TITI LVCRETI CARI DE RERVM NATVRA LIBER TERTIVS
E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
qui primus potuisti
inlustrans commoda vitae,
te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis
nunc
ficta pedum pono pressis vestigia signis,
non ita certandi cupidus
quam propter amorem
quod te imitari aveo; quid enim contendat
hirundo
cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
consimile in
cursu possint et fortis equi vis?
tu, pater, es rerum inventor, tu patria
nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
floriferis ut
apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurea
dicta,
aurea, perpetua semper dignissima vita.
nam simul ac ratio tua
coepit vociferari
naturam rerum divina mente coorta
diffugiunt animi
terrores, moenia mundi
discedunt. totum video per inane geri res.
apparet
divum numen sedesque quietae,
quas neque concutiunt venti nec nubila
nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina
cana cadens violat
semper[que] innubilus aether
integit et large diffuso lumine ridet:
omnia
suppeditat porro natura neque ulla
res animi pacem delibat tempore in
ullo.
at contra nusquam apparent Acherusia templa,
nec tellus obstat quin
omnia dispiciantur,
sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
his
ibi me rebus quaedam divina voluptas
percipit atque horror, quod sic natura
tua vi
tam manifesta patens ex omni parte retecta
est.
Et quoniam docui, cunctarum exordia
rerum
qualia sint et quam variis distantia formis
sponte sua volitent
aeterno percita motu,
quove modo possint res ex his quaeque creari,
hasce
secundum res animi natura videtur
atque animae claranda meis iam versibus
esse
et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
funditus humanam qui
vitam turbat ab imo
omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
esse
voluptatem liquidam puramque relinquit.
nam quod saepe homines morbos magis
esse timendos
infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
et se scire animi
naturam sanguinis esse,
aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
nec
prosum quicquam nostrae rationis egere,
hinc licet advertas animum magis
omnia laudis
iactari causa quam quod res ipsa probetur.
extorres idem
patria longeque fugati
conspectu ex hominum, foedati crimine
turpi,
omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
et quo cumque tamen miseri
venere parentant
et nigras mactant pecudes et manibus divis
inferias
mittunt multoque in rebus acerbis
acrius advertunt animos ad
religionem.
quo magis in dubiis hominem spectare periclis
convenit
adversisque in rebus noscere qui sit;
nam verae voces tum demum pectore ab
imo
eliciuntur [et] eripitur persona amanare.
denique avarities et honorum
caeca cupido,
quae miseros homines cogunt transcendere fines
iuris et
inter dum socios scelerum atque ministros
noctes atque dies niti praestante
labore
ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
non minimam partem
mortis formidine aluntur.
turpis enim ferme contemptus et acris
egestas
semota ab dulci vita stabilique videtur
et quasi iam leti portas
cunctarier ante;
unde homines dum se falso terrore coacti
effugisse volunt
longe longeque remosse,
sanguine civili rem conflant
divitiasque
conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
crudeles
gaudent in tristi funere fratris
et consanguineum mensas odere
timentque.
consimili ratione ab eodem saepe timore
macerat invidia ante
oculos illum esse potentem,
illum aspectari, claro qui incedit
honore,
ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
intereunt partim
statuarum et nominis ergo.
et saepe usque adeo, mortis formidine,
vitae
percipit humanos odium lucisque videndae,
ut sibi consciscant
maerenti pectore letum
obliti fontem curarum hunc esse timorem:
hunc
vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
rumpere et in summa pietate evertere
suadet:
nam iam saepe homines patriam carosque parentis
prodiderunt vitare
Acherusia templa petentes.
nam vel uti pueri trepidant atque omnia
caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
inter dum, nihilo quae
sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pavitant finguntque
futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis
neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species
ratioque.
Primum animum dico, mentem quem saepe
vocamus,
in quo consilium vitae regimenque locatum est,
esse hominis
partem nihilo minus ac manus et pes
atque oculei partes animantis totius
extant.
* * *
sensum animi certa non esse in parte locatum,
verum
habitum quendam vitalem corporis esse,
harmoniam Grai quam dicunt, quod
faciat nos
vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
ut bona saepe
valetudo cum dicitur esse
corporis, et non est tamen haec pars ulla
valentis,
sic animi sensum non certa parte reponunt;
magno opere in quo mi
diversi errare videntur.
Saepe itaque, in promptu
corpus quod cernitur, aegret,
cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
et
retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
cum miser ex animo laetatur corpore
toto;
non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
in nullo caput interea
sit forte dolore.
Praeterea molli cum somno dedita
membra
effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
est aliud tamen in
nobis quod tempore in illo
multimodis agitatur et omnis accipit in
se
laetitiae motus et curas cordis inanis.
Nunc
animam quoque ut in membris cognoscere possis
esse neque harmonia corpus
sentire solere,
principio fit uti detracto corpore multo
saepe tamen nobis
in membris vita moretur.
Atque eadem rursum, cum
corpora pauca caloris
diffugere forasque per os est editus aër,
deserit
extemplo venas atque ossa relinquit;
noscere ut hinc possis non aequas omnia
partis
corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
sed magis haec,
venti quae sunt calidique vaporis
semina, curare in membris ut vita
moretur.
est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
corpore, qui nobis
moribundos deserit artus.
quapropter quoniam est animi natura
reperta
atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
nomen, ad
organicos alto delatum Heliconi,
sive aliunde ipsi porro traxere et in
illam
transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
quidquid [id]
est, habeant: tu cetera percipe dicta.
