TITI LVCRETI CARI DE RERVM NATVRA LIBER SECVNDVS
Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
e terra magnum alterius
spectare laborem;
non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
sed quibus
ipse malis careas quia cernere suavest.
suave etiam belli certamina magna
tueri 6
per campos instructa tua sine parte
pericli; 5
sed nihil dulcius est, bene quam munita
tenere 7
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde
queas alios passimque videre
errare atque viam palantis quaerere
vitae, 10
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies
niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.
o miseras
hominum mentes, o pectora caeca!
qualibus in tenebris vitae quantisque
periclis 15
degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
nihil aliud
sibi naturam latrare, nisi ut qui
corpore seiunctus dolor absit, mente
fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?
ergo corpoream ad naturam pauca
videmus 20
esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
delicias
quoque uti multas substernere possint
gratius inter dum, neque natura ipsa
requirit,
si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
lampadas igniferas
manibus retinentia
dextris, 25
lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
nec domus
argento fulget auroque renidet
nec citharae reboant laqueata aurataque
templa,
cum tamen inter se prostrati in gramine molli
propter aquae rivum
sub ramis arboris
altae 30
non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum
tempestas adridet et anni
tempora conspergunt viridantis floribus
herbas.
nec calidae citius decedunt corpore febres,
textilibus si in
picturis ostroque
rubenti 35
iacteris, quam si in plebeia veste cubandum
est.
quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
proficiunt neque
nobilitas nec gloria regni,
quod super est, animo quoque nil prodesse
putandum;
si non forte tuas legiones per loca
campi 40
fervere cum videas belli simulacra cientis,
subsidiis
magnis et opum vi constabilitas,
ornatas armis stlattas pariterque
animatas,
his tibi tum rebus timefactae religiones
effugiunt animo pavidae
mortisque
timores 45
tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
quod si
ridicula haec ludibriaque esse videmus,
re veraque metus hominum curaeque
sequaces
nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
audacterque inter reges
rerumque
potentis 50
versantur neque fulgorem reverentur ab auro
nec clarum
vestis splendorem purpureai,
quid dubitas quin omnis sit haec rationis
potestas,
omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
nam vel uti pueri
trepidant atque omnia
caecis 55
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
inter dum,
nihilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pavitant
finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non
radii solis neque lucida tela
diei 60
discutiant, sed naturae species
ratioque.
Nunc age, quo motu genitalia
materiai
corpora res varias gignant genitasque resolvant
et qua vi facere
id cogantur quaeque sit ollis
reddita mobilitas magnum per inane
meandi, 65
expediam: tu te dictis praebere memento.
nam certe non
inter se stipata cohaeret
materies, quoniam minui rem quamque videmus
et
quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
ex oculisque vetustatem subducere
nostris, 70
cum tamen incolumis videatur summa manere
propterea quia,
quae decedunt corpora cuique,
unde abeunt minuunt, quo venere augmine
donant.
illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
nec remorantur
ibi. sic rerum summa
novatur 75
semper, et inter se mortales mutua vivunt.
augescunt
aliae gentes, aliae minuuntur,
inque brevi spatio mutantur saecla
animantum
et quasi cursores vitai lampada
tradunt.
Si cessare putas rerum primordia
posse 80
cessandoque novos rerum progignere motus,
avius a vera
longe ratione vagaris.
nam quoniam per inane vagantur, cuncta
necessest
aut gravitate sua ferri primordia rerum
aut ictu forte alterius.
nam <cum> cita
saepe 85
obvia conflixere, fit ut diversa repente
dissiliant;
neque enim mirum, durissima quae sint
ponderibus solidis neque quicquam a
tergibus obstet.
et quo iactari magis omnia materiai
corpora pervideas,
reminiscere totius
imum 90
nil esse in summa, neque habere ubi corpora
prima
consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
inmensumque patere
in cunctas undique partis
pluribus ostendi et certa ratione
probatumst.
quod quoniam constat, ni mirum nulla quies
est 95
reddita corporibus primis per inane profundum,
sed magis
adsiduo varioque exercita motu
partim intervallis magnis confulta
resultant,
pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
et quae cumque
magis condenso
conciliatu 100
exiguis intervallis convecta resultant,
indupedita suis
perplexis ipsa figuris,
haec validas saxi radices et fera ferri
corpora
constituunt et cetera <de> genere horum.
paucula quae porro magnum per
inane
vagantur, 105
cetera dissiliunt longe longeque recursant
in magnis
intervallis; haec aera rarum
sufficiunt nobis et splendida lumina
solis.
multaque praeterea magnum per inane vagantur,
conciliis rerum quae
sunt reiecta nec
usquam 110
consociare etiam motus potuere
recepta.
Cuius, uti memoro, rei simulacrum et
imago
ante oculos semper nobis versatur et instat.
contemplator enim, cum
solis lumina cumque
inserti fundunt radii per opaca
domorum: 115
multa minuta modis multis per inane videbis
corpora
misceri radiorum lumine in ipso
et vel ut aeterno certamine proelia
pugnas
edere turmatim certantia nec dare pausam,
conciliis et discidiis
exercita
crebris; 120
conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
quale sit in
magno iactari semper inani.
dum taxat, rerum magnarum parva potest
res
exemplare dare et vestigia notitiai.
Hoc
etiam magis haec animum te advertere par
est 125
corpora quae in solis radiis turbare videntur,
quod
tales turbae motus quoque materiai
significant clandestinos caecosque
subesse.
multa videbis enim plagis ibi percita caecis
commutare viam
retroque repulsa
reverti 130
nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
scilicet
hic a principiis est omnibus error.
prima moventur enim per se primordia
rerum,
inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
et quasi proxima sunt ad
viris
principiorum, 135
ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
ipsaque
<pro>porro paulo maiora lacessunt.
sic a principiis ascendit motus et
exit
paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
illa quoque, in solis quae
lumine cernere
quimus 140
nec quibus id faciant plagis apparet
aperte.
Nunc quae mobilitas sit reddita
materiai
corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
primum aurora
novo cum spargit lumine terras
et variae volucres nemora avia
pervolitantes 145
aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
quam
subito soleat sol ortus tempore tali
convestire sua perfundens omnia
luce,
omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
at vapor is, quem sol
mittit, lumenque
serenum 150
non per inane meat vacuum; quo tardius ire
cogitur,
aerias quasi dum diverberat undas;
nec singillatim corpuscula quaeque
vaporis
sed complexa meant inter se conque globata;
qua propter simul
inter se retrahuntur et
extra 155
officiuntur, uti cogantur tardius ire.
at quae sunt
solida primordia simplicitate,
cum per inane meant vacuum nec res
remoratur
ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
unum, in quem
coepere, locum conixa
feruntur, 160
debent ni mirum praecellere mobilitate
et multo citius
ferri quam lumina solis
multiplexque loci spatium transcurrere
eodem
tempore quo solis pervolgant fulgura
caelum.
