceas bracteas per diem in aceto ebullias, & cum argenti viui

æquali portione, sale, & tartaro infusa aqua, fictili & noua olla finas ebullire,

lignea rude semper miscendo, vel ex creta excocta, non tamen ferrea,

vel alterius metalli, quod proinde maximè præcauendum: inficit enim tunc

mixturam, vt nimium illius contrahat, & tandiu coqui vult, donec candodoris(!)

satis contraxisse videatur, & fragilitatis, detrahe viuum argentum, &

refrigeratum ad vsum repone: Bracteolas autem in vas coniice igni contumax

cum arsenico, & tartaro, vicissim insparsis, dum vas expleueris: os

operculato, tenacique luto stipato, ne halitum eructet: vbi enim huiusmodi

pulueres, vel tenue aliquod subintrat, vinculo supra, & luto inhiberi

oportet, ne surgens fumus euolet, & intactum relinquat metallum: obest

enim multum, vasis os inferius obuolue, vt minus euolans, effectus habeat

acriores, per horam flagrantibus prunis candens peruratur, inualescat ignis,

sic deinde carbonibus tumulatum per tres alias horas conquiescere finito,

& exemptas mortario terito: friantur enim attritu facili, ac igni eliquatas

super tres æris partes proiicito, & insignem recipient candorem. Magnetis

quoque puluis dealbat æs. At si ALIVD quæris optimum: In vas coniicito

factitii arsenici, & salnitri paria pondera, claudatur os vasis, ne respiret,

& vratur carbonibus succensis, & in puluerem vertatur: cuius medietas cum

sublimati argenti viui pari portione misceatur, ac tartari pauculo in calcem

redacto: vbi autem vi follium æs cædit liquefactum igni, proiicitur puluis,

ac rude lignea mouetur, dum purgetur, si id factum noueris, reliquum proiicito

puluerem, ac viuo argento sublimato, super æris quadruplum in melle

refrigerari finito, & dealbescet. Si verò quæris

Aes argenteum reddere,

Vel cyprium, vti sæpè pueri, & circulatores assolent, vt illicò vasa argenti

nitorem capiant, conficiendi hæc est ratio: Ammoniacus sal, alumen, &

salnitrum pari pondere misceantur, & modica argenti scobe lima quæsita, igni admoueto,

vt inferuescant, & vbi fumare defierint, respersa puluere vel saliua oris

madefacta, vel paulatim adiecta digitis fricando tractabis, & argenteum colorem

imitari videbis. Nitidius autem ALIVS conficiendi hic est modus:

Argenti pusillum forti aqua soluatur, tartari tantum mergito, & ammoniaci

salis, dum strigmenti crassamentum imitetur, inde in orbiculos digerere,

& inarescant, sic eis æs, vel aliud consimile genus digitorum tractatione crebra,

ac saliuæ complexu frianti argenteum videbitur. Nec minus IDEM

euenit argento viuo, mireque dealbabitur. Seruentur hæc argentata, ne ab

acribus noxam suscipiant, veluti vrina, aceto, limonum succo, & similibus,

de facili enim colorem perdunt, coarguuntur, & depræhenduntur. SIC

quoque si æs soluatur aqua forti, vel eius ramenta ferrum tangens in colorem

tingitur æris, sic idem in auro, & argento: & metalla diuersimode colorabimus,

& fricabimus. SIC tactu argentum possumus inficere, vt infectum

reiiciatur: Manibus sublimatum argentuum viuum pertractato, inde argentum,

vel argentea numismata manibus versans inficies, vt nil penitus valere

videantur. Hoc præterea indictum non abibit, quod præcipuum in colorandis

metallis est, vt sint ea sæpius defoecata, elota, ac recrementis omnibus

expurgata, & præstantiora erunt: vti aceto æs extinctum, in calcem cum sale

redactum, vt defoedantes tollantur partes, quousque earum appareant notæ, &

profundius fiat commixtio: sit vasis fundum crebris foraminibus lacessitum, & per

ea colliquatum metallum descendat, vt recrementa, & spurcitias supra relinquat,

nullaque extet scoria, eoque præstantiora fuerint, quo minus excrementi in eis

fuerit, infra purum dilabatur, cuius tamen meminisse semper oportebit.






De ferro, & eius medicinis primi ordinis.

CAPVT VI.

IAM De ferri medicinis aliquid commentari monet ordo,

id enim sapientes Indi magnifecerunt, cum in se boni retineat

multum, & in nobilius facilè transmeet metallum,

aliquibus verò, quod ægre igni liquescat, ob fixum sulphur,

& maximas partes terreas difficulter tractetur, ceu inutile reiicitur,

nos ad eius liquefactionem moliendam, & colorandam dicimus, cum ab æris

medicinis non parum distent: Primò scoriæ, & rubiginis viru defoecabimus:

terreum enim magis cæteris est metallis, ideo quoties excoquitur, toties

excrementitias ex se sordes gignit: Sæpè forti lixiuio, & aceto tenuissimas

restingues laminas, vbi communis sal, & alumen ebullierit, donec candicent,

eiusque ramenta ex sale in mortario teres mutato subinde sale, donec

nullum nigredinis indicium præbeat, ac ferri recrementum eluatur, cuius

laminas sic albabis: Ex argento viuo, & plumbo malagma confice, terito, eiusque

puluerem testaceo in vase cum laminis interpones, claudatur, & luto

muniatur, ne vllum relinquatur spiramentum, in igne per diem perseueret,

vehementi demum liquescat: malagma enim & candorem, & facilem

colliquationem molietur, denuò in lamellas duces, & denuò incoeptum perages,

dum candoris satis contraxisse conspicies, sic quoque si per vasis fundum

liquescens descendat cum plumbo, pyrite, arsenico, & omni, quod in ære

diximus: si argenti partem addideris, ei magis assimilatur: coniungitur enim

facilè auro & argento, nec per separationis examen sine magno labore, &

industria separari potest. Ex eo quoque

Ferrum auri colore tingere

Sic possumus: ex eo enim crocum elicitur, quod croceo tinctu inficiat,

ita nuncupatum esse auguror: ferrum tamen hoc optimè præstat: Ferreas

laminas fictili in olla viuo intermisso sulphure, & luto munita, igni concremabis,

dein extrahe, & friabiles reperies, terito, & in vas patuli oris ponito,

vbi distillatum acre acetum infundatur, sub caniculæ sidus exponito, si ad

ruborem nondum peruenerit, rursus sub sole habendum: vel feruentis aquæ

balneo, dum rubescat finito, pennicillo exugatur, vel in vas aliud transfundatur,

rursus acetum addatur, & eadem sequantur, dum ferrum soluatur

totum, per vitreum vas euaporet humidum, & residens puluis super argentum,

vel aliud album proiectus, auri colorem imitabitur. At

Ferrum in æs commutare

Si desiderabis, vt nil ferri prorsus retineat: alumine & atramento sutorio

tingi potest. In Carpato enim monte Pannoniæ Smolinitio oppido fertur

puteum esse, in quo aqua in tres canales hausta effunditur, ferrum illis

impositum vertitur in æs, & si tenuia erunt frustula, in lutum transeunt, quod

ignibus excoctum in purissimum æs transit. Sed sic faciliter commutatur: Fusorium

in vas ferrum coniicito, dum vehementi occanduerit igne, & fluxum

fieri incipiet, viui sulphuris aspergine saturabis paulatim, remoue, & in

virgas proiice, & teratur: facilè enim friatur, forti demum soluatur aqua,

ex salnitro, alumineque confecta, calidis inferuescat cineribus, dum in vapores

soluta euanescat, remanens puluis in corpus redigatur, & habebis.






De plumbo, & eius medicinis primi ordinis.

CAPVT VII.

ARDVVM Esset plumbum in nobilius metallum

commutare: id tamen commoditatis habet, quod in rubeum

facilè tingitur, vel aurum, at in verum aurum transmutari

id penitus difficilè esset, cum multum ab auro nobilitate

recedat. Igitur, vt ad tingendi normam accedamus,

id de plumbo præcipiatur, vt prius quam aliquid cum eo

aggrediare, lauetur optimè: multam enim terreæ partis exuberantiam

habet, vbi optimè laueris, sic facile

Plumbum in aurum tingere

Poteris: Combustum æs lapidea pila subtiliter pinsito, & tenuiter cribrato,

identidem crystallinum vitrum, inde plumbi bracteis, alternis his inspersis

repleatur fictile fusorium vas, vt vtrinque combustum æs contingat, adhibe

paulatim ignem: inde follium flatu liquescat, vbi autem refrixerit, adhærentias

separabis, & ter, quaterque eandem operam impendas, & colorabitur:

inde cadmiam terram tenuiter tusam, & rubeam habeas, ac passis vuis, aridis

ficubus, & dactylis remistis in vase substernito, inde cyperi radicem, vel

curcumam dictam ahhibeto: & semicoloratas bracteas vicissim inspargito,

ac operculo inhibeto, tenui tamen foramine peruio, tandiu lentum adhibendo

ignem, donec humiditatem exhalauerit, inde vi follium ignem vexando

colliquetur, & in virgam proiiciatur: nec auri patitur societatem. CADMIA

autem terra sic purpurascet: Ferri ramentis, cum in lebete ignescunt ammoniacum

sal inspargito, remisceto, & in pilam proiice, & contere, deinde in

ignem quater reuoca, & in vas demum proiicito, distillatum per acre

acetum infundendo, per mensem fimo condito, acetum detrahe, & fæcibus iis

cadmiam terram sæpius imbibas, & rubescet: in aliis vtitor. ALIVS extat

tingendi modus: Ferri, quod diximus, crocum habeto, in pila calcanthi

par pondus iniicito, hæmatitis lapidis, & sulphuris, æquis portionibus

tantundem, auripigmenti sesquitertium, cadmiæ terræ rubificatæ sextum, omnia

in minutissimas partes concidito, aptoque vase ignibus indito, dum euolet

humiditas: vigorato postea, & vis ea sublimet omnia, cuius pars vna, super

plumbi quatuor, in auri colorem conuertet. Tantam verò plumbum cum

stanno affinitatem habet, vt facilè possimus

conVertere plumbum in stannum.

Quod simplici euenit lauacro, dum .n. sæpius lauabitur, vt pars illa aboleatur

terrea, in stannum transmutari vidimus: argentum enim viuum illud, quo

in puram reducebatur substantiam, & non fædam, semper in plumbo remanet,

vel eius pars, vnde facilè stridorem adducet, & in stannum conuertet.





De stanno, & eius medicinis primi ordinis.

CAPVT VIII.

EST Et plumbi species altera & alba, quam stannum

vocant, cum ab eo parum differat: vnde sæpe in plumbum

vertitur: & plumbum in stannum: perfectius tamen

plumbo est metallum. Est & argenti æmulum, simulque

multum colore communicant, hærentque: suapte natura

stannum talem sortitur colorem, vt alia maximè dealbet

corpora, sed frangit, & friabilia reddit, præter plumbum: quique artificio

aliquo commiscere callet, non minimum nanciscitur opus. Pro viribus

ergo argentum imitari conemur, quod facilè præstabitur, si quæ inficiunt,

infirmitates abolescimus, ac funditus eruimus stridorem, videlicet, surditatem,

liuorem, & molliciem: non enim prius ignitum liquatur, sed igni adhærescens

eximiè velox fluxum facit: has impingunt notas, nec in meditullio

coniunctæ, sed vti aduentitiis illud spoliare possumus, & primo docebimus

Stanni stridorem tollere, & molliciem.

Non desunt, qui id euenire tradant cineribus, calce, oleis, & distillatis aquis,

si colliquatum extinguitur, nec minus bullitionibus: at sic perfectius, &

commodius expedies: Igne stannum postquam fuerit solutum, argentum viuum

iniice, amoue, & in vitrea cucurbita accommodato, cui venter in orbem turgescat,

& collum in longum porrigatur, atque curuetur, inferuescat igni,

eiusque vis argentum viuum sublimet, & per vasis collum suspendatur, &

descendat stillatim, vt prorsus abfumatur, remanet in fundo stannum, hoc

identidem ter, quaterque efficito, dum penitus, vti glacies, nullum exhibeat

stridorem. Sic verò ALITER rectius expedies: In calcem redigito

vti docuimus, vt fugitiuam illam, & non fixam argenti viui substantiam

deleat, vel sulphuris potius illius causam: & si primam, & secundam post

vicem non eueniet, vicissim tertio prosequere: in corpus cum debitis reducens,

voti fies compos, & sic durescit, vt prius igne candens videatur, quam

soluatur: nam vehemens ignis viui argenti humidum consumit, quod facilem

præbet fusionem, vt durius igne soluatur, & sic omnia possumus corpora

mollia indurare, vt igniantur, sed manifestius in stanno, quam in aliis

metallis id experitur. Si vis autem

Stanno surditatem adimere:

Quia per se molle, est surdum: cædit enim percutienti, metallis verò reliquis

associatum sit magis durum, & sonorum. sed hoc opus hic labor erit: consortium

enim peruicax omnium respuit, nisi plumbi, & omne reddit fragile.