Nunc animum
atque animam dico coniuncta teneri
inter se atque unam naturam conficere ex
se,
sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
consilium, quod nos
animum mentemque vocamus.
idque situm media regione in pectoris
haeret.
hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
laetitiae
mulcent: hic ergo mens animusquest.
cetera pars animae per totum dissita
corpus
paret et ad numen mentis momenque movetur.
idque sibi solum per se
sapit et sibi gaudet,
cum neque res animam neque corpus commovet una.
et
quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
laeditur in nobis, non omni
concruciamur
corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
laetitiaque
viget, cum cetera pars animai
per membra atque artus nulla novitate
cietur;
verum ubi vementi magis est commota metu mens,
consentire animam
totam per membra videmus
sudoresque ita palloremque existere toto
corpore
et infringi linguam vocemque aboriri,
caligare oculos, sonere auris,
succidere artus,
denique concidere ex animi terrore videmus
saepe homines;
facile ut quivis hinc noscere possit
esse animam cum animo coniunctam, quae
cum animi [vi]
percussa est, exim corpus propellit et
icit.
Haec eadem ratio naturam animi atque
animai
corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
corripere ex
somno corpus mutareque vultum
atque hominem totum regere ac versare
videtur,
quorum nil fieri sine tactu posse videmus
nec tactum porro sine
corpore, nonne fatendumst
corporea natura animum constare
animamque?
praeterea pariter fungi cum corpore et una
consentire animum
nobis in corpore cernis.
si minus offendit vitam vis horrida teli
ossibus
ac nervis disclusis intus adacta,
at tamen insequitur languor terraeque
petitus
suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
inter dumque quasi
exsurgendi incerta voluntas.
ergo corpoream naturam animi esse
necessest,
corporeis quoniam telis ictuque
laborat.
Is tibi nunc animus quali sit corpore et
unde
constiterit pergam rationem reddere dictis.
principio esse aio
persuptilem atque minutis
perquam corporibus factum constare. id ita
esse
hinc licet advertas animum, ut pernoscere
possis.
Nil adeo fieri celeri ratione
videtur,
quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
ocius ergo animus
quam res se perciet ulla,
ante oculos quorum in promptu natura videtur.
at
quod mobile tanto operest, constare rutundis
perquam seminibus debet
perquamque minutis,
momine uti parvo possint inpulsa moveri.
namque
movetur aqua et tantillo momine flutat,
quippe volubilibus parvisque creata
figuris.
at contra mellis constantior est natura
et pigri latices magis et
cunctantior actus:
haeret enim inter se magis omnis materiai
copia, ni
mirum quia non tam levibus extat
corporibus neque tam suptilibus atque
rutundis.
namque papaveris aura potest suspensa levisque
cogere ut ab
summo tibi diffluat altus acervus,
at contra lapidum coniectum
spicarumque
noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
et levissima
sunt, ita mobilitate fruuntur;
at contra quae cumque magis cum pondere
magno
asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
nunc igitur
quoniamst animi natura reperta
mobilis egregie, perquam constare
necessest
corporibus parvis et levibus atque rutundis.
quae tibi cognita
res in multis, o bone, rebus
utilis invenietur et opportuna
cluebit.
Haec quoque res etiam naturam dedicat
eius,
quam tenui constet textura quamque loco se
contineat parvo, si
possit conglomerari,
quod simul atque hominem leti secura quies
est
indepta atque animi natura animaeque recessit,
nil ibi libatum de toto
corpore cernas
ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
vitalem
praeter sensum calidumque vaporem.
ergo animam totam perparvis esse
necessest
seminibus nexam per venas viscera nervos,
qua tenus, omnis ubi e
toto iam corpore cessit,
extima membrorum circumcaesura tamen se
incolumem
praestat nec defit ponderis hilum.
quod genus est, Bacchi cum flos evanuit
aut cum
spiritus unguenti suavis diffugit in auras
aut aliquo cum iam
sucus de corpore cessit;
nil oculis tamen esse minor res ipsa
videtur
propterea neque detractum de pondere quicquam,
ni mirum quia multa
minutaque semina sucos
efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
quare
etiam atque etiam mentis naturam animaeque
scire licet perquam pauxillis esse
creatam
seminibus, quoniam fugiens nil ponderis
aufert.
Nec tamen haec simplex nobis natura putanda
est.
tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
mixta vapore, vapor porro
trahit aëra secum;
nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aër;
rara
quod eius enim constat natura, necessest
aëris inter eum primordia multa
moveri.
iam triplex animi est igitur natura reperta;
nec tamen haec sat
sunt ad sensum cuncta creandum,
nil horum quoniam recipit mens posse
creare
sensiferos motus, quae denique mente volutat.
quarta quoque his
igitur quaedam natura necessest
adtribuatur; east omnino nominis
expers;
qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
nec magis e parvis
et levibus ex elementis;
sensiferos motus quae didit prima per
artus.
prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
inde calor motus et
venti caeca potestas
accipit, inde aër, inde omnia
mobilitantur:
concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
omnia,
postremis datur ossibus atque medullis
sive voluptas est sive est contrarius
ardor.
nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
permanare
malum, quin omnia perturbentur
usque adeo [ut] vitae desit locus atque
animai
diffugiant partes per caulas corporis omnis.
sed plerumque fit in
summo quasi corpore finis
motibus: hanc ob rem vitam retinere
valemus.
Nunc ea quo pacto inter sese mixta
quibusque
compta modis vigeant rationem reddere aventem
abstrahit invitum
patrii sermonis egestas;
sed tamen, ut potero summatim attingere,
tangam.
inter enim cursant primordia principiorum
motibus inter se, nihil
ut secernier unum
possit nec spatio fieri divisa potestas,
sed quasi
multae vis unius corporis extant.
quod genus in quovis animantum viscere
volgo
est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
omnibus est unum
perfectum corporis augmen,
sic calor atque aër et venti caeca
potestas
mixta creant unam naturam et mobilis illa
vis, initum motus ab se
quae dividit ollis,
sensifer unde oritur primum per viscera motus.
nam
penitus prorsum latet haec natura subestque
nec magis hac infra quicquam est
in corpore nostro
atque anima est animae proporro totius ipsa.
quod genus
in nostris membris et corpore toto
mixta latens animi vis est animaeque
potestas,
corporibus quia de parvis paucisque creatast,
sic tibi nominis
haec expers vis, facta minutis
corporibus, latet atque animae quasi totius
ipsa
proporrost anima et dominatur corpore toto.
consimili ratione
necessest ventus et aër
et calor inter se vigeant commixta per artus
atque
aliis aliud subsit magis emineatque,
ut quiddam fieri videatur ab omnibus
unum,
ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
aëris interemant
sensum diductaque solvant.
est etiam calor ille animo, quem sumit, in
ira
cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
est et frigida multa,
comes formidinis, aura,
quae ciet horrorem membris et concitat artus;
est
etiam quoque pacati status aëris ille,
pectore tranquillo fit qui voltuque
sereno.
sed calidi plus est illis quibus acria corda
iracundaque mens
facile effervescit in ira,
quo genere in primis vis est violenta
leonum,
pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
nec capere irarum
fluctus in pectore possunt.
at ventosa magis cervorum frigida mens est
et
gelidas citius per viscera concitat auras,
quae tremulum faciunt membris
existere motum.
at natura boum placido magis aëre vivit
nec nimis irai fax
umquam subdita percit
fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
nec
gelidis torpet telis perfixa pavoris;
interutrasque sitast cervos saevosque
leones.
sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
constituat pariter
quosdam, tamen illa relinquit
naturae cuiusque animi vestigia prima.
nec
radicitus evelli mala posse putandumst,
quin proclivius hic iras decurrat ad
acris,
ille metu citius paulo temptetur, at ille
tertius accipiat quaedam
clementius aequo.
inque aliis rebus multis differre necessest
naturas
hominum varias moresque sequacis;
quorum ego nunc nequeo caecas exponere
causas
nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
principiis, unde haec
oritur variantia rerum.
illud in his rebus video firmare potesse,
usque
adeo naturarum vestigia linqui
parvola, quae nequeat ratio depellere
nobis,
ut nihil inpediat dignam dis degere
vitam.
Haec igitur natura tenetur corpore ab
omni
ipsaque corporis est custos et causa salutis;
nam communibus inter se
radicibus haerent
nec sine pernicie divelli posse videntur.
quod genus e
thuris glaebis evellere odorem
haud facile est, quin intereat natura quoque
eius,
sic animi atque animae naturam corpore toto
extrahere haut facile
est, quin omnia dissoluantur.
inplexis ita principiis ab origine
prima
inter se fiunt consorti praedita vita,
nec sibi quaeque sine
alterius vi posse videtur
corporis atque animi seorsum sentire
potestas,
sed communibus inter eas conflatur utrimque
motibus accensus
nobis per viscera sensus.
Praeterea corpus per se nec
gignitur umquam
nec crescit neque post mortem durare videtur.
non enim, ut
umor aquae dimittit saepe vaporem,
qui datus est, neque ea causa convellitur
ipse,
sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
discidium possunt artus
perferre relicti,
sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
ex
ineunte aevo sic corporis atque animai
mutua vitalis discunt contagia
motus,
maternis etiam membris alvoque reposta,
discidium [ut] nequeat
fieri sine peste maloque;
ut videas, quoniam coniunctast causa
salutis,
coniunctam quoque naturam consistere
eorum.
Quod super est, siquis corpus sentire
refutat
atque animam credit permixtam corpore toto
suscipere hunc motum
quem sensum nominitamus,
vel manifestas res contra verasque repugnat.
quid
sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
si non ipsa palam quod res dedit
ac docuit nos?
'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
perdit enim
quod non proprium fuit eius in aevo
multaque praeterea perdit quom expellitur
aevo.
Dicere porro oculos nullam rem cernere
posse,
sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
difficilest,
contra cum sensus ducat eorum;
sensus enim trahit atque acies detrudit ad
ipsas,
fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
lumina luminibus
quia nobis praepediuntur.
quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus
ipsi,
ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
praeterea si pro foribus
sunt lumina nostra,
iam magis exemptis oculis debere videtur
cernere res
animus sublatis postibus ipsis.
Illud in his rebus
nequaquam sumere possis,
Democriti quod sancta viri sententia
ponit,
corporis atque animi primordia singula primis
adposita alternis,
variare ac nectere membra.
nam cum multo sunt animae elementa minora
quam
quibus e corpus nobis et viscera constant,
tum numero quoque concedunt et
rara per artus
dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
quantula
prima queant nobis iniecta ciere
corpora sensiferos motus in corpore,
tanta
intervalla tenere exordia prima animai.
nam neque pulveris inter dum
sentimus adhaesum
corpore nec membris incussam sidere cretam,
nec nebulam
noctu neque arani tenvia fila
obvia sentimus, quando obretimur euntes,
nec
supera caput eiusdem cecidisse vietam
vestem nec plumas avium papposque
volantis,
qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
nec repentis itum
cuiusvis cumque animantis
sentimus nec priva pedum vestigia
quaeque,
corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
usque adeo prius
est in nobis multa ciendum
quam primordia sentiscant concussa
animai,
semina corporibus nostris inmixta per artus,
et quam in his
intervallis tuditantia possint
concursare coire et dissultare
vicissim.
Et magis est animus vitai claustra
coërcens
et dominantior ad vitam quam vis animai.
nam sine mente animoque
nequit residere per artus
temporis exiguam partem pars ulla animai,
sed
comes insequitur facile et discedit in auras
et gelidos artus in leti frigore
linquit.
at manet in vita cui mens animusque remansit,
quamvis est circum
caesis lacer undique membris;
truncus adempta anima circum membrisque
remota
vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
si non omnimodis, at
magna parte animai
privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
ut,
lacerato oculo circum si pupula mansit
incolumis, stat cernundi vivata
potestas,
dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
et circum caedas aciem
solamque relinquas;
id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
at si
tantula pars oculi media illa peresa est,
occidit extemplo lumen tenebraeque
secuntur,
incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
hoc anima atque
animus vincti sunt foedere semper.
Nunc age, nativos
animantibus et mortalis
esse animos animasque levis ut noscere
possis,
conquisita diu dulcique reperta labore
digna tua pergam disponere
carmina vita.
tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
atque animam
verbi causa cum dicere pergam,
mortalem esse docens, animum quoque dicere
credas,
qua tenus est unum inter se coniunctaque res
est.
Principio quoniam tenuem constare
minutis
corporibus docui multoque minoribus esse
principiis factam quam
liquidus umor aquai
aut nebula aut fumus;Ænam longe mobilitate
praestat et
a tenui causa magis icta movetur,
quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque
movetur;
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
exhalare vaporem
altaria ferreque fumum;
nam procul haec dubio nobis simulacra
gerunturÆ
nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
diffluere umorem et
laticem discedere cernis,
et nebula ac fumus quoniam discedit in
auras,
crede animam quoque diffundi multoque perire
ocius et citius
dissolvi in corpora prima,
cum semel ex hominis membris ablata
recessit;
quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
cum
cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
ac rarefactum detracto sanguine
venis,
aëre qui credas posse hanc cohiberier ullo,
corpore qui nostro
rarus magis incohibens sit?
Praeterea gigni pariter
cum corpore et una
crescere sentimus pariterque senescere mentem.
nam vel
ut infirmo pueri teneroque vagantur
corpore, sic animi sequitur sententia
tenvis.
inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
consilium quoque maius
et auctior est animi vis.
post ubi iam validis quassatum est viribus
aevi
corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
claudicat ingenium,
delirat lingua [labat] mens,
omnia deficiunt atque uno tempore
desunt.
ergo dissolui quoque convenit omnem animai
naturam, ceu fumus, in
altas aëris auras;
quando quidem gigni pariter pariterque videmus
crescere
et, [ut] docui, simul aevo fessa fatisci.
Huc accedit
uti videamus, corpus ut ipsum
suscipere inmanis morbos durumque
dolorem,
sic animum curas acris luctumque metumque;
quare participem leti
quoque convenit esse.
quin etiam morbis in corporis avius errat
saepe
animus; dementit enim deliraque fatur,
inter dumque gravi lethargo fertur in
altum
aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
unde neque exaudit voces
nec noscere voltus
illorum potis est, ad vitam qui revocantes
circum stant
lacrimis rorantes ora genasque.
quare animum quoque dissolui fateare
necessest,
quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
nam dolor ac
morbus leti fabricator uterquest,
multorum exitio perdocti quod sumus
ante.
[et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
et pariter mentem sanari
corpus inani]
denique cor, hominem cum vini vis penetravit
acris et in
venas discessit diditus ardor,
consequitur gravitas membrorum,
praepediuntur
crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
nant oculi,
clamor singultus iurgia gliscunt,
et iam cetera de genere hoc quae cumque
secuntur,
cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
conturbare animam
consuevit corpore in ipso?
at quae cumque queunt conturbari inque
pediri,
significant, paulo si durior insinuarit
causa, fore ut pereant
aevo privata futuro.
Quin etiam subito vi morbi saepe
coactus
ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
concidit et spumas
agit, ingemit et tremit artus,
desipit, extentat nervos, torquetur,
anhelat
inconstanter, et in iactando membra fatigat,
ni mirum quia vis
morbi distracta per artus
turbat agens animam, spumans [ut] in aequore
salso
ventorum validis fervescunt viribus undae.
exprimitur porro gemitus,
quia membra dolore
adficiuntur et omnino quod semina vocis
eliciuntur et
ore foras glomerata feruntur
qua quasi consuerunt et sunt munita
viai.
desipientia fit, quia vis animi atque animai
conturbatur et, ut
docui, divisa seorsum
disiectatur eodem illo distracta veneno.
inde ubi
iam morbi reflexit causa, reditque
in latebras acer corrupti corporis
umor,
tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
paulatim redit in
sensus animamque receptat.
haec igitur tantis ubi morbis corpore in
ipso
iactentur miserisque modis distracta laborent,
cur eadem credis sine
corpore in aëre aperto
cum validis ventis aetatem degere
posse?
Et quoniam mentem sanari corpus ut
aegrum
cernimus et flecti medicina posse videmus,
id quoque praesagit
mortalem vivere mentem.
addere enim partis aut ordine traiecere
aecumst
aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
commutare animum qui
cumque adoritur et infit
aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
at
neque transferri sibi partis nec tribui vult
inmortale quod est quicquam
neque defluere hilum;
nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
continuo
hoc mors est illius quod fuit ante.
ergo animus sive aegrescit, mortalia
signa
mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
usque adeo falsae
rationi vera videtur
res occurrere et effugium praecludere
eunti
ancipitique refutatu convincere
falsum.
Denique saepe hominem paulatim cernimus
ire
et membratim vitalem deperdere sensum;
in pedibus primum digitos
livescere et unguis,
inde pedes et crura mori, post inde per artus
ire
alios tractim gelidi vestigia leti.
scinditur atque animae haec quoniam
natura nec uno
tempore sincera existit, mortalis habendast.
quod si forte
putas ipsam se posse per artus
introsum trahere et partis conducere in
unum
atque ideo cunctis sensum diducere membris,
at locus ille tamen, quo
copia tanta animai
cogitur, in sensu debet maiore videri;
qui quoniam
nusquamst, ni mirum, ut diximus [ante>,
dilaniata foras dispargitur,
interit ergo.
quin etiam si iam libeat concedere falsum
et dare posse
animam glomerari in corpore eorum,
lumina qui lincunt moribundi
particulatim,
mortalem tamen esse animam fateare necesse
nec refert utrum
pereat dispersa per auras
an contracta suis e partibus obbrutescat,
quando
hominem totum magis ac magis undique sensus
deficit et vitae minus et minus
undique restat.
Et quoniam mens est hominis pars una
locoque
fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
atque alii sensus
qui vitam cumque gubernant,
et vel uti manus atque oculus naresve
seorsum
secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
sed tamen in parvo
lincuntur tempore tali,
sic animus per se non quit sine corpore et
ipso
esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
sive aliud quid vis
potius coniunctius ei
fingere, quandoquidem conexu corpus
adhaeret.
Denique corporis atque animi vivata
potestas
inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
nec sine corpore enim
vitalis edere motus
sola potest animi per se natura nec autem
cassum anima
corpus durare et sensibus uti.
scilicet avolsus radicibus ut nequit
ullam
dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
sic anima atque
animus per se nil posse videtur.
ni mirum quia [per] venas et viscera
mixtim,
per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
nec magnis
intervallis primordia possunt
libera dissultare, ideo conclusa
moventur
sensiferos motus, quos extra corpus in auras
aëris haut possunt
post mortem eiecta moveri
propterea quia non simili ratione
tenentur;
corpus enim atque animans erit aër, si cohibere
sese anima atque
in eos poterit concludere motus,
quos ante in nervis et in ipso corpore
agebat.
quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
tegmine et eiectis
extra vitalibus auris
dissolui sensus animi fateare necessest
atque
animam, quoniam coniunctast causa duobus.
Denique cum
corpus nequeat perferre animai
discidium, quin in taetro tabescat
odore,
quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
emanarit uti fumus
diffusa animae vis,
atque ideo tanta mutatum putre ruina
conciderit
corpus, penitus quia mota loco sunt
fundamenta foras manant animaeque per
artus
perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
atque foramina?
multimodis ut noscere possis
dispertitam animae naturam exisse per
artus
et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
quam prolapsa foras
enaret in aëris auras.
Quin etiam finis dum vitae
vertitur intra,
saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
ire anima ac
toto solui de corpore [tota]
et quasi supremo languescere tempore
voltus
molliaque exsangui cadere omnia [corpore] membra.
quod genus est,
animo male factum cum perhibetur
aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et
omnes
extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
conquassatur enim tum
mens animaeque potestas
omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
ut
gravior paulo possit dissolvere causa.
Quid dubitas
tandem quin extra prodita corpus
inbecilla foras in aperto, tegmine
dempto,
non modo non omnem possit durare per aevom,
sed minimum quodvis
nequeat consistere tempus?
nec sibi enim quisquam moriens sentire
videtur
ire foras animam incolumem de corpore toto,
nec prius ad iugulum
et supera succedere fauces,
verum deficere in certa regione locatam;
ut
sensus alios in parti quemque sua scit
dissolui. quod si inmortalis nostra
foret mens,
non tam se moriens dissolvi conquereretur,
sed magis ire foras
vestemque relinquere, ut anguis.
Denique cur animi
numquam mens consiliumque
gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed
unis
sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
si non certa loca ad
nascendum reddita cuique
sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
atque
ita multimodis partitis artubus esse,
membrorum ut numquam existat
praeposterus ordo?
usque adeo sequitur res rem, neque flamma
creari
fluminibus solitast neque in igni gignier
algor.
Praeterea si inmortalis natura animaist
et
sentire potest secreta a corpore nostro,
quinque, ut opinor, eam faciundum
est sensibus auctam.
nec ratione alia nosmet proponere nobis
possumus
infernas animas Acherunte vagare.
pictores itaque et scriptorum saecla
priora
sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
at neque sorsum oculi
neque nares nec manus ipsa
esse potest animae neque sorsum lingua neque
aures;
haud igitur per se possunt sentire neque
esse.
Et quoniam toto sentimus corpore
inesse
vitalem sensum et totum esse animale videmus,
si subito medium
celeri praeciderit ictu
vis aliqua, ut sorsum partem secernat
utramque,
dispertita procul dubio quoque vis animai
et discissa simul cum
corpore dissicietur.
at quod scinditur et partis discedit in
ullas,
scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
falciferos memorant
currus abscidere membra
saepe ita de subito permixta caede calentis,
ut
tremere in terra videatur ab artubus id quod
decidit abscisum, cum mens tamen
atque hominis vis
mobilitate mali non quit sentire dolorem;
et simul in
pugnae studio quod dedita mens est,
corpore relicuo pugnam caedesque
petessit,
nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
inter equos abstraxe
rotas falcesque rapaces,
nec cecidisse alius dextram, cum scandit et
instat.
inde alius conatur adempto surgere crure,
cum digitos agitat
propter moribundus humi pes.
et caput abscisum calido viventeque
trunco
servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
donec reliquias
animai reddidit omnes.
quin etiam tibi si, lingua vibrante,
minanti
serpentis cauda, procero corpore, utrumque
sit libitum in multas
partis discidere ferro,
omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
volnere
tortari et terram conspargere tabo,
ipsam seque retro partem petere ore
priorem,
volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
omnibus esse igitur
totas dicemus in illis
particulis animas? at ea ratione sequetur
unam
animantem animas habuisse in corpore multas.
ergo divisast ea quae fuit una
simul cum
corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
in multas
quoniam partis disciditur aeque.
Praeterea si
inmortalis natura animai
constat et in corpus nascentibus insinuatur,
cur
super ante actam aetatem meminisse nequimus
[interisse et quae nunc est nunc
esse creatam]
nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
nam si tanto
operest animi mutata potestas,
omnis ut actarum exciderit retinentia
rerum,
non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
qua propter fateare
necessest quae fuit ante
interiisse, et quae nunc est nunc esse
creatam.
Praeterea si iam perfecto corpore
nobis
inferri solitast animi vivata potestas
tum cum gignimur et vitae cum
limen inimus,
haud ita conveniebat uti cum corpore et una
cum membris
videatur in ipso sanguine cresse,
sed vel ut in cavea per se sibi vivere
solam
convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
quare etiam atque
etiam neque originis esse putandumst
expertis animas nec leti lege
solutas;
nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
corporibus
nostris extrinsecus insinuatas,
quod fieri totum contra manifesta docet
res
Ænamque ita conexa est per venas viscera nervos
ossaque, uti dentes
quoque sensu participentur;
morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
et
lapis oppressus subitis e frugibus asperÆ
nec, tam contextae cum sint, exire
videntur
incolumes posse et salvas exsolvere sese
omnibus e nervis atque
ossibus articulisque,
quod si forte putas extrinsecus insinuatam
permanare
animam nobis per membra solere,
tanto quique magis cum corpore fusa
peribit;
quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
dispertitur enim
per caulas corporis omnis.
ut cibus, in membra atque artus cum diditur
omnis,
disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
sic anima atque animus
quamvis [est] integra recens [in]
corpus eunt, tamen in manando
dissoluuntur,
dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
particulae
quibus haec animi natura creatur,
quae nunc in nostro dominatur corpore
nata
ex illa quae tunc periit partita per artus.
quapropter neque natali
privata videtur
esse die natura animae nec funeris
expers.
Semina praeterea linquontur necne
animai
corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
haut erit ut
merito inmortalis possit haberi,
partibus amissis quoniam libata
recessit.
sin ita sinceris membris ablata profugit,
ut nullas partis in
corpore liquerit ex se,
unde cadavera rancenti iam viscere vermes
expirant
atque unde animantum copia tanta
exos et exanguis tumidos perfluctuat
artus?
quod si forte animas extrinsecus insinuari?
vermibus et privas in
corpora posse venire
credis nec reputas cur milia multa
animarum
conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
quaerendum
videatur et in discrimen agendum,
utrum tandem animae venentur semina
quaeque
vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
an quasi
corporibus perfectis insinuentur.
at neque cur faciant ipsae quareve
laborent
dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
sollicitae
volitant morbis alguque fameque;
corpus enim magis his vitiis adfine
laborat,
et mala multa animus contage fungitur eius.
sed tamen his esto
quamvis facere utile corpus,
cum subeant; at qua possint via nulla
videtur.
haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
nec tamen est
ut qui [cum] perfectis insinuentur
corporibus; neque enim poterunt suptiliter
esse
conexae neque consensu contagia
fient.
Denique cur acris violentia triste
leonum
seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
a patribus datur
et [a] patrius pavor incitat artus,
et iam cetera de genere hoc cur omnia
membris
ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
si non, certa suo quia
semine seminioque
vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
quod si
inmortalis foret et mutare soleret
corpora, permixtis animantes moribus
essent,
effugeret canis Hyrcano de semine saepe
cornigeri incursum cervi
tremeretque per auras
aëris accipiter fugiens veniente columba,
desiperent
homines, saperent fera saecla ferarum.
illud enim falsa fertur ratione, quod
aiunt
inmortalem animam mutato corpore flecti;
quod mutatur enim,
dissolvitur, interit ergo;
traiciuntur enim partes atque ordine
migrant;
quare dissolui quoque debent posse per artus,
denique ut
intereant una cum corpore cunctae.
sin animas hominum dicent in corpora
semper
ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
stulta queat fieri, nec
prudens sit puer ullus,
[si non, certa suo quia semine seminioque]
nec tam
doctus equae pullus quam fortis equi vis.
scilicet in tenero tenerascere
corpore mentem
confugient. quod si iam fit, fateare necessest
mortalem
esse animam, quoniam mutata per artus
tanto opere amittit vitam sensumque
priorem.
quove modo poterit pariter cum corpore quoque
confirmata cupitum
aetatis tangere florem
vis animi, nisi erit consors in origine
prima?
quidve foras sibi vult membris exire senectis?
an metuit conclusa
manere in corpore putri
et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
obruat?
at non sunt immortali ulla pericla.
Denique conubia
ad Veneris partusque ferarum
esse animas praesto deridiculum esse
videtur,
expectare immortalis mortalia membra
innumero numero certareque
praeproperanter
inter se quae prima potissimaque insinuetur;
si non forte
ita sunt animarum foedera pacta,
ut quae prima volans advenerit
insinuetur
prima neque inter se contendant viribus
hilum.
Denique in aethere non arbor, non aequore in
alto
nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
nec cruor in lignis
neque saxis sucus inesse.
certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et
insit.
sic animi natura nequit sine corpore oriri
sola neque a nervis et
sanguine longius esse.
quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
in
capite aut umeris aut imis calcibus esse
posset et innasci quavis in parte
soleret,
tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
quod quoniam
nostro quoque constat corpore certum
dispositumque videtur ubi esse et
crescere possit
sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
totum
posse extra corpus durare genique.
quare, corpus ubi interiit, periisse
necessest
confiteare animam distractam in corpore toto.
quippe etenim
mortale aeterno iungere et una
consentire putare et fungi mutua
posse
desiperest; quid enim diversius esse putandumst
aut magis inter se
disiunctum discrepitansque,
quam mortale quod est inmortali atque
perenni
iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
praeterea
quaecumque manent aeterna necessest
aut quia sunt solido cum corpore respuere
ictus
nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
dissociare intus
partis, ut materiai
corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
aut ideo
durare aetatem posse per omnem,
plagarum quia sunt expertia sicut
inanest,
quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
aut etiam quia
nulla loci sit copia circum,
quo quasi res possint discedere
dissoluique,
sicut summarum summast aeterna, neque extra
quis locus est
quo diffugiant neque corpora sunt quae
possint incidere et valida dissolvere
plaga.
Quod si forte ideo magis inmortalis
habendast,
quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
aut quia non veniunt
omnino aliena salutis,
aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
pulsa
prius quam quid noceant sentire queamus,
* * *
praeter enim quam quod
morbis cum corporis aegret,
advenit id quod eam de rebus saepe
futuris
macerat inque metu male habet curisque fatigat,
praeteritisque
male admissis peccata remordent.
adde furorem animi proprium atque oblivia
rerum,
adde quod in nigras lethargi mergitur
undas.
Nil igitur mors est ad nos neque pertinet
hilum,
quandoquidem natura animi mortalis habetur.
et vel ut ante acto
nihil tempore sensimus aegri,
ad confligendum venientibus undique
Poenis,
omnia cum belli trepido concussa tumultu
horrida contremuere sub
altis aetheris auris,
in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
omnibus
humanis esset terraque marique,
sic, ubi non erimus, cum corporis atque
animai
discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
scilicet haud nobis
quicquam, qui non erimus tum,
accidere omnino poterit sensumque
movere,
non si terra mari miscebitur et mare caelo.
et si iam nostro
sentit de corpore postquam
distractast animi natura animaeque
potestas,
nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
corporis atque
animae consistimus uniter apti.
nec, si materiem nostram collegerit
aetas
post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
atque iterum nobis
fuerint data lumina vitae,
pertineat quicquam tamen ad nos id quoque
factum,
interrupta semel cum sit repetentia nostri.
et nunc nil ad nos de
nobis attinet, ante
qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit
angor.
nam cum respicias inmensi temporis omne
praeteritum spatium, tum
motus materiai
multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
semina
saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
haec eadem, quibus e nunc nos
sumus, ante fuisse.
nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
inter
enim iectast vitai pausa vageque
deerrarunt passim motus ab sensibus
omnes.
debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
ipse quoque esse in
eo tum tempore, cui male possit
accidere. id quoniam mors eximit, esseque
prohibet
illum cui possint incommoda conciliari,
scire licet nobis nihil
esse in morte timendum
nec miserum fieri qui non est posse, neque
hilum
differre an nullo fuerit iam tempore natus,
mortalem vitam mors cum
inmortalis ademit.
Proinde ubi se videas hominem
indignarier ipsum,
post mortem fore ut aut putescat corpore posto
aut
flammis interfiat malisve ferarum,
scire licet non sincerum sonere atque
subesse
caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
credere se
quemquam sibi sensum in morte futurum;
non, ut opinor, enim dat quod
promittit et unde
nec radicitus e vita se tollit et eicit,
sed facit esse
sui quiddam super inscius ipse.
vivus enim sibi cum proponit quisque
futurum,
corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
ipse sui miseret;
neque enim se dividit illim
nec removet satis a proiecto corpore et
illum
se fingit sensuque suo contaminat astans.
hinc indignatur se
mortalem esse creatum
nec videt in vera nullum fore morte alium se,
qui
possit vivus sibi se lugere peremptum
stansque iacentem [se] lacerari urive
dolere.
nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
tractari, non
invenio qui non sit acerbum
ignibus inpositum calidis torrescere
flammis
aut in melle situm suffocari atque rigere
frigore, cum summo
gelidi cubat aequore saxi,
urgerive superne obrutum pondere
terrae.
'Iam iam non domus accipiet te laeta neque
uxor
optima, nec dulces occurrent oscula nati
praeripere et tacita pectus
dulcedine tangent.
non poteris factis florentibus esse tuisque
praesidium.
misero misere' aiunt 'omnia ademit
una dies infesta tibi tot praemia
vitae.'
illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
iam desiderium rerum
super insidet una.'
quod bene si videant animo dictisque
sequantur,
dissoluant animi magno se angore metuque.
'tu quidem ut es leto
sopitus, sic eris aevi
quod super est cunctis privatus doloribus
aegris;
at nos horrifico cinefactum te prope busto
insatiabiliter
deflevimus, aeternumque
nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
illud
ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
tanto opere, ad somnum si res
redit atque quietem,
cur quisquam aeterno possit tabescere
luctu.
Hoc etiam faciunt ubi discubuere
tenentque
pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
ex animo ut
dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
iam fuerit neque post umquam
revocare licebit.'
tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
quod
sitis exurat miseros atque arida torrat,
aut aliae cuius desiderium insideat
rei.
nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
cum pariter mens et
corpus sopita quiescunt;
nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
nec
desiderium nostri nos adficit ullum,
et tamen haud quaquam nostros tunc illa
per artus
longe ab sensiferis primordia motibus errant,
cum correptus homo
ex somno se colligit ipse.
multo igitur mortem minus ad nos esse
putandumst,
si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
maior enim
turbae disiectus materiai
consequitur leto nec quisquam expergitus
extat,
frigida quem semel est vitai pausa secuta.
Denique si vocem rerum natura repente.
mittat et hoc alicui nostrum sic
increpet ipsa:
'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis
aegris
luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
nam [si] grata
fuit tibi vita ante acta priorque
et non omnia pertusum congesta quasi in
vas
commoda perfluxere atque ingrata interiere;
cur non ut plenus vitae
conviva recedis
aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
sin ea quae
fructus cumque es periere profusa
vitaque in offensost, cur amplius addere
quaeris,
rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
non potius
vitae finem facis atque laboris?
nam tibi praeterea quod machiner
inveniamque,
quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
si tibi non
annis corpus iam marcet et artus
confecti languent, eadem tamen omnia
restant,
omnia si perges vivendo vincere saecla,
atque etiam potius, si
numquam sis moriturus',
quid respondemus, nisi iustam intendere
litem
naturam et veram verbis exponere causam?
grandior hic vero si iam
seniorque queratur
atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
non merito
inclamet magis et voce increpet acri:
'aufer abhinc lacrimas, baratre, et
compesce querellas.
omnia perfunctus vitai praemia marces;
sed quia semper
aves quod abest, praesentia temnis,
inperfecta tibi elapsast ingrataque
vita,
et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
quam satur ac plenus
possis discedere rerum.
nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
aequo
animoque, age dum, magnis concede necessis?'
iure, ut opinor, agat, iure
increpet inciletque;
cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
semper, et
ex aliis aliud reparare necessest.
Nec quisquam in
baratrum nec Tartara deditur atra;
materies opus est, ut crescant postera
saecla;
quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
nec minus ergo ante
haec quam tu cecidere cadentque.
sic alid ex alio numquam desistet
oriri
vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
respice item quam nil ad
nos ante acta vetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
hoc
igitur speculum nobis natura futuri
temporis exponit post mortem denique
nostram.
numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
quicquam, non
omni somno securius exstat?
Atque ea ni mirum quae
cumque Acherunte profundo
prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
nec
miser inpendens magnum timet aëre saxum
Tantalus, ut famast, cassa formidine
torpens;
sed magis in vita divom metus urget inanis
mortalis casumque
timent quem cuique ferat fors.
nec Tityon volucres ineunt Acherunte
iacentem
nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
perpetuam aetatem
possunt reperire profecto.
quam libet immani proiectu corporis exstet,
qui
non sola novem dispessis iugera membris
optineat, sed qui terrai totius
orbem,
non tamen aeternum poterit perferre dolorem
nec praebere cibum
proprio de corpore semper.
sed Tityos nobis hic est, in amore
iacentem
quem volucres lacerant atque exest anxius angor
aut alia quavis
scindunt cuppedine curae.
Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos
est,
qui petere a populo fasces saevasque secures
imbibit et semper victus
tristisque recedit.
nam petere imperium, quod inanest nec datur
umquam,
atque in eo semper durum sufferre laborem,
hoc est adverso
nixantem trudere monte
saxum, quod tamen [e] summo iam vertice
rusum
volvitur et plani raptim petit aequora campi.
deinde animi ingratam
naturam pascere semper
atque explere bonis rebus satiareque numquam,
quod
faciunt nobis annorum tempora, circum
cum redeunt fetusque ferunt variosque
lepores,
nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
hoc, ut opinor, id
est, aevo florente puellas
quod memorant laticem pertusum congerere in
vas,
quod tamen expleri nulla ratione potestur.
Cerberus et Furiae iam
vero et lucis egestas,
Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
qui
neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
sed metus in vita poenarum pro
male factis
est insignibus insignis scelerisque luela,
carcer et
horribilis de saxo iactus deorsum,
verbera carnifices robur pix lammina
taedae;
quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
praemetuens
adhibet stimulos torretque flagellis,
nec videt interea qui terminus esse
malorum
possit nec quae sit poenarum denique finis,
atque eadem metuit
magis haec ne in morte gravescant.
hic Acherusia fit stultorum denique
vita.
Hoc etiam tibi tute interdum dicere
possis.
'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
qui melior multis
quam tu fuit, improbe, rebus.
inde alii multi reges rerumque
potentes
occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
ille quoque ipse,
viam qui quondam per mare magnum
stravit iterque dedit legionibus ire per
altum
ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
et contempsit equis
insultans murmura ponti,
lumine adempto animam moribundo corpore
fudit.
Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
ossa dedit terrae
proinde ac famul infimus esset.
adde repertores doctrinarum atque
leporum,
adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
sceptra potitus
eadem aliis sopitus quietest.
denique Democritum post quam matura
vetustas
admonuit memores motus languescere mentis,
sponte sua leto caput
obvius optulit ipse.
ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
qui genus
humanum ingenio superavit et omnis
restinxit stellas exortus ut aetherius
sol.
tu vero dubitabis et indignabere obire?
mortua cui vita est prope iam
vivo atque videnti,
qui somno partem maiorem conteris aevi,
et viligans
stertis nec somnia cernere cessas
sollicitamque geris cassa formidine
mentem
nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
ebrius urgeris
multis miser undique curis
atque animo incerto fluitans errore
vagaris.'
Si possent homines, proinde ac sentire
videntur
pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
e quibus id fiat
causis quoque noscere et unde
tanta mali tam quam moles in pectore
constet,
haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
quid sibi
quisque velit nescire et quaerere semper,
commutare locum, quasi onus
deponere possit.
exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
esse domi quem
pertaesumst, subitoque [revertit>,
quippe foris nihilo melius qui sentiat
esse.
currit agens mannos ad villam praecipitanter
auxilium tectis quasi
ferre ardentibus instans;
oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
aut
abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
aut etiam properans urbem petit
atque revisit.
hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut
fit,
effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
propterea, morbi
quia causam non tenet aeger;
quam bene si videat, iam rebus quisque
relictis
naturam primum studeat cognoscere rerum,
temporis aeterni
quoniam, non unius horae,
ambigitur status, in quo sit mortalibus
omnis
aetas, post mortem quae restat cumque
manendo.
Denique tanto opere in dubiis trepidare
periclis
quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
certe equidem finis
vitae mortalibus adstat
nec devitari letum pote, quin obeamus.
praeterea
versamur ibidem atque insumus usque
nec nova vivendo procuditur ulla
voluptas;
sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
cetera; post
aliud, cum contigit illud, avemus
et sitis aequa tenet vitai semper
hiantis.
posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
quidve ferat
nobis casus quive exitus instet.
nec prorsum vitam ducendo demimus
hilum
tempore de mortis nec delibare valemus,
quo minus esse diu possimus
forte perempti.
proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
mors
aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
nec minus ille diu iam non erit, ex
hodierno
lumine qui finem vitai fecit, et ille,
mensibus atque annis qui
multis occidit ante.
Lucretius | The Latin Library | The Classics Page |