I. Plato omnem naturam rerum, quod eius ad animalia praecipua pertineat, trifariam divisit censuitque esse summos deos. Summum, medium et infimum fac intellegas non modo loci disclusione verum etiam naturae dignitate, quae et ipsa neque uno neque gemino modo sed pluribus cernitur. Ordiri tamen manifestius fuit a loci dispositione. Nam proinde ut maiestas postulabat, diis inmortalibus caelum dicavit, quos quidem deos caelites partim visu usurpamus, alios intellectu vestigamus. Ac visu quidem cernimus ...vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum; nec modo ista praecipua: diei opificem lunamque, solis aemulam, noctis decus, seu corniculata seu dividua seu protumida seu plena sit, varia ignium face, quando longius facessat a sole, tanto largius conlustrata, pari incremento itineris et luminis, mensem suis auctibus ac dehinc paribus dispendiis aestimans; sive illa proprio sed perpeti candore pollens, ut Chaldaei arbitrantur, parte luminis conpos, parte altera cassa fulgoris, pro circumversione oris discoloris multiiuga speciem sui variat, seu tota proprii candoris expers, alienae lucis indigua, denso corpore sed levi ceu quodam speculo radios solis obstipi vel adversi usurpat et, ut verbis utar Lucreti, notham iactat de corpore lucem;
II. utracumque harum vera sententia est nam hoc postea videro, tamen neque de luna neque de sole quisquam Graecus aut barbarus facile cunctaverit deos esse, nec modo istos, ut dixi, verum etiam quinque stellas, quae vulgo vagae ab inperitis nuncupantur, quae tamen indeflexo et certo et stato cursu meatus longe ordinatissimos divinis vicibus aeterno efficiunt. Varia quippe curriculi sui specie, sed una semper et aequabili pernicitate, tunc progressus, tunc vero regressus mirabili vicissitudine adsimulant pro situ et flexu et instituto circulorum, quos probe callet qui signorum ortus et obitus conperit. In eodem visibilium deorum numero cetera quoque sidera, qui cum Platone sentis, locato: Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones aliosque itidem radiantis deos, quibus caeli chorum comptum et coronatum suda tempestate visimus, pictis noctibus severa gratia, torvo decore, suspicientes in hoc perfectissimo mundi, ut ait Ennius, clipeo miris fulguribus variata caelamina. Est aliud deorum genus, quod natura visibus nostris denegavit, nec non tamen intellectu eos rimabundi contemplamur, acie mentis acrius contemplantes. Quorum in numero sunt illi duodecim (numero) situ nominum in duo versus ab Ennio coartati: Iuno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars, Mercurius, Iovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo ceterique id genus, quorum nomina quidem sunt nostris auribus iam diu cognita, potentiae vero animis coniectatae per varias utilitates in vita agenda animadversas in iis rebus, quibus eorum singuli curant.
III. Ceterum profana philosophiae turba inperitorum, vana sanctitudinis, priva verae rationis, inops religionis, inpos veritatis, scrupulosissimo culto, insolentissimo spretu deos neglegit, pars in superstitione, pars in contemptu timida vel tumida. Hoc namque cunctos deos in sublimi aetheris vertice locatos, ab humana contagione procul discretos plurimi sed non rite venerantur, omnes sed inscie metuunt, pauci sed impie diffitentur. Quos deos Plato existimat naturas incorporalis, animalis, neque fine ullo neque exordio, sed prorsus ac retro aeviternas, a corporis contagione suapte netura remotas, ingenio ad summam beatitudinem perfecto, nullius extrarii boni participatione sed ex sese bonas et ad omnia conpetentia sibi promptu facili, simplici, libero, absoluto. Quorum parentem, qui omnium rerum dominator atque auctor est, solutum ab omnibus nexibus patiendi aliquid gerendive, nulla vice ad alicuius rei munia obstrictum, cur ergo nunc dicere exordiar, cum Plato caelesti facundia praeditus, aequiperabilia diis inmortalibus disserens, frequentissime praedicet hunc solum maiestatis incredibili quadam nimietate et ineffabili non posse penuria sermonis humani quavis oratione vel modice conprehendi, vix sapientibus viris, cum se vigore animi, quantum licuit, a corpore removerunt, intellectum huius dei, id quoque interdum, velut in artissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare? Missum igitur hunc locum faciam, in quo non mihi (quidem) tantum, sed ne Platoni quidem meo quiverunt ulla verba pro amplitudine rei suppetere, [f]ac iam rebus mediocritatem meam [in] longe superantibus receptui canam tandemque orationem de caelo in terram devocabo. In qua praecipuum animal homines sumus, quamquam plerique se incuria verae disciplinae ita omnibus erroribus ac piacularibus depravaverint, sceleribus inbuerint et prope exesa mansuetudine generis sui inmane efferarint, ut possit videri nullum animal in terris homine postremius. Sed nunc non de errorum disputatione, sed de naturae distributione disserimus.