Sed tali perficies artificio: Forti aqua solutum fatiscat, sic argentum ritè purgatum

plumbo, aliudque, vna misceatur aquæ, & leui igne vas inferuescat,

& vi redundantis caloris in vaporem soluta ad summa elata deuolet aqua,

resiccatam extrahito, & in aliud transferatur vas, forti denuò infusa tantisper

aqua, donec coniuncta, ac per minima complexata videantur: Vel vtrum

que in aquam ex calce redigatur, & permisceatur: spirituum enim (vt aiunt)

corporumque sit mixtio. SI contingat ipsius lucem hebetari: Igne liquatum

cyclamino demergatur: sic dulce, sonorum, fulgens, & optimum, quod

vocant, habebis album. Commisceri quoque poterit argento, & aliis stannum,

per viuum argentum, quod aliquos sensisse video, & optimum parant

pseudargyron: IN liquatum cum viuo argento stannum immiscent

argentum, & diutius igne detinent, detrahunt, & sic fragile in figulariæ

cretæ pilam inuoluunt, & per diem sub igne detinent, vel calidis cineribus.

Facile quoque

Stannum in plumbum vertere

Quisque poterit, si sæpius in calcem reducet, & præcipue si conuenientem

in reductione illi adhibuerit ignem: stridorem enim amittens, facilè in

plumbum vertitur.






De auro, & argento, eorumque medicinis primi ordinis.

CAPVT IX.

NEMO Est, qui auro iis operetur, cum nobilissimum sit

metallum, sed omnibus illud imitari conantur, cum rarò

quoque antiquitus misceretur: vnde si de eo medicinas aliquas

apponerem, non nisi dicta repeterem, argento tamen

sic illud imitari conabimur. Et

Argentum in aurum tingere

Dabitur sic facultas: Lixiuium primo tale parabis acre: Calx immittatur

in ollam, cuius fundum crebris foraminibus sit solutum, tenuibusque:

peruium supra linum, vel tegulam accommodabis: inde puluerem, & aquam paulatim

infunde calidam, ac per arcta fundi foramina in subiectam fideliam

mundam defluat, ac iterabis, vt acerrimum fiat, in hoc tritum immittas

stibium, vt in tenues auras euolare possit, ocioso igni ebullire finas: nam vbi

inferbuerit, purpurascet aqua, tunc per lineam laciniam in purum vas

exprimito, in residentes pulueres denuò lixiuium immittas, & in prunas sufferuefacias

tantisper, donec non amplius cruentata videatur aqua, coloratum

lixiuium conferuefacito subiectis ignibus, donec euanuerit aqua, residentem

verò resiccatum puluerem cum tartari oleo desiccato, & dissolulto(!), & ex

auri, & argenti ponderibus æquis, lamellis fictili fusorio vase vicissim inspargito,

carbonibus celato tantisper, & opus innouato, donec perfecti coloris

prærogatiua aurum æmulari videbitur. AERE combusto sic aureum colorem

effinges: si ex calcantho, salnitro, alumine, cinnabari, & ærugine fortem

facies aquam, ac solutum fatiscat in ea combustum æs, in corpus reducendo,

aurei coloris multum retinebit: Fit quoque cyano sæpius argentum

inspargendo, & ignibus committendo.





De viuo argento, & eius medicinis primi ordinis.

CAPVT X.

IAM Hydrargyri operationes aggredi non intempestiuum

videtur, & illius congelationes minimas, quod incongelabile

putaueram, veras autem posterius: nunc, quæ aliquibus

factitari non inutiliter solent, cupientibus aperiemus,

& primo

Argenti viui congelatio cum odore

Metallorum, & præcipue plumbi, & nunc eo efficere libet: Purgetur plumbum,

& à scoriis separetur, liquatum in foueam proiicito, vbi iam frigescere

incipiet, ligni præfixa cuspide, & detracta, fluidum immittito argentum,

& congelatur, pila tundito, & multoties reiterabis, vbi durum iam habes,

sæpius colliquato, & in claram aquam immerso, tandiu opus iterabis, donec

durum, & sub malleo ductile habes, nec tamen inutile fore censeas.

Fit & alia

Argenti viui congelatio cum casside ferrea.

Vel patina, proiiciendo cum eo aquam, qua fabri ignitum extingunt ferrum,

ac illo duplum immittatur ammoniaci salis, calcanthi, & æruginis: vehementique

igne finas ebullire, ferrea semper spatula versando, & si absumitur

bullitione aqua, calida paretur alia, & proiiciatur, ne finat ebullire: sic

diei quadrante congelatum habes, inde linteo fisco, vel corio strictè manibus

congelatum exugito, vt exudet quantulumcunque habet, expressum

denuò congeletur, dum omne perficiatur, sic in prælotum fictile dimittatur

cum fontana aqua, detractis, quod pessum ierant sordibus, in eandem fideliam

misceto, & confundito, donec lotum, & clarum habeas, sub dio tribus

noctibus apponito, & in testæ duriciem crassescit. Illud autem

Argentum viuum congelatum in aurum tingere

Si vis, & pulchrè: Infractis particulatim partibus, cum cadmiæ terræ

pulueribus alternis fusorium vas, & testaceum compleas, quibus mixtura mediet,

é schidiis, & passis vuis, & cyperi radice indica illa, quam officinæ curcumam

dicunt, contusis, & inuolutis: expletum vas luto circulinias, & Soli

exiccabis, vel igni, vt Solis vicem penset, sic igni appones, vt ferueat horis

sex, & incandescat, inde vi follium profletur, & maximè vexetur, vt fluxum

faciat, & vbi fluxerit, frigescat carbonibus tumulatum, sic aurum coloratum,

& splendidissimum reperies. Et aliter

Argentum viuum cum æneis pilis

Fixum reddere possumus, & congelare: Aerea duo hemispheria fabricemus, vt

se inuicem penetrent, ne expirare possint: intus viuum argentum cum crystallini

arsenici æquali portione, & tartari ritè cotusorum, & cribro succretorum

immittantur, luto foras commissuræ perlinantur, ne respirent: sic

resiccescant, & carbonibus exaggerabis, & obrues quarta diei parte, postremo

incandescat totum, inde extrahes, & aperias, & totum ænei vasis concauo

coalitum inhærescere videbis, malleo percussum decidet, liquato &

proiicito, & optimum dabit argenti colorem, difficileque ab eo secernitur.

Si æri immiscere placet, cum eliquato æris triplo immisceas, & sine argento

optimum ostendet album, dulce, & malleabile. Vel ALITER: Fictili

ollæ æneum operculum imponatur, ac accenso igne mirè viuum argentum

in operculo congestum reperies, & mirabilius congelabitur: alii è ferro

chalybe, argento, ac denique auro conficiunt, diuersisque vtuntur modis, in

aliquibus vtile fuerit scisse, nec meminisse obfuerit. Fit &

Argenti viui congelatio cum oleo

Alia, & sic factitatam à multis reperio, retinet tamen aliquid, & ingeniosa

est valde: Ex argento, rubro arsenico, & aurichalco vas efformetur in

sciphi speciem, quod ritè operculum cooperiat, ne respiret, viuo argento reple,

& iuncturæ luto muniantur aliquo, oui albumine, vel resina pini, vt fit,

& in ollam suspendatur, lini oleo plenam, & naturalis dies medietate finas

ebullire, extrahe, & exemptum corio, vel stramine exprimito, & si quid in

congelatum fuerit; opus iterato, & coagulari cogito. Si vas tardè coagularet,

quantum ponderis amisisse vides, ex aurichalco, & arsenico rependas,

è pondere enim dignoscere non possumus, & vtere. Iam poscit ordo fixationes

aliquas apponere, cum semper coagulationibus subsequantur, quæ

plus aliquando, minusque retinet partium. Vnde

Argenti viui coagulati fixatio

Hæc sic procedit, nec absque ratione: Testaceum vas, quod igni resistat,

parato, cuius fundo sambuci radicum rasuram substernas, manibus calcando

& accommodando, aliud deinde sternito pauimentum è crystallino vitro, pila

tuso, & per incerniculum traiecto, & subtilissimo: inde piperis, zinziberis,

& cinamomi aliud, malagma illud, vel congelatum argentum viuum imponas,

inde vas reple pulueribus eisdem ordine præpostero, operculum imponito,

ac luto munito, solique interdiu credendum, vt ad candorem reducatur.

Sic vas inuertas, & leuibus subiectis prunis supra primum incandescat,

per horam, inferius postea & colliquetur, & purum reperies argentum, si

quid remanet alienum, omne non congelatum euolat, & ex omnibus, quas

videre contingit, & experiri, felicissima hæc successit, omnibus vti poteris,

vel in corpus illud fixat, quo fuerit congelatum. Est & ALIA argenti viui

fixatio, non vtilitate inferior, & vti poteris, si placuerit: Salnitrum, & tartarum

triturentur & in pollinem redigantur: igne intus admoto, flammam

erigens comburitur, remanens in aquam vertatur, & leui flamma euolet

humidum, & sal remanens cum chrysocollæ factitiæ combustæ (comburitur

enim vt alumen) triplo permisceatur, salis alchali duplo, hoc congelatum

inuolue vase duro, ignis supra admoueatur, inde circum, tandem inferius

senis quibusque horis, & partes retinet congelati aliquas.

De medicinis secundi ordinis.

CAPVT XI.

 

DICEMVS Nunc medii ordinis medicinas, illæ enim

nobis dicuntur, quæ super diminuta aliqua proiectæ corpora,

alterant sic corpus, vt parum ab omni absint complemento,

minimisque diuersificantur differentiis, nec

vltimis expositæ obstant examinibus, sic primi ordinis medicinas

superantes, vt à maioris ordinis medicinis superantur,

parumque deficit, vt ad eas transeant. Sed quia difficillimæ sunt, &

difficulter reperiuntur, nos pauculas probauimus & apposuimus. Et primo

Argentum in aurum tingere

Docetur, & tinctura tam completa, vt verè credatur aurum: Ex argenti

elimata scobe, cum argenti viui triplo igni malagma confice, ac vitreo in vase

carbonibus inferuescat, dum illud argenti viui euolet, quo argentum

superatur, inde sal ammoniacus, & viuum sulphur æquali argenti pondere

triturentur, ac vitreo in vase aliquo duas horas flagrantibus prunis immoretur,

dum eius vis salem ammoniacum, sulphur, inde viuum argentum sublimet,

& vasis collo inhæreat, vas frange, & argentum aureo colore insignitum,

suique ponderis, vel maioris seruato, talemque illico parato aquam:

Romanum chalcanthum, cum duplo rubei cyprii chalcanthi stillatitii, quod

vocant coparosam, & optima sit, nam hinc omne dependet, sic salnitri triplo,

æruginis parte tertia, ac cinnabaris sexta, & vitreis organis aquam stillatim

exugito, cuius partes duæ cum seruato argento per naturalem diem lento

igni bulliant, inde aucto distillationis igne, aqua omnis euaporet, & quod

in fundo remanet, cum chrysocollæ calce testaceo in vase fusorio accommodetur,

ore operto, & luto obstructo, colliquationis ignem adhibeto, & habebis:

lutescit enim argentum maximè colore nunquam cariturum, vel

eum permutaturum, vt examinibus omnibus auri expositum, coloris parum,

vel nil amittat. Sic ALITER colorem auri æmulabitur perfectè, &

peculiosè: Meminisse iam debes è stibio confecti æris vsti, id cum argenti

medietate colliquatum, perfectum auri dabit colorem, vt videri possit. Si auro

commisces, meliorem dabit, vt aliquorum patiatur examen. ALITER

quoque fit optimè: Si argenti viui congelationem, quam cum casside diximus,

tertiæ argenti parti remiscebis, argentum aureo colore insignitum reperies,

cum æquali auri portione colliquabis, in ollam impones, & per acre

acetum fundas, ac per diei quadrantem ebullire finas, & colore augebitur

magis, hoc autem extremo impones auri examini, ex communi scilicet

sale, & laterum puluere, addito tamen chalcantho, aurumque sic purgatum

accipies, & examinibus obstat omnibus, ac non solum in secundum, sed in

tertium migrat ordinem.






De medicinis tertij ordinis.

CAPVT XII.

IAM Tertii ordinis medicinas aggredi oportunum fuerit;

siquidem scio multum ainos ab huiusmodi lectione detinuisse,

cum à libri initio nil aliud concupierint, sic pecuniæ luxus irrepit:

Nunc profundiora naturæ misteria panduntur, apud

eos tamen, qui nummos exoptant, si ferè aliquis est, qui

eos non depereat. Et si alias ab antiquis tertii ordinis medicinas

tradidimus, cum nobis non sit eorum copia, in aliud tempus fortasse

differre censuimus. Multi sunt, qui multa periclitauere experimenta: quorum

ea, quæ lucrosiora, & expeditiora sunt, trademus. Et ex iis primo

Cinnabarim fixum reddere.

Qui id facere quæsierit ita faciundum esse censeo: Cinnabaris confractæ partes

ad magnitudinem iuglandium vitreo in vase capacitatis eiusdem argenti

pondere iam triplicato, vel maiori disseminatas condito, & vicissim insparsas,

luto munias, & resiccari finito, sin minus in Solem vt repetas oportebit, inde

cineribus immersum tandiu lento igni decoquas, quousque infractum plumbeo

colore liuescit, quod si nec quidem, iugem operam impendas, dum ad id peruenerit:

inde plumbi duplo eluas, ac elotum examinibus oibus expositum pertinacius

obstabit, maioris ponderis, & virtutis: & quo leuiori vteris igne, tanto foelicius

res peragetur. SIC verò animatur argentum, & amissum resarcietur: Sublimato

viuo argento ex aceto distillato bulliat, inde viuum argentum remiscebis,

& vitreo recuruo vase viuum argentum in ignem inferuefacto deuolet, & in receptaculum

dilabatur, & seruetur: ponderis (si sapis) parum amisisse comperies.

ALITER sic & citius, & lucrosius facies: Infractas cinnabaris partes

ad tesserarum magnitudinem, in oblongum linteum sacculum accommodabis,

ollæ lateribus vndique distantem, inde lixiuium per acerrimum fundas ex alumine,

tartari duplo, viuæ calcis quadruplo & cineris roboris æquali portione

confecto, vti fieri solet, vel ratione aliqua parandum: per diem ebullire finas,

exime, & ebulliat cum oleo, iugem operam impendas, & integram cum nocte

diem finito quoque illic esse, & exemptas ex oleo cinnabaris partes oui

albumine subacto perlinito, ac in tertia parte elimatæ argenti scobis reuoluto,

in fundo apti vasis substernito, ritè figularia creta munitum, vt diximus,

ignem adhibe diebus tribus, & tam postremo augescat, vt igni cedat, & ferè

liquescat, detrahe, & ex fæcibus extremo argenti examine perluito, & ad

verum, & naturale deducito. Sic & ALITER fixum reddere possumus: Si

testaceo in vase rotundo vndique clauso vbi exili spiramento cinnabarim

immiseris, glutino ex oui albore parato illinas, ne vis ignis carbunculet, igni

accommodato, paulatim vigorando, vel lignorum ferratura, quousque eundem

contraxisse colorem cernes: ne festines, opus enim omne corrumpit,

& sæpè à philosophis præceptum nosces: sed hoc ministerium quærit maius.

Nec ALITER inutiliter fixum redditur vsto ære insparso fictili in olla, prius

tamen chalcantho disseminato, & calce expleta pertinaci muniatur luto, & triduo

vitrariorum fornaci relinquatur, detrahe, & argentum æs retinebit, si

rectè hæc animaduertes, non parum nancisceris lucri: omnibus enim antestat,

qui tali parantur arte, facultate & fructu: nec pauca dixisse poeniteat. Id autem

ingeniosorum reperit diligentia, vnius pharmacopolæ exemplo, qui

cum cinnabarim conficere quæreret, in argentum casu optimè versum inuenit.

Vtilius fixum redditur, si cinnabaris arte conficitur, sulphure non tam adustibili,

ac maiori parte. ERIT quoque voluptuosum si cui placuerit, è fixo

cinnabari argenteam barbam elicere: Si vase eodem accommodabis, igne

solum inferius lente admoto, argentum adhuc spirituosum, nec plumbum

expertum vti sylua erectum cernes capillamentum, vt nil fuerit visu iucundius:

Quæritur & apud chymistas non cinnabarim solum fixum reddere, sed

Aurum ex argento extrahere.

Nec tam parum, quin sumptibus reficiens, multum non superlucreris. hæc

est eius conficiendi norma: Tenuis elimata ferri scobs in fusorium vas &

durum igni tandiu incandescat, dum soluatur: inde factitiam chrysocollam, qua

auri ferrumini vtuntur aurifices, & rubeum arsenicum paulatim inspargito,

& postquam insparseris, æquali argenti pondere iniecto, exquisitè purgetur

vase è cineribus parato & forti, iam exclusis sordibus omnibus auri in separationis

aquam immergito, & aurum deorsum vasis fundo procumbit, colliges,

nec veridicum magis è multis, & peculiosum & laboriosum reperimus,

laboribus ne parcito, & ritè ministrato, ne tempus & oleum teras.






De Phoebi, & Pythonis pugna.

CAPVT XIII.

REMOVEATVR Suo loco ingentis corporis Python,

faciei horridæ, rutilis cristulis, maximoque veneno minax,

latiori aculeorum aceruo stipatus: ex omnibus acrior,

quæ mater tellus producit, multumque loci conducit situs:

vt hinc omne dependeat. Hic tabidi vi aeris, vipera

virulentior, eminus duros infigit ictus: cum inimicum absorbuerit

coeco demergatur antro, vbi primum obmutuerit, ne surgentis vi

vaporis, strangulantemque halitum eructans astantes interimat, vnde conducit

vesicis caput obuelent, si fuerit quoque tutum, sed tutius erit militantes

relinquantur: sic Phoebus suis paulatim confodiens sagittis, ingentem sternat

Pythona, & sic in fine percutiet, vt exhausta sit pharetra, venenumque

effusum, nec coeli defit clementia, sed longa imbrium procella sæuientem

compescat, humoremque cupitum ipse hauriat, multaque humiditate intereuntem

detineat: sic Poebi, Pythonisque per diei quadrantem immoretur bellum,

vel plusculum, quod nil referre arbitror, dummodo victoriam referat: sic

populatis visceribus, prostrato hoste exhausto exinanitoque veneno, ira

Phoebi cesset, & si amplius reuiuiscit, aditus vitam repullulandi resecetur,

& tantum pugnet dum pugnando occumbat: tunc Phoebus frondibus, & corollis

caput redimitum ferat, insignis victoriæ præmium, nec lasciuum puerum

iniuriis lacessat, & sat fecisse sciet. Neque hoc tamen meclam est, per

paucos esse, quos æquus amabit Iuppiter, eisque propitiabitur: si ad clausum

sensum eruendum prouehit inuestigatio, facilis tamen præ aliis, veris

doctrinæ filiis patet: semel tantum in seriis ludere placuit.




Corallium in formulas digerere, & è

multis fragmentis vnum efformare.

CAPVT XIIII.

SAEPE Vsu venit, vt multa fingantur ex corallio gestamina,

& nonnunquam ex assulis in plures formas digestum

reddatur, vt vasa efformentur; cæteraque concretitia,

vt in testæ duritiem transeant, nec minimi consurgunt

precii, ideo ritè rationem parandi exhibeamus, cum à multis

huiusmodi compositiones flagitentur, si optimè curabis,

à marino parum differre scito: Optimi coralli, qui eximiè rubent,

ramenta, vel schidia pila tundantur, vel mola, incerniculo succreta, quæque

non transmeant, denuò in pilam repetantur, dum in tenuissimum redigantur

puluerem, vt ægrè tangantur, & in auras euolent, quam diligentissimè

valebis, & docebimus: Vt autem omni abstergatur spurcitia, feruenti in aqua

sal alchali demergatur, vt liquescat, & in humorem transeat, in amplum

cratera effusa aqua, vbi pulueres inieceris, diligenter manibus exagitent,

ac probè versentur: & vbi considere defierint excolato, & priore effusa, alia

super infundatur, manuque expansa denuò exagitentur, vsque dum sordes

omnes abierint, inde copiosa aqua perfusa simplici tactentur tandiu, donec

sal abeat totum, & aqua salsilaginem non resipiat: cum hoc cognoueris,

ahæno transferas rebus vnà maximè tingentibus, vt proniores ad colorandum

reddantur, qualis est cinnabaris, sanguis draconis, minium, hæmatites,

bolus armenus, rubricæ, coccus baphica, sandalum, brasile, eritrodani radices,

& iis similia, vel quæ huius vicem exhibeant, largè effuso limonum succo,

quem prius parato, & purgato, vel pennicillis, vel vitreis chymistarum

organis, coquito simul, dum aliquid habuerint humoris, sæpè rudicula, vel

cocleari vertendo, vt permisceantur, in vitreum deinde transferto vas, cum

reliquo succo, vt ipsius acrimonia soluatur, longo collo, lato alueo, vt promineat

foramen in medio, quod ferè pertingat mixturam, rectè permiscendo,

vas fimo condito, ac innouato, dum dissoluantur, quod huiusmodi

argumento percipere licet, dum guttatim oleum rubicundissimum emergere

conspicies in dies: vbi abundauerit vas inclinando oleum decapulatur, seruato,

& mixturam manibus tractabilem, & mollem accipe, manus autem

munire primo lardo, vel adipe aliquo oportet, nam inhærescens pertinaciter,

vix conuellitur. Tunc vas efformato, imagines, aut ramosissimum effinge,

primoque ruderatu deformatum calenti Soli expone, caueto, ne puluere,

ventoque infestentur, vel superficiem deturpent, vel phialis fimo condito,

seruato semper oleo perungendo, puniceum enim illum colorem conciliat,

ac paulatim lapidescens, in duritiem redit pristinam, & sonum, nitorem

induces expoliendo, vel leuiter læuigando, sic facilè peculiari, natiuæque

constitutioni restituemus.






Margaritas itidem confractas in vnam conglobare.

CAPVT XV.

NEC Minus in margaritis adhibenda est diligentia, si maximè

omnibus, & præcipuè mulieribus expetantur, vti

luxus, vel deliciarum irritamenta, & collo magnitudine

insignes, & semunciales lapillorum orbiculi, vti crotala

gestentur, & adeò adulteratæ concinnam formam mentiuntur,

vt tales indicus non mittat oceanus, nec quæ in

conchis nascuntur proximis. Vt institutum autem opus exequamur, primo

ne labe aliqua vel sordibus deturpentur, sic exaluminatos reddes: In sacculo,

cum smiri, pumicis, sæpiæ ossis pulueribus iniiciantur, & ex aqua manibus

tractentur, dum elotas, & politas cognoueris, resiccato, & in pollinem

redigito, vti diximus, & dissoluantur, vel limonum succo, vel huiusmodi

vapore surgenti, pendentes è vitrei vasis collo per diem, vel forti aqua,

non vulgari tractabiles fiant: melius ergo sub fimo condito, quinis semper

diebus innouando, dum solutas noueris, & pingue quoddam, vel

oleum per humoris superficiem enatare videbis, optimè excipiatur, vel

ventris foramine, vel argenteo cocleari: inde remollitum puluerem manibus

sumptitabis, & tractando in orbes digere, vel vti pyra turbinata:

sique tua non respondet ars, ex argento parato typos, vel alio metallo

auratos: & si pertusas velis porci seta, vel argentea acu perforentur,

seruata semper pinguedine perungendo, è filo pendentes tereti vase vitreo

claudito, & Soli exhibeto pauculis diebus vt assentur, ne latera contingant,

vt à venti, pulueris, aliorumque iniuriis vindicemus, ne innubilentur, & variis

obnoxium maculis margaritum reddant, cum duritiem contraxisse vides,

ex milii, vel hordei pinsita farina pistorio opere in paneficio ducta,

circumlita, & condita, furno coqui finito, vel palumbis margaritas commanducandas

præbeto, quibus purgata sint viscera, & ventriculum, vel ieiuni

sint, vel iis aluus sit subducta, vbi deglutierint, finito aliquantisper,

tum è ventre trahito, vel filo suspensos, vel interficito: Vel lacte ficus

ebulliant, & preciosum habebis margaritum. Si ALITER placuerit:

Vbi succo, vel forti aqua sunt dissoluta, clara lauabis lympha vel distillata,

lotisque manibus, ne tractando sordescant & palleant, sic lacteo

fici succo, coclearum aqua, feruenti balneo distillata, aut oui albore glutinabis,

perforabis, & resiccare curabis, argentea lauando semper aqua,

& commiscendo. AQVAM argenti sic parabis: Forti aqua solutum

fatiscat purgatum argentum, leuibus prunis euolet aqua tertium relinquendo,

mox ab igne vas tractum dimittito, dein sub dio noctu relinques,

donec glaciet, & argentum in crystallini lapilli speciem reperias, ritè ablues

fontis aqua, vt lucidiores conspiciantur, quos vitreo condes vase, ac

putri fimo soluere finas, quo mergas factitios vniones, & immorari finito,

& lucidos argenteo colore pellucenti reperies. EST artificium, quo

maculæ ab vnionibus abolentur, & inter multa facilè, & præstantissimum

reperi: Maio mense in lactucis rorem accipias sparsum, quo vniones immergas

per diem, & perlinito, & fulgidum euadet margaritum, nec absque

ratione inuentum reor: rore enim nascuntur. Nam certo anni tempore

luxuriante conceptu sitiunt rorem , veluti maritum, cuius desiderio

hiant, & cum maxime lunares liquantur aspergines, oscitatione quadam

hauriunt humorem cupitum, sic concipiunt, grauidæque fiunt, ac de

saginæ qualitate reddunt habitum vnionum, nam si purum fuerit, candicant

lapilli, si turbidum, pallore languent & rubescunt. ALII sunt adulteras

& decerptorias ementientes sic: Piscium oculos emundatos acri aceto

detinent dum mollescant, eosque effingunt, ac durescere sinunt, sed pallore

languent. Sic candore, leuore, magnitudine, pleniori orbe, & pondere

vniones insignes habebis.






Crystalli, & vitri operationes, quibus

in adulterandis gemmis vtimur.

CAPVT XVI.

IAM Ad preciosorum lapidum compositiones est accedendum,

de quibus prisca non parum laudatur ætas: nec

fraus est (inquit Plinius) vitæ lucrosior. & sic æris desiderium

luxuriæ facem excitauit, vt sæpe horum censores optimi

haud fuerint tuti. Vitro, aliqui crystallo, aliisque rebus

parant, decenti quadam prærogatiua, vt naturales videantur.

Nos quibus imitari possint recenseamus. Nunc aliqua præmittamus,

quæi iis sunt necessaria, & primò

Crystallus ut fusilis fiat,

Docebimus, nec parum aliquibus impedimentum erit liquefactionis mora,

nec illud efformare poterimus, quod cordi fuerit: sic tamen id aggrederis:

Crystallum terito, & incerniculo in tenuissimum puluerem subcernito, cum

tartari salis medietate ex aqua orbiculos effingas, & crudo fictili validissimo

fornacis igne tota candeat nocte, nec liquescat, apto deinde vase colliquetur,

sed omnibus longè sordibus: si enim foetulentus fortasse fuerit arguitur,

& dolus detegitur, sed inoffensa interniteat perspicuitate. quod si salis plusculum

suggeratur, celerius liquefit. Sal iam patuit. Assolent multi crystallum

præparare ALITER, vt facilius liquetur sic, & operi aptior est: Ferreum

cocleare capiunt magnum, luto muniunt, & infractas crystalli partes

igni committunt, dum illæ incandescant, inde tartari oleo restingunt, id multoties

innouant, & æreo mortario terunt, vt facilius puluis colliquetur.

Fit etiam num pro adulterandis gemmis

Vitrum fictitium,

Et illud ex oui albumine parant, quod alii ex harena fluuiorum quorundam,

& herbarum cineribus conficiunt, sic efficies: Multa ouorum albumina

simul exagitabis, iis vesicam impleas, inde in ollam aquæ plenam feruentis

immittas, ac diu coqui finas, detrahe, & per multos dies resiccari curabis,

loco tamen non puluerulento, nam non relucens vituperatur, & sic lapidescet,

vt in vitri duritiem transeat: Si autem coloratum reddere quæsieris,

coloratis aquis ebullire finas, si topazion, aqua croco in ea dissoluto, si

pyropum, brasilis rasura, sic alios tingito. At si vitri pondus, vel gemmæ

non explent, ponderosos immisceto colores, vti cinnabarim, argenti viui

vbertate non leuem, sic vitri pondus imitabimur, non tamen duricie tam

robustissima, vt scalpturis pertinaciter resistat, nec radi abnuat lima.






Quomodo diuersis modis Gemmae adulterentur.

CAPVT XVII.

 

ANTEQVAM Sua cuique assignentur gemmarum

compositio, quædam eorum placuit apponere experimenta,

vt hinc quisque assequi liceat, quicquid ad eas fucandas,

& adulterandas attinet: ex vnoquoque enim horum

alia componendi datur methodus, vt vnius exemplo in

omnibus vtantur, & periculum naturæ sumant. Quarum

prima se offert

Hyacinthus,

Nec à vero multum aberrabit, & huiusmodi semper meminisse oportebit:

Fictili olla, & dura plumbum immittatur; ac vitrariorum fornacis igne

accommodetur, immoreturque per mensem, & dimidium, sic vitrum &

hyacinthinum colorem imitabitur naturalem, multumque gloriaberis, nec factitia

dignoscitur, locoque inter has habetur principe. Si autem

Carbunculus,

Vel quem vocant Rubinum, placuerit, sic mentieris ludi gratia: friabiles

enim sunt, multumque cædunt, & in particulas dissiliunt: Tritum auripigmentum

in rotundam immittes phialam, & igni accommodato, eiusque vasis

collo reperies optimos, & colore flagrantissimos, multumque suffunduntur

cocci rubore, rutilos emittentes ex sese radios. Sic vero

Succinum

Imitaberis, si mastichen in olla liquidam per colum traieceris, vt sordibus

expurgetur, & lucidior interniteat, parum deinde radicis curcumæ dictæ cum

ea remisceto, & imagines efformato: Sic si in crystallum liquefactum tartarum

vini albi crudum immittitur, & in vas ore circumlito per naturalem diem

igni detineatur. Sic quoque fiant omnes

Gemmæ fictitiæ.

Primo crystallum, berillos, vel lapides alios ignobiliores rotis læuigant,

lateribus æqualiter quadris, vel quam quærunt inducunt formam, inde tincturam

parant, smaragdum ærugine, carbunculum cinnabari & brassile, saphyrum

cyano, chrysolitum auro intermixto auripigmento: ne tamen perspicuitatem

arceant, iis mastiches lachrimam, vel gummi tingunt, & gemmam

hinc inde diuisam lento igni super laminam accommodant, talique inficiunt,

& ceu glutinum quoddam vnit, & sic tenaciter adcorporantur, vt dimoueri

non possint, quod si meracius rubent, aquam, si dilutius colorem

addunt, & ad decorem proficit, subtus autem bractearum quadrulas accommodant;

cumque anulo insignita est, in orarum extremis coloris tinctura

non deprehenditur, quo omnes arguuntur, nec aliquibus fucum subolent.

Varioque huius colore mirè variatur gemmæ color. At si placeat

Saphyrum in adamantem uertere:

Saphyrum eum inuenito dilutioris coloris, vt ferè albedinem retineat, in

ferri elimata scobe fusorio in vase obruito, ac validissimo igne vbi excanduerit,

ne tamen colliquetur visere ne parcas, ne plus, quam deceat igni

detineatur, vbi perfectum recepisse colorem, ac de adamante multum fuerit

mutuatus, detrahe, & in vsum transferto. Albus autem

Sardonix,

Quem alii cameum vocant, si cordi fuerit, imitarique eum vis, cape modum:

Conchas terito multas, paruas illas, quibus mulieres facies fucant, & expoliunt

ornamenti causa, & limonum purgato succo impones, ac dies decem

fimo obruito, & lotam mixturam oui albore porphyrite teres, & quam vis

imaginem effingito, & resiccari curato, eam quoque anulo insignire poteris,

vti libuerit.






Gemmarum compositiones aliquae.

CAPVT XVIII.

GEMMARVM Compositiones aliquas apponemus,

quales plerisque locis factitantur, si earum aliquando

egens fueris. Nunc primo quomodo fingatur

Adamas

Docere lubet: Primum optimum parabis crystallum, ac

olla vitrariorum fornaci per noctem inditur, in aquam

restingue, tum minutissime commolito & erito, & cum tartari sale remisceto,

& ex aqua pilulas digerito, per noctem feruentissimo immorentur igni

candentes, ne tamen colliquentur, inde detrahe, & in aliud contumacius igni

vas dimittantur, binisque immorentur diebus, & optimum habebis.

Nec minus

Smaragdus

Effingitur: si tali eum parabis opere: Aes optimum fornaci tres dies comburitur,

detrahe, & pila contundatur, & succernitur, vase alio iterum fornaci

imponitur: igni vero imbecilliori, per quatuor immoretur dies cum duplo

arenæ ex qua vitrum conficitur, duro vase remissiori igni detineatur per diei

medietatem, & crassius virentem reperies, visu iucundissimum, vt suauitate

oculos alliciat. Fiat nec dissimili industria

Saphyrus,

Facilisque talis est tinctura: Si vitri puluis cum cærulea terra illa, quam

figuli zapharum vocant, portionis semisse mixtus, fornaci inditur, & triduo

requiescere pateris vase forti, perficitur. At carbunculi speciem, quæ græcis

Pyropus,

Nobis Rubinus dicitur, & magis fusci, quæ granatæ dicuntur, sic efficimus,

& vt purpuream emicet alacritatem, aut meraciore suffunditur cocceo

rubore per omnem intimam sui partem, & si puram feceris, inoffensam

admittit perspicuitatem: Crystallum fusorio in vase forti ad colliquefaciendum

fornaci imponimus, cui minii parum addimus, & per diem

immorari finimus, postera die detrahe, & refrigerari finito, tunc pila

tundatur, & cribro excutiatur, quibus quam minimum in calcem redacti

æri addimus, igni iterum imponimus, & in colliquatum huius pulueris parum

addimus. Igni fusum stannum triduo detineatur, & croceum quod

pessum ierit, ne amplius eluuies illa innatet, remisceto, & per naturalem

diem ferro versato, & nunquam cessa, quin verses, quousque refrixerit, sic

languidius, & liuidius omnes rutilabunt; vti libuerit. Ipse tamen

Topazion

Si vis componere: Arenam sumito, quam diximus, & cum sui quadruplo

combustum immisceas stannum, & testaceo duro vase lento fornacium

igni adhibe, & per diem igni detineatur indesinenter: valde enim

arena fusibilis est. At

Chrysolitus

Sic fiet: In colliquatum crystallum sexcuplum ferri stercoris, vel recrementi

permisceas, & pertinacior igni vas triduo crucietur. Sic quoque

Prasius

Mentitur: Crystallus colliquetur, cui duodecima immisceatur ferri, &

æris in calcem bis redacti pars, per artificialem diem igni ferrea rudicula

permisceto sine intermissione, & smaragdo eueniet similis, si dilutioris

peroptas coloris, sextum immisceas plumbi calcis, & stanni, post versato,

& igni per naturalem diem relinquito, mox ab igne amotum vas,

vbi refrixerit, prasium dabit. Sic

Calcedonius

Eueniet: Cum igni ad colliquefaciendum crystallum immittes, argenti calcis

parum remisceto, per diem fornaci immorari finito, sic pars internitebit,

pars autem innubilabitur, & hebes erit. Lapis autem

Cyanus

Si effingi velit: In liquefactum crystallum terræ illius pusillum immittas, quam

in saphyro diximus, ritè ferrea rudicula permiscendo, dum combibat, & per

diem relinquatur, paria deinde argenti calcis pondera remisceto, per consimile

tempus igni detinendo. Si vis lapidem, quem vocant vulgo

Smaltum,

Et album, sic fiat: Plumbi cinis cum crystallini pulueris duplo permisceatur,

in pilulas conglobato, & per noctem lento imponas igni, præcaue

tamen ne res inhæreat vasi, ferrea spatha permisceto, & colliquationis ignem

auge, & fiet. SI hinc interniteat, hinc vero albescat vis è dicta terra cum

vitri duplo, ex aqua globulos effingito, ac per noctem reciprocationis

igni apto vase liquetur, rude aliquando ferrea permiscendo, sic translucidæ

partes, & hebetes paruo eius orbiculo deprehenduntur.

SI vis autem viride, quo solent parietes incrustari: Vbi

album effeceris, cum terræ cæruleæ illius misceas,

& colliquetur, rude ferrea versato per noctem, & fiet.

Horum exemplo reliquos tuo marte effingere poteris,

vt si iaspidem, antiqui lateris puluere, si lacteo

colore calce, & gypso. Omnes hæ tamen

gemmæ si languidius micant, vel nube aliqua

circunfunduntur, angulis atterantur

pluribus, vt nubilus color angulorum

repercussu excitetur, & ad nitelam

incendant pinguiorem. Hæc

de chymicis, & de adulteratione

gemmarum visa

sunt: superest de speculis,

& de gemmarum

inscalpturis,

quod proximo

libro

faciendum

erit.






FINIS TERTII LIBRI.




Scan/Page Example   1  2   3  
Book I  ||  Book II  ||  Book III  ||  Book IV

 


Home Page || "Natural Magick" || The Author And His Work ||Editor/Producer || Glossary/Index

A Table Containing the General Heads of Natural Magick

"Preface To The Reader"