*
*
* 164ax
nec persectari primordia singula quaeque,
ut videant
qua quicque geratur cum ratione.
At quidam
contra haec, ignari materiai,
naturam non posse deum sine numine
reddunt
tanto opere humanis rationibus atmoderate
tempora mutare annorum
frugesque
creare 170
et iam cetera, mortalis quae suadet adire
ipsaque
deducit dux vitae dia voluptas
et res per Veneris blanditur saecla
propagent,
ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
constituisse deos
cum fingunt, omnibus
rebus 175
magno opere a vera lapsi ratione videntur.
nam quamvis
rerum ignorem primordia quae sint,
hoc tamen ex ipsis caeli rationibus
ausim
confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
nequaquam nobis
divinitus esse
creatam 180
naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
quae tibi
posterius, Memmi, faciemus aperta;
nunc id quod super est de motibus
expediemus.
Nunc locus est, ut opinor, in his
illud quoque rebus
confirmare tibi, nullam rem posse sua
vi 185
corpoream sursum ferri sursumque meare.
ne tibi dent in
eo flammarum corpora frudem;
sursus enim versus gignuntur et augmina
sumunt
et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
pondera, quantum in
se est, cum deorsum cuncta
ferantur. 190
nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
et celeri
flamma degustant tigna trabesque,
sponte sua facere id sine vi subiecta
putandum est.
quod genus e nostro com missus corpore sanguis
emicat
exultans alte spargitque
cruorem. 195
nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
respuat umor
aquae? nam quo magis ursimus altum
derecta et magna vi multi pressimus
aegre,
tam cupide sursum removet magis atque remittit,
plus ut parte foras
emergant
exiliantque. 200
nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus,
opinor,
quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
sic igitur debent
flammae quoque posse per auras
aeris expressae sursum succedere,
quamquam
pondera, quantum in <se> est, deorsum <de>ducere
pugnent. 205
nocturnasque faces caeli sublime volantis
nonne vides
longos flammarum ducere tractus
in quas cumque dedit partis natura
meatum?
non cadere in terras stellas et sidera cernis?
sol etiam
<caeli> de vertice dissipat
omnis 210
ardorem in partis et lumine conserit arva;
in terras
igitur quoque solis vergitur ardor.
transversosque volare per imbris fulmina
cernis,
nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
concursant; cadit in
terras vis flammea
volgo. 215
Illud in his quoque te rebus
cognoscere avemus,
corpora cum deorsum rectum per inane
feruntur
ponderibus propriis, incerto tempore ferme
incertisque locis
spatio depellere paulum,
tantum quod momen mutatum dicere
possis. 220
quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
imbris uti
guttae caderent per inane profundum
nec foret offensus natus nec plaga
creata
principiis; ita nihil umquam natura
creasset.
Quod si forte aliquis credit graviora
potesse 225
corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
incidere
ex supero levioribus atque ita plagas
gignere, quae possint genitalis reddere
motus,
avius a vera longe ratione recedit.
nam per aquas quae cumque
cadunt atque aera
rarum, 230
haec pro ponderibus casus celerare necessest
propterea
quia corpus aquae naturaque tenvis
aeris haud possunt aeque rem quamque
morari,
sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
at contra nulli de nulla
parte neque
ullo 235
tempore inane potest vacuum subsistere rei,
quin, sua
quod natura petit, concedere pergat;
omnia qua propter debent per inane
quietum
aeque ponderibus non aequis concita ferri.
haud igitur poterunt
levioribus incidere
umquam 240
ex supero graviora neque ictus gignere per se,
qui
varient motus, per quos natura gerat res.
quare etiam atque etiam paulum
inclinare necessest
corpora; nec plus quam minimum, ne fingere
motus
obliquos videamur et id res vera
refutet. 245
namque hoc in promptu manifestumque esse
videmus,
pondera, quantum in <se> est, non posse obliqua meare,
ex
supero cum praecipitant, quod cernere possis;
sed nihil omnino <recta>
regione viai
declinare quis est qui possit cernere
sese? 250
Denique si semper motu
conectitur omnis
et vetere exoritur <motus> novus ordine certo
nec
declinando faciunt primordia motus
principium quoddam, quod fati foedera
rumpat,
ex infinito ne causam causa
sequatur, 255
libera per terras unde haec animantibus exstat,
unde est
haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
per quam progredimur quo ducit quemque
voluptas,
declinamus item motus nec tempore certo
nec regione loci certa,
sed ubi ipsa tulit
mens? 260
nam dubio procul his rebus sua cuique
voluntas
principium dat et hinc motus per membra rigantur.
nonne vides
etiam patefactis tempore puncto
carceribus non posse tamen prorumpere
equorum
vim cupidam tam de subito quam mens avet
ipsa? 265
omnis enim totum per corpus materiai
copia conciri
debet, concita per artus
omnis ut studium mentis conixa sequatur;
ut
videas initum motus a corde creari
ex animique voluntate id procedere
primum, 270
inde dari porro per totum corpus et artus.
nec similest
ut cum inpulsi procedimus ictu
viribus alterius magnis magnoque
coactu;
nam tum materiem totius corporis omnem
perspicuumst nobis invitis
ire
rapique, 275
donec eam refrenavit per membra voluntas.
iamne vides
igitur, quamquam vis extera multos
pellat et invitos cogat procedere
saepe
praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
quiddam quod
contra pugnare obstareque
possit? 280
cuius ad arbitrium quoque copia materiai
cogitur inter
dum flecti per membra per artus
et proiecta refrenatur retroque
residit.
quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
esse aliam
praeter plagas et pondera
causam 285
motibus, unde haec est nobis innata potestas,
de nihilo
quoniam fieri nihil posse videmus.
pondus enim prohibet ne plagis omnia
fiant
externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
intestinum habeat cunctis
in rebus
agendis 290
et devicta quasi cogatur ferre patique,
id facit
exiguum clinamen principiorum
nec regione loci certa nec tempore
certo.
Nec stipata magis fuit umquam
materiai
copia nec porro maioribus
intervallis; 295
nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
qua
propter quo nunc in motu principiorum
corpora sunt, in eodem ante acta aetate
fuere
et post haec semper simili ratione ferentur,
et quae consuerint
gigni gignentur
eadem 300
condicione et erunt et crescent vique valebunt,
quantum
cuique datum est per foedera naturai.
nec rerum summam commutare ulla potest
vis;
nam neque quo possit genus ullum materiai
effugere ex omni quicquam
est <extra>, neque in
omne 305
unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
naturam
rerum mutare et vertere motus.
Illud in his
rebus non est mirabile, quare,
omnia cum rerum primordia sint in
motu,
summa tamen summa videatur stare
quiete, 310
praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
omnis
enim longe nostris ab sensibus infra
primorum natura iacet; qua propter, ubi
ipsa
cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
praesertim cum,
quae possimus cernere,
celent 315
saepe tamen motus spatio diducta locorum.
nam saepe in
colli tondentes pabula laeta
lanigerae reptant pecudes, quo quamque
vocantes
invitant herbae gemmantes rore recenti,
et satiati agni ludunt
blandeque
coruscant; 320
omnia quae nobis longe confusa videntur
et velut in
viridi candor consistere colli.
praeterea magnae legiones cum loca
cursu
camporum complent belli simulacra cientes,
fulgor ubi ad caelum se
tollit totaque
circum 325
aere renidescit tellus supterque virum vi
excitur
pedibus sonitus clamoreque montes
icti reiectant voces ad sidera mundi
et
circum volitant equites mediosque repente
tramittunt valido quatientes impete
campos; 330
et tamen est quidam locus altis montibus,
<unde>
stare videntur et in campis consistere
fulgor.
Nunc age, iam deinceps cunctarum
exordia rerum
qualia sint et quam longe distantia formis,
percipe,
multigenis quam sint variata
figuris; 335
non quo multa parum simili sint praedita forma,
sed quia
non volgo paria omnibus omnia constant.
nec mirum; nam cum sit eorum copia
tanta,
ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
debent ni mirum
non omnibus omnia
prorsum 340
esse pari filo similique adfecta
figura.
Praeterea genus humanum mutaeque
natantes
squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
et variae volucres,
laetantia quae loca aquarum
concelebrant circum ripas fontisque
lacusque, 345
et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
quorum
unum quidvis generatim sumere perge;
invenies tamen inter se differre
figuris.
nec ratione alia proles cognoscere matrem
nec mater posset
prolem; quod posse
videmus 350
nec minus atque homines inter se nota cluere.
nam saepe
ante deum vitulus delubra decora
turicremas propter mactatus concidit
aras
sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
at mater viridis saltus
orbata
peragrans 355
novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
omnia
convisens oculis loca, si queat usquam
conspicere amissum fetum, completque
querellis
frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
ad stabulum
desiderio perfixa
iuvenci, 360
nec tenerae salices atque herbae rore
vigentes
fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
oblectare animum
subitamque avertere curam,
nec vitulorum aliae species per pabula
laeta
derivare queunt animum curaque
levare; 365
usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
praeterea
teneri tremulis cum vocibus haedi
cornigeras norunt matres agnique
petulci
balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
ad sua quisque fere
decurrunt ubera
lactis. 370
Postremo quodvis frumentum
non tamen omne
quidque suo genere inter se simile esse videbis,
quin
intercurrat quaedam distantia formis.
concharumque genus parili ratione
videmus
pingere telluris gremium, qua mollibus
undis 375
litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
quare
etiam atque etiam simili ratione necessest,
natura quoniam constant neque
facta manu sunt
unius ad certam formam primordia rerum,
dissimili inter se
quaedam volitare
figura. 380
Perfacile est animi ratione
exsolvere nobis
quare fulmineus multo penetralior ignis
quam noster fluat
e taedis terrestribus ortus;
dicere enim possis caelestem fulminis
ignem
subtilem magis e parvis constare
figuris 385
atque ideo transire foramina quae nequit ignis
noster
hic e lignis ortus taedaque creatus.
praeterea lumen per cornum transit, at
imber
respuitur. quare, nisi luminis illa minora
corpora sunt quam de
quibus est liquor almus
aquarum? 390
et quamvis subito per colum vina videmus
perfluere, at
contra tardum cunctatur olivom,
aut quia ni mirum maioribus est
elementis
aut magis hamatis inter se perque plicatis,
atque ideo fit uti
non tam diducta
repente 395
inter se possint primordia singula quaeque
singula per
cuiusque foramina permanare.
Huc accedit uti
mellis lactisque liquores
iucundo sensu linguae tractentur in ore;
at
contra taetra absinthi natura
ferique 400
centauri foedo pertorquent ora sapore;
ut facile
agnoscas e levibus atque rutundis
esse ea quae sensus iucunde tangere
possunt,
at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
haec magis
hamatis inter se nexa
teneri 405
proptereaque solere vias rescindere nostris
sensibus
introituque suo perrumpere corpus.
omnia postremo bona sensibus et mala
tactu
dissimili inter se pugnant perfecta figura;
ne tu forte putes serrae
stridentis
acerbum 410
horrorem constare elementis levibus aeque
ac musaea
mele, per chordas organici quae
mobilibus digitis expergefacta
figurant;
neu simili penetrare putes primordia forma
in nares hominum, cum
taetra cadavera
torrent, 415
et cum scena croco Cilici perfusa recens est
araque
Panchaeos exhalat propter odores;
neve bonos rerum simili constare
colores
semine constituas, oculos qui pascere possunt,
et qui conpungunt
aciem lacrimareque
cogunt 420
aut foeda specie foedi turpesque videntur.
omnis enim,
sensus quae mulcet cumque, <tibi res>
haut sine principiali aliquo
levore creatast;
at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
non
aliquo sine materiae squalore
repertast. 425
Sunt etiam quae iam nec levia
iure putantur
esse neque omnino flexis mucronibus unca,
sed magis angellis
paulum prostantibus, <ut quae>
titillare magis sensus quam laedere
possint,
fecula iam quo de genere est inulaeque
sapores. 430
Denique iam calidos ignis
gelidamque pruinam
dissimili dentata modo conpungere sensus
corporis,
indicio nobis est tactus uterque.
tactus enim, tactus, pro divum numina
sancta,
corporis est sensus, vel cum res extera
sese 435
insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
aut
iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
aut ex offensu cum turbant corpore
in ipso,
semina confundunt inter se concita sensum;
ut si forte manu
quamvis iam corporis
ipse 440
tute tibi partem ferias atque experiare.
qua propter
longe formas distare necessest
principiis, varios quae possint edere
sensus.
Denique quae nobis durata ac spissa
videntur,
haec magis hamatis inter sese esse
necessest 445
et quasi ramosis alte compacta teneri.
in quo iam genere
in primis adamantina saxa
prima acie constant ictus contemnere sueta
et
validi silices ac duri robora ferri
aeraque quae claustris restantia
vociferantur. 450
illa quidem debent e levibus atque rutundis
esse magis,
fluvido quae corpore liquida constant.
namque papaveris haustus itemst
facilis quod aquarum;
nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
et
perculsus item proclive volubilis
exstat. 455
omnia postremo quae puncto tempore cernis
diffugere ut
fumum nebulas flammasque, necessest,
si minus omnia sunt e levibus atque
rotundis,
at non esse tamen perplexis indupedita,
pungere uti possint
corpus penetrareque
saxa, 460
nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
sensibus
dentatum, facile ut cognoscere possis
non e perplexis, sed acutis esse
elementis.
sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
sudor uti
maris est, minime mirabile
debet 465
*
*
* 465a
nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
est,
sed levibus <sunt hamata> admixta doloris
corpora. nec tamen haec
retineri hamata necessust:
scilicet esse globosa tamen, cum squalida
constent,
provolvi simul ut possint et laedere
sensus. 470
et quo mixta putes magis aspera levibus esse
principiis,
unde est Neptuni corpus acerbum,
est ratio secernendi seorsumque
videndi,
umor dulcis ubi per terras crebrius idem
percolatur, ut in foveam
fluat ac
mansuescat; 475
linquit enim supera taetri primordia viri,
aspera quo
magis in terris haerescere possint.
Quod
quoniam docui, pergam conectere rem quae
ex hoc apta fidem ducat, primordia
rerum
finita variare figurarum
ratione. 480
quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
esse
infinito debebunt corporis auctu.
namque in eadem una cuiusvis iam
brevitate
corporis inter se multum variare figurae
non possunt. fac enim
minimis e partibus
esse 485
corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
nempe ubi
eas partis unius corporis omnis,
summa atque ima locans, transmutans dextera
laevis,
omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
formai speciem
totius corporis
eius, 490
quod super est, si forte voles variare figuras,
addendum
partis alias erit. inde sequetur,
adsimili ratione alias ut postulet
ordo,
si tu forte voles etiam variare figuras.
ergo formarum novitatem
corporis
augmen 495
subsequitur. quare non est ut credere possis
esse
infinitis distantia semina formis,
ne quaedam cogas inmani
maximitate
esse, supra quod iam docui non posse probari.
iam tibi
barbaricae vestes Meliboeaque
fulgens 500
purpura Thessalico concharum tacta colore,
aurea pavonum
ridenti imbuta lepore
saecla novo rerum superata colore iacerent
et
contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
et cycnea mele Phoebeaque daedala
chordis 505
carmina consimili ratione oppressa silerent;
namque
aliis aliud praestantius exoreretur.
cedere item retro possent in
deteriores
omnia sic partis, ut diximus in melioris;
namque aliis aliud
retro quoque taetrius
esset 510
naribus auribus atque oculis orisque sapori.
quae
quoniam non sunt, <sed> rebus reddita certa
finis utrimque tenet
summam, fateare necessest
materiem quoque finitis differe figuris.
denique
ab ignibus ad gelidas hiemum usque
pruinas 515
finitumst retroque pari ratione remensumst.
omnis enim
calor ac frigus mediique tepores
interutrasque iacent explentes ordine
summam.
ergo finita distant ratione creata,
ancipiti quoniam mucroni
utrimque
notantur, 520
hinc flammis illinc rigidis infesta
pruinis.
Quod quoniam docui, pergam conectere
rem quae
ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
inter se simili quae
sunt perfecta figura,
infinita cluere. etenim distantia cum
sit 525
formarum finita, necesse est quae similes sint
esse
infinitas aut summam materiai
finitam constare, id quod non esse
probavi.
*
*
* 528a
versibus ostendam corpuscula materiai
ex infinito
summam rerum usque tenere
undique protelo plagarum continuato.
nam quod
rara vides magis esse animalia quaedam
fecundamque magis naturam cernis in
illis,
at regione locoque alio terrisque remotis
multa licet genere esse
in eo numerumque
repleri; 535
sicut quadripedum cum primis esse videmus
in genere
anguimanus elephantos, India quorum
milibus e multis vallo munitur
eburno,
ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
vis est, quarum nos
perpauca exempla
videmus. 540
sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
unica
res quaedem nativo corpore sola,
cui similis toto terrarum non sit, in
orbi;
infinita tamen nisi erit vis materiai,
unde ea progigni possit
concepta,
creari 545
non poterit neque, quod super est, procrescere
alique.
quippe etenim sumant alii finita per omne
corpora iactari unius
genitalia rei,
unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
materiae
tanto in pelago turbaque
aliena? 550
non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
sed quasi
naufragiis magnis multisque coortis
disiactare solet magnum mare transtra
cavernas
antemnas prorem malos tonsasque natantis,
per terrarum omnis oras
fluitantia
aplustra 555
ut videantur et indicium mortalibus edant,
infidi maris
insidias virisque dolumque
ut vitare velint, neve ullo tempore
credant,
subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
sic tibi si finita
semel primordia
quaedam 560
constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
disiectare
aestus diversi materiai,
numquam in concilium ut possint compulsa
coire
nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
quorum utrumque palam
fieri manifesta docet
res, 565
et res progigni et genitas procrescere posse.
esse
igitur genere in quovis primordia rerum
infinita palam est, unde omnia
suppeditantur.
Nec superare queunt motus itaque
exitiales
perpetuo neque in aeternum sepelire
salutem, 570
nec porro rerum genitales auctificique
motus perpetuo
possunt servare creata.
sic aequo geritur certamine principiorum
ex
infinito contractum tempore bellum.
nunc hic nunc illic superant vitalia
rerum 575
et superantur item. miscetur funere vagor,
quem pueri
tollunt visentis luminis oras;
nec nox ulla diem neque noctem aurora
secutast,
quae non audierit mixtos vagitibus aegris
ploratus, mortis
comites et funeris
atri. 580
Illud in his obsignatum
quoque rebus habere
convenit et memori mandatum mente tenere,
nil esse, in
promptu quorum natura videtur,
quod genere ex uno consistat
principiorum,
nec quicquam quod non permixto semine
constet. 585
et quod cumque magis vis multas possidet in se
atque
potestates, ita plurima principiorum
in sese genera ac varias docet esse
figuras.
Principio tellus habet in se corpora
prima,
unde mare inmensum volventes frigora
fontes 590
adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
nam multis
succensa locis ardent sola terrae,
ex imis vero furit ignibus impetus
Aetnae.
tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
gentibus humanis habet
unde extollere
possit, 595
unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
montivago
generi possit praebere ferarum.
quare magna deum mater materque ferarum
et
nostri genetrix haec dicta est corporis
una.
Hanc veteres Graium docti cecinere
poetae 600
sedibus in curru biiugos agitare leones,
aeris in spatio
magnam pendere docentes
tellurem neque posse in terra sistere
terram.
adiunxere feras, quia quamvis effera proles
officiis debet molliri
victa
parentum. 605
muralique caput summum cinxere corona,
eximiis munita
locis quia sustinet urbes.
quo nunc insigni per magnas praedita
terras
horrifice fertur divinae matris imago.
hanc variae gentes antiquo
more
sacrorum 610
Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
dant
comites, quia primum ex illis finibus edunt
per terrarum orbes fruges
coepisse creari.
Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
Matris et
ingrati genitoribus inventi
sint, 615
significare volunt indignos esse putandos,
vivam
progeniem qui in oras luminis edant.
tympana tenta tonant palmis et cymbala
circum
concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
et Phrygio stimulat
numero cava tibia
mentis, 620
telaque praeportant, violenti signa furoris,
ingratos
animos atque impia pectora volgi
conterrere metu quae possint numine
divae.
ergo cum primum magnas invecta per urbis
munificat tacita mortalis
muta
salute, 625
aere atque argento sternunt iter omne viarum
largifica
stipe ditantes ninguntque rosarum
floribus umbrantes matrem comitumque
catervam.
hic armata manus, Curetas nomine Grai
quos memorant, Phrygias
inter si forte
catervas 630
ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
terrificas
capitum quatientes numine cristas,
Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis
illum
vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
cum pueri circum
puerum pernice
chorea 635
[armat et in numerum pernice chorea]
armati in numerum
pulsarent aeribus aera,
ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
aeternumque
daret matri sub pectore volnus.
propterea magnam armati matrem
comitantur, 640
aut quia significant divam praedicere ut armis
ac
virtute velint patriam defendere terram
praesidioque parent decorique
parentibus esse.
quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
longe sunt
tamen a vera ratione
repulsa. 645
omnis enim per se divom natura necessest
inmortali aevo
summa cum pace fruatur
semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
nam
privata dolore omni, privata periclis,
ipsa suis pollens opibus, nihil indiga
nostri, 650
nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
terra
quidem vero caret omni tempore sensu,
et quia multarum potitur primordia
rerum,
multa modis multis effert in lumina solis.
hic siquis mare Neptunum
Cereremque
vocare 655
constituet fruges et Bacchi nomine abuti
mavolt quam
laticis proprium proferre vocamen,
concedamus ut hic terrarum dictitet
orbem
esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
religione animum turpi
contingere
parcat. 680
Saepe itaque ex uno tondentes
gramina
campo 660
lanigerae pecudes et equorum duellica proles
buceriaeque
greges eodem sub tegmine caeli
ex unoque sitim sedantes flumine
aquai
dissimili vivont specie retinentque parentum
naturam et mores
generatim quaeque
imitantur. 665
tanta est in quovis genere herbae materiai
dissimilis
ratio, tanta est in flumine quoque.
Hinc porro
quamvis animantem ex omnibus unam
ossa cruor venae calor umor viscera
nervi
constituunt, quae sunt porro distantia
longe, 670
dissimili perfecta figura
principiorum.
Tum porro quae cumque igni
flammata cremantur.
si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
unde
ignem iacere et lumen submittere possint
scintillasque agere ac late differre
favillam. 675
cetera consimili mentis ratione peragrans
invenies
igitur multarum semina rerum
corpore celare et varias cohibere
figuras.
Denique multa vides, quibus et color
et sapor una
reddita sunt cum odore in primis pleraque
poma. 681
haec igitur variis debent constare figuris;
nidor enim
penetrat qua fucus non it in artus,
fucus item sorsum, <sorsum> sapor
insinuatur
sensibus; ut noscas primis differre
figuris. 685
dissimiles igitur formae glomeramen in unum
conveniunt
et res permixto semine constant.
Quin etiam
passim nostris in versibus ipsis
multa elementa vides multis communia
verbis,
cum tamen inter se versus ac verba necesse
est 690
confiteare alia ex aliis constare elementis;
non quo
multa parum communis littera currat
aut nulla inter se duo sint ex omnibus
isdem,
sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
sic aliis in rebus
item communia
multa 695
multarum rerum cum sint, primordia rerum
dissimili tamen
inter se consistere summa
possunt; ut merito ex aliis constare
feratur
humanum genus et fruges arbustaque
laeta.
Nec tamen omnimodis conecti posse
putandum
est 700
omnia; nam volgo fieri portenta videres,
semiferas
hominum species existere et altos
inter dum ramos egigni corpore
vivo
multaque conecti terrestria membra marinis,
tum flammam taetro
spirantis ore
Chimaeras 705
pascere naturam per terras omniparentis.
quorum nil
fieri manifestum est, omnia quando
seminibus certis certa genetrice
creata
conservare genus crescentia posse videmus.
scilicet id certa fieri
ratione
necessust. 710
nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
corpora
discedunt conexaque convenientis
efficiunt motus; at contra aliena
videmus
reicere in terras naturam, multaque caecis
corporibus fugiunt e
corpore percita
plagis, 715
quae neque conecti quoquam potuere neque intus
vitalis
motus consentire atque imitari.
sed ne forte putes animalia sola
teneri
legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
nam vel uti tota
natura dissimiles
sunt 720
inter se genitae res quaeque, ita quamque
necessest
dissimili constare figura principiorum;
non quo multa parum
simili sint praedita forma,
sed quia non volgo paria omnibus omnia
constant.
semina cum porro distent, differre
necessust 725
intervalla vias conexus pondera plagas
concursus motus;
quae non animalia solum
corpora seiungunt, sed terras ac mare
totum
secernunt caelumque a terris omne
retentant.
Nunc age dicta meo dulci quaesita
labore 730
percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
principiis
esse, ante oculos quae candida cernis,
aut ea quae nigrant nigro de semine
nata;
nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
propterea gerere hunc
credas, quod
materiai 735
corpora consimili sint eius tincta colore;
nullus enim
color est omnino materiai
corporibus, neque par rebus neque denique
dispar.
in quae corpora si nullus tibi forte videtur
posse animi iniectus
fieri, procul avius
erras. 740
nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
dispexere,
tamen cognoscant corpora tactu
ex ineunte aevo nullo coniuncta
colore,
scire licet nostrae quoque menti corpora posse
vorti in notitiam
nullo circum lita
fuco. 745
denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
tangimus,
haud ullo sentimus tincta colore.
Quod quoniam
vinco fieri, nunc esse docebo.
omnis enim color omnino mutatur in
omnis;
quod facere haud ullo debent primordia
pacto; 750
immutabile enim quiddam superare necessest,
ne res ad
nihilum redigantur funditus omnes;
nam quod cumque suis mutatum finibus
exit,
continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
proinde colore cave
contingas semina
rerum, 755
ne tibi res redeant ad nihilum funditus
omnes.
Praeterea si nulla coloris principiis
est
reddita natura et variis sunt praedita formis,
e quibus omnigenus
gignunt variantque colores,
propterea magni quod refert, semina
quaeque 760
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter
se dent motus accipiantque,
perfacile extemplo rationem reddere
possis,
cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
marmoreo fieri
possint candore
repente, 765
ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
vertitur in
canos candenti marmore fluctus;
dicere enim possis, nigrum quod saepe
videmus,
materies ubi permixta est illius et ordo
principiis mutatus et
addita demptaque
quaedam, 770
continuo id fieri ut candens videatur et album.
quod si
caeruleis constarent aequora ponti
seminibus, nullo possent albescere
pacto;
nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
numquam in
marmoreum possunt migrare
colorem. 775
sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
quae
maris efficiunt unum purumque nitorem,
ut saepe ex aliis formis variisque
figuris
efficitur quiddam quadratum unaque figura,
conveniebat, ut in
quadrato cernimus
esse 780
dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
aut alio
in quovis uno puroque nitore
dissimiles longe inter se variosque
colores.
praeterea nihil officiunt obstantque figurae
dissimiles, quo
quadratum minus omne sit
extra; 785
at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
quo minus
esse uno possit res tota nitore.
Tum porro quae
ducit et inlicit ut tribuamus
principiis rerum non numquam causa
colores,
occidit, ex albis quoniam non alba
creantur, 790
nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
quippe
etenim multo proclivius exorientur
candida de nullo quam nigro nata
colore
aut alio quovis, qui contra pugnet et
obstet.
Praeterea quoniam nequeunt sine luce
colores 795
esse neque in lucem existunt primordia rerum,
scire
licet quam sint nullo velata colore;
qualis enim caecis poterit color esse
tenebris?
lumine quin ipso mutatur propterea quod
recta aut obliqua
percussus luce
refulget; 800
pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
quae sita
cervices circum collumque coronat;
namque alias fit uti claro sit rubra
pyropo,
inter dum quodam sensu fit uti videatur
inter caeruleum viridis
miscere
zmaragdos. 805
caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
consimili
mutat ratione obversa colores;
qui quoniam quodam gignuntur luminis
ictu,
scire licet, sine eo fieri non posse putandum
est.
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in
se 810
pupula, cum sentire colorem dicitur album,
atque aliud
porro, nigrum cum et cetera sentit,
nec refert ea quae tangas quo forte
colore
praedita sint, verum quali magis apta figura,
scire licet nihil
principiis opus esse
colore, 815
sed variis formis variantes edere
tactus.
Praeterea quoniam non certis certa
figuris
est natura coloris et omnia principiorum
formamenta queunt in
quovis esse nitore,
cur ea quae constant ex illis non pariter
sunt 820
omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
conveniebat
enim corvos quoque saepe volantis
ex albis album pinnis iactare colorem
et
nigros fieri nigro de semine cycnos
aut alio quovis uno varioque
colore. 825
Quin etiam quanto in partes
res quaeque minutas
distrahitur magis, hoc magis est ut cernere
possis
evanescere paulatim stinguique colorem;
ut fit ubi in parvas partis
discerpitur austrum:
purpura poeniceusque color clarissimus
multo, 830
filatim cum distractum est, disperditur omnis;
noscere
ut hinc possis prius omnem efflare colorem
particulas, quam discedant ad
semina rerum.
Postremo quoniam non omnia
corpora vocem
mittere concedis neque odorem, propterea
fit 835
ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
sic oculis
quoniam non omnia cernere quimus,
scire licet quaedam tam constare orba
colore
quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
nec minus haec
animum cognoscere posse
sagacem 840
quam quae sunt aliis rebus privata
notare.
Sed ne forte putes solo spoliata
colore
corpora prima manere, etiam secreta teporis
sunt ac frigoris omnino
calidique vaporis,
et sonitu sterila et suco ieiuna
feruntur, 845
nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
sicut
amaracini blandum stactaeque liquorem
et nardi florem, nectar qui naribus
halat,
cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
quod licet ac
possis reperire, inolentis
olivi 850
naturam, nullam quae mittat naribus auram,
quam minime
ut possit mixtos in corpore odores
concoctosque suo contractans perdere
viro,
propter eandem <rem> debent primordia rerum
non adhibere suum
gignundis rebus
odorem 855
nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
nec
simili ratione saporem denique quemquam
nec frigus neque item calidum
tepidumque vaporem,
cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia
constent,
molli lenta, fragosa putri, cava corpore
raro, 860
omnia sint a principiis seiuncta necessest,
inmortalia
si volumus subiungere rebus
fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
ne
tibi res redeant ad nihilum funditus
omnes.
Nunc ea quae sentire videmus cumque
necessest 865
ex insensilibus tamen omnia confiteare
principiis
constare. neque id manufesta refutant
nec contra pugnant, in promptu cognita
quae sunt,
sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
ex insensilibus,
quod dico, animalia
gigni. 870
quippe videre licet vivos existere vermes
stercore de
taetro, putorem cum sibi nacta est
intempestivis ex imbribus umida
tellus.
Praeterea cunctas itidem res vertere
sese.
vertunt se fluvii in frondes et pabula
laeta 875
in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
naturam,
et nostro de corpore saepe ferarum
augescunt vires et corpora
pennipotentum.
ergo omnes natura cibos in corpora viva
vertit et hinc
sensus animantum procreat
omnes, 880
non alia longe ratione atque arida ligna
explicat in
flammas et <in> ignis omnia versat.
iamne vides igitur magni primordia
rerum
referre in quali sint ordine quaeque locata
et commixta quibus dent
motus
accipiantque? 885
Tum porro, quid id est,
animum quod percutit, ipsum,
quod movet et varios sensus expromere
cogit,
ex insensilibus ne credas sensile gigni?
ni mirum lapides et ligna
et terra quod una
mixta tamen nequeunt vitalem reddere
sensum. 890
illud in his igitur rebus meminisse decebit,
non ex
omnibus omnino, quaecumque creant res
sensilia, extemplo me gigni dicere
sensus,
sed magni referre ea primum quantula constent,
sensile quae
faciunt, et qua sint praedita
forma, 895
motibus ordinibus posituris denique quae sint.
quarum
nil rerum in lignis glaebisque videmus;
et tamen haec, cum sunt quasi
putrefacta per imbres,
vermiculos pariunt, quia corpora materiai
antiquis
ex ordinibus permota nova
re 900
conciliantur ita ut debent animalia
gigni.
Deinde ex sensilibus qui sensile posse
creari
constituunt, porro ex aliis sentire
sueti
*
*
* 903a
mollia cum faciunt; nam sensus iungitur
omnis
visceribus nervis venis, quae cumque videmus
mollia mortali
consistere corpore creta.
sed tamen esto iam posse haec aeterna
manere;
nempe tamen debent aut sensum partis habere
aut similis totis
animalibus esse putari.
at nequeant per se partes sentire necesse
est: 910
namque animus sensus membrorum respuit omnis,
nec manus
a nobis potis est secreta neque ulla
corporis omnino sensum pars sola
tenere.
linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
vitali ut possint
consentire undique
sensu. 915
qui poterunt igitur rerum primordia dici
et leti vitare
vias, animalia cum sint,
atque animalia <sint> mortalibus una
eademque?
quod tamen ut possint, at coetu concilioque
nil facient praeter
volgum turbamque
animantum, 920
scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
inter sese
ullam rem gignere conveniundo.
sic itidem quae sentimus sentire
necessest.
quod si forte suum dimittunt corpore sensum
atque alium
capiunt, quid opus fuit adtribui id
quod 925
detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
quatinus
in pullos animalis vertier ova
cernimus alituum vermisque effervere
terra,
intempestivos quam putor cepit ob imbris,
scire licet gigni posse
ex non sensibus
sensus. 930
Quod si forte aliquis dicet,
dum taxat oriri
posse ex non sensu sensus mutabilitate,
aut aliquo tamquam
partu quod proditur extra,
huic satis illud erit planum facere atque
probare,
non fieri partum nisi concilio ante
coacto, 935
nec quicquam commutari sine
conciliatu.
Principio nequeunt ullius corporis
esse
sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
ni mirum quia materies
disiecta tenetur
aere fluminibus terris terraque
creatis, 940
nec congressa modo vitalis convenientes
contulit inter
se motus, quibus omnituentes
accensi sensus animantem quamque
tuentur.
Praeterea quamvis animantem grandior
ictus,
quam patitur natura, repente adfligit et
omnis 945
corporis atque animi pergit confundere
sensus.
dissoluuntur enim positurae principiorum
et penitus motus vitales
inpediuntur,
donec materies omnis concussa per artus
vitalis animae nodos
a corpore
solvit 950
dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
nam quid
praeterea facere ictum posse reamur
oblatum, nisi discutere ac dissolvere
quaeque?
fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
reliqui motus
vitalis vincere
saepe, 955
vincere et ingentis plagae sedare tumultus
inque suos
quicquid rursus revocare meatus
et quasi iam leti dominantem in corpore
motum
discutere ac paene amissos accendere sensus;
nam qua re potius leti
iam limine ab
ipso 960
ad vitam possint conlecta mente reverti,
quam quo
decursum prope iam siet ire et
abire?
Praeterea, quoniam dolor est, ubi
materiai
corpora vi quadam per viscera viva per artus
sollicitata suis
trepidant in sedibus
intus, 965
inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
scire
licet nullo primordia posse dolore
temptari nullamque voluptatem capere ex
se;
quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
corporibus, quorum motus
novitate
laborent 970
aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
haut
igitur debent esse ullo praedita sensu.
Denique
uti possint sentire animalia quaeque,
principiis si iam est sensus tribuendus
eorum,
quid, genus humanum propritim de quibus
auctumst? 975
scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
et lacrimis
spargunt rorantibus ora genasque
multaque de rerum mixtura dicere
callent
et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
quando quidem totis
mortalibus
adsimulata 980
ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
inde
alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
quippe sequar, quod cumque loqui
ridereque dices
et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
quod si
delira haec furiosaque cernimus
esse 985
et ridere potest non ex ridentibus auctus,
et sapere et
doctis rationem reddere dictis
non ex seminibus sapientibus atque
disertis,
qui minus esse queant ea quae sentire videmus
seminibus permixta
carentibus undique
sensu? 990
Denique caelesti sumus omnes
semine oriundi;
omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
umoris
guttas mater cum terra recepit,
feta parit nitidas fruges arbustaque
laeta
et genus humanum, parit omnia saecla
ferarum, 995
pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
et
dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
qua propter merito maternum nomen
adepta est.
cedit item retro, de terra quod fuit ante,
in terras, et quod
missumst ex aetheris
oris, 1000
id rursum caeli rellatum templa receptant.
nec sic
interemit mors res ut materiai
corpora conficiat, sed coetum dissupat
ollis;
inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
res ut convertant
formas mutentque
colores 1005
et capiant sensus et puncto tempore reddant;
ut noscas
referre earum primordia rerum
cum quibus et quali positura contineantur
et
quos inter se dent motus accipiantque,
neve putes aeterna penes residere
potesse 1010
corpora prima quod in summis fluitare videmus
rebus et
interdum nasci subitoque perire.
quin etiam refert nostris in versibus
ipsis
cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
namque eadem caelum
mare terras flumina
solem 1015
significant, eadem fruges arbusta animantis;
si non
omnia sunt, at multo maxima pars est
consimilis; verum positura discrepitant
res.
sic ipsis in rebus item iam materiai
[intervalla vias conexus pondera
plagas] 1020
concursus motus ordo positura figurae
cum permutantur,
mutari res quoque debent.
Nunc animum nobis
adhibe veram ad rationem.
nam tibi vehementer nova res molitur ad
auris
accedere et nova se species ostendere
rerum. 1025
sed neque tam facilis res ulla est, quin ea
primum
difficilis magis ad credendum constet, itemque
nil adeo magnum
neque tam mirabile quicquam,
quod non paulatim minuant mirarier
omnes,
principio caeli clarum purumque
colorem 1030
quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
lunamque
et solis praeclara luce nitorem;
omnia quae nunc si primum mortalibus
essent
ex improviso si sint obiecta repente,
quid magis his rebus poterat
mirabile
dici, 1035
aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
nil,
ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
quam tibi iam nemo fessus
satiate videndi,
suspicere in caeli dignatur lucida templa.
desine qua
propter novitate exterritus
ipsa 1040
expuere ex animo rationem, sed magis acri
iudicio
perpende, et si tibi vera videntur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere
contra.
quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
infinita foris
haec extra moenia
mundi, 1045
quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit
mens
atque animi iactus liber quo pervolet
ipse.
Principio nobis in cunctas undique
partis
et latere ex utroque <supra> supterque per omne
nulla est
finis; uti docui, res ipsaque per
se 1050
vociferatur, et elucet natura profundi.
nullo iam pacto
veri simile esse putandumst,
undique cum vorsum spatium vacet
infinitum
seminaque innumero numero summaque profunda
multimodis volitent
aeterno percita
motu, 1055
hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
nil agere
illa foris tot corpora materiai;
cum praesertim hic sit natura factus et
ipsa
sponte sua forte offensando semina rerum
multimodis temere in cassum
frustraque
coacta 1060
tandem coluerunt ea quae coniecta repente
magnarum
rerum fierent exordia semper,
terrai maris et caeli generisque
animantum.
quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
esse alios
alibi congressus
materiai, 1065
qualis hic est, avido complexu quem tenet
aether.
Praeterea cum materies est multa
parata,
cum locus est praesto nec res nec causa moratur
ulla, geri debent
ni mirum et confieri res.
nunc et seminibus si tanta est copia,
quantam 1070
enumerare aetas animantum non queat omnis,
quis eadem
natura manet, quae semina rerum
conicere in loca quaeque queat simili
ratione
atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
esse alios aliis
terrarum in partibus
orbis 1075
et varias hominum gentis et saecla
ferarum.
Huc accedit ut in summa res nulla sit
una,
unica quae gignatur et unica solaque crescat,
quin aliquoius siet
saecli permultaque eodem
sint genere. in primis animalibus indice
mente 1080
invenies sic montivagum genus esse ferarum,
sic
hominum geminam prolem, sic denique mutas
squamigerum pecudes et corpora
cuncta volantum.
qua propter caelum simili ratione fatendumst
terramque et
solem, lunam mare cetera quae
sunt, 1085
non esse unica, sed numero magis innumerali;
quando
quidem vitae depactus terminus alte
tam manet haec et tam nativo corpore
constant
quam genus omne, quod his generatimst rebus
abundans.
Quae bene cognita si teneas, natura
videtur 1090
libera continuo, dominis privata superbis,
ipsa sua per
se sponte omnia dis agere expers.
nam pro sancta deum tranquilla pectora
pace
quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
quis regere immensi
summam, quis habere
profundi 1095
indu manu validas potis est moderanter habenas,
quis
pariter caelos omnis convertere et omnis
ignibus aetheriis terras suffire
feracis,
omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
nubibus ut tenebras
faciat caelique
serena 1100
concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
saepe
suas disturbet et in deserta recedens
saeviat exercens telum, quod saepe
nocentes
praeterit exanimatque indignos inque
merentes?
Multaque post mundi tempus genitale
diemque 1105
primigenum maris et terrae solisque coortum
addita
corpora sunt extrinsecus, addita circum
semina, quae magnum iaculando
contulit omne,
unde mare et terrae possent augescere et unde
appareret
spatium caeli domus altaque
tecta 1110
tolleret a terris procul et consurgeret aer.
nam sua
cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
corpora distribuuntur et ad sua saecla
recedunt,
umor ad umorem, terreno corpore terra
crescit et ignem ignes
procudunt aetheraque
<aether>, 1115
donique ad extremum crescendi perfica finem
omnia
perduxit rerum natura creatrix;
ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur
intra
vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
omnibus hic aetas debet
consistere
rebus, 1120
hic natura suis refrenat viribus auctum.
nam quae
cumque vides hilaro grandescere adauctu
paulatimque gradus aetatis scandere
adultae,
plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
dum facile in
venas cibus omnis inditur et
dum 1125
non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
et plus
dispendi faciant quam vescitur aetas.
nam certe fluere atque recedere corpora
rebus
multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
donec alescendi
summum tetigere
cacumen. 1130
inde minutatim vires et robur adultum
frangit et in
partem peiorem liquitur aetas.
quippe etenim quanto est res amplior, augmine
adempto,
et quo latior est, in cunctas undique partis
plura modo dispargit
et a se corpora
mittit, 1135
nec facile in venas cibus omnis diditur ei
nec satis
est, pro quam largos exaestuat aestus,
unde queat tantum suboriri ac
subpeditare.
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
sunt et cum
externis succumbunt omnia
plagis, 1140
quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
nec
tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
corpora conficere et plagis infesta
domare.
Sic igitur magni quoque circum moenia
mundi
expugnata dabunt labem putrisque
ruinas; 1145
omnia debet enim cibus integrare novando
et fulcire
cibus, <cibus> omnia sustentare,
ne quiquam, quoniam nec venae
perpetiuntur
quod satis est, neque quantum opus est natura
ministrat.
Iamque adeo fracta est aetas
effetaque
tellus 1150
vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
saecla
deditque ferarum ingentia corpora partu.
haud, ut opinor, enim mortalia
saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arva
nec mare nec fluctus
plangentis saxa
crearunt, 1155
sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
praeterea
nitidas fruges vinetaque laeta
sponte sua primum mortalibus ipsa
creavit,
ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
quae nunc vix nostro
grandescunt aucta
labore, 1160
conterimusque boves et viris agricolarum,
conficimus
ferrum vix arvis suppeditati:
usque adeo parcunt fetus augentque
laborem.
iamque caput quassans grandis suspirat arator
crebrius, in cassum
magnos cecidisse
labores, 1165
et cum tempora temporibus praesentia
confert
praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
tristis item vetulae
vitis sator atque <vietae>
temporis incusat momen saeclumque
fatigat,
et crepat, antiquum genus ut pietate
repletum 1170
perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
cum minor
esset agri multo modus ante viritim;
nec tenet omnia paulatim tabescere et
ire
ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
Lucretius | The Latin Library | The Classics Page |