IV. Igitur homines ratione gaudentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, moribundis membris, levibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilis moribus, similibus erroribus, pervicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singillatim mortales, cunctim tamen universo genere perpetui, vicissim sufficienda prole mutabiles, volucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula vita, terras incolunt. Habetis interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentis loci sublimitate, vitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat et vivacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciva, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata sint, haec ad miserias infimata. Quid igitur? Nullone conexu natura se vinxit, sed in divinam et humanam partem partitam se et interruptam ac veluti debilem passa est? Nam, ut idem Plato ait, nullus deus miscetur hominibus, sed hoc praecipuum eorum sublimitatis specimen est, quod nulla adtrectatione nostra contaminantur. Pars eorum tantummodo obtutu hebeti visuntur, ut sidera, de quorum adhuc et magnitudine et coloribus homines ambigunt, ceteri autem solo intellectu neque prompto noscuntur. Quod quidem mirari super diis inmortalibus nequaquam congruerit, cum alioquin et inter homines, qui fortunae munere opulenti elatus et usque ad regni nutabilem suggestum et pendulum tribunal evectus est, raro aditu sit, longe remotis arbitris in quibusdam dignitatis suae penetralibus degens. Parit enim conversatio contemptum, raritas conciliat admirationem.
V. Quid igitur, orator, obiecerit aliqui, post istam caelestem quidem sed paene inhumanam tuam sententiam faciam, si omnino homines a diis inmortalibus procul repelluntur atque ita in haec terrae tartara relegantur, ut omnis sit illis adversus caelestes deos communio denegata nec quisquam eos e caelitum numero velut pastor vel equiso vel busequa ceu balantium vel hinnientium vel mugientium greges intervisat, qui ferocibus moderetur, morbidis medeatur, egenis opituletur? Nullus, inquis, deus humanis rebus intervenit: cui igitur preces allegabo? Cui votum nuncupabo? Cui victimam caedam? Quem miseris auxiliatorem, quem fautorem bonis, quem adversatorem malis in omni vita ciebo? Quem denique, quod frequentissimum est, iuri iurando arbitrum adhibebo? An ut Vergilianus Ascanius per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat? At enim, o Iule, pater tuus hoc iure iurando uti poterat inter Troianos stirpe cognatos et fortasse an inter Graecos proelio cognitos; at enim inter Rutulos recens cognitos si nemo huic capiti crediderit, quis pro te deus fidem dicet? An ut (se) ferocissimo Mezentio dextra et telum? Quippe haec sola advenerat, quibus propugnabat: dextra mihi deus et telum, quod missile libro. Apage sis tam cruentos deos, dextram caedibus fessam telumque sanguine robiginosum: utrumque idoneum non est, propter quod adiures, neve per ista iuretur, cum sit summi deorum hic honor proprius. Nam et ius iurandum Iovis iurandum dicitur, ut ait Ennius. Quid igitur censes? Iurabo per Iovem lapidem Romano vetustissimo ritu? Atque si Platonis vera sententia est, numquam se deum se deum cum homine communicare, facilius me audierit lapis quam Iuppiter.
VI. Non usque adeo responderit enim Plato pro sententia sua mea voce non usque adeo, inquit, seiunctos et alienatos a nobis deos praedico, ut ne vota quidem nostra ad illos arbitrer pervenire. Neque enim illos a cura rerum humanarum, sed contrectatione sola removi. Ceterum sunt quaedam divinae mediae potestates inter summum aethera et infimas terras in isto intersitae aeris spatio, per quas et desideria nostra et merita ad eos commeant. Hos Graeci nomine daemonas nuncupant, inter terricolas caelicolasque vectores hinc petitiones inde suppetias ceu quidam utri[u]sque interpretes et salutigeri. Per hos eosdem, ut Plato in Symposio autumat, cuncta denuntiata et magorum varia miracula omnesque praesagiorum species reguntur. Eorum quippe de numero praediti curant singuli [eorum], proinde ut est cuique tributa provincia, vel somniis conformandis vel extis fissiculandis vel praepetibus gubernandis vel ostinibus erudiendis vel vatibus inspirandis vel fulminibus iaculandis vel nubibus coruscandis ceterisque adeo, per quae futura dinoscimus. Quae cuncta caelestium voluntate et numine et auctoritate, sed daemonum obsequio et opera et ministerio fieri arbitrandum est.
VII. Horum enim munus atque opera atque cura est, ut Hannibali somnia
orbitatem oculi commin[ar]entur, flaminio extispicia periculum cladis
praedicant, Attio Navio auguria miraculum cotis addicant; item ut nonnullis
regni futuri signa praecurrant, ut Tarquinius Priscus aquila obumbretur ad
apice, Servius Tullius flamma conluminetur a capite; postremo cuncta hariolorum
praesagia, Tuscorum piacula, fulguratorum bidentalia, carmina Sibyllarum. Quae
omnia, ut dixi, mediae quaepiam potestates inter homines ac deos obeunt. Neque
enim pro maiestate deum caelestium fuerit, ut eorum quisquam vel Hannibali
somnium fingat vel Flaminio hostiam conruget vel Attio Navio VIII. Nam cum quattuor sint elementa notissima, veluti quadrifariam
natura magnis partibus disterminata, sintque propria animalia terrarum, aquarum,
flammarum, Siquidem Aristoteles auctor est in Fornacibus flagrantibus quaedam
(propria) animalia, pennulis apta volitare totumque aevum suum in igne
deversari, cum eo exoriri cumque eo extingui, praeterea cum totiuga sidera, ut
iam prius dictum est, sursum in aethere, id est in ipso liquidissimo ignis
ardore, conpareant, cum hoc solum quartum elementum aeris, quod tanto spatio
intersitum est, cassum ab omnibus, desertum a cultoribus suis natura pateretur,
quin in eo quoque aeria animalia gignerentur, ut in igni flammida, in unda
fluxa, in terra glebulenta? Nam quidem qui aves aeri attribuet, falsum
sententiae meritissimo dixeris, quippe (quae aves) nulla earum ultra Olympi
verticem sublimatur. Qui cum excellentissimus omnium perhibeatur, tamen
altitudinem perpendiculo si metiare, ut geometrae autumant, decem stadia
altitudo fastigii non aequiperat, cum sit aeris agmen inmensum usque ad citiman
lunae helicem, quae porro aetheris sursum versus exordium est. Quid igitur tanta
vis aeris, quae ab humillimis lunae anfractibus usque ad summum Olympi verticem
interiacet? Quid tandem? Vacabitne animalibus suis atque erit ista naturae pars
mortua ac debilis? Immo enim si sedulo advertas, ipsae quoque aves (per)
terrestre animal, non aerium rectius perhibeantur. Enim semper illis victus
ommis in terra, ibidem pabulum, ibidem cubile, tantum quod aera proximum terrae
volitando transuerberant. Ceterum cum illis fessa sunt remigia pinnarum, terra
ceu portus est.
IX. Quod si manifestum flagitat ratio debere propria animalia etiam in
aere intellegi, superest ut, quae tandem et cuiusmodi ea sint, disseramus.
Igitur terrena nequaquam devergant enim pondere sed nec flammida, ne sursum
versus calore rapiantur. Temperanda est ergo nobis pro loci medietate media
natura, ut ex regionis ingenio si etiam cultoribus eius ingenium. Cedo igitur
mente formemus et gignamus animo id genus corporum texta, quae neque tam bruta
quam terrea neque tam levia quam aetheria, sed quodam modo utrimque seiugata vel
enim utrimque commixta sint, sive amolita seu modificata utrisque rei
participatione: sed facilius ex utroque quam ex neutro intellegentur. Habeant
igitur haec daemonum corpora et modicum ponderis, ne ad superna inscendant, et
aliquid levitatis, ne ad inferna praecipitentur.
X. Quod ne vobis videar poetico ritu incredibilia confingere, dabo
primum exemplum huius libratae medietatis: neque enim procul ab hac corporis
subtilitate nubes concretas videmus; quae si usque adeo leves forent ut ea quae
omnino carent pondere, numquam infra iuga, ut saepenumero animadvertimus,
gravatae caput editi montis ceu quibusdam curvis torquibus coronarent. Porro si
suapte natura spissae tam graves forent ut nulla illas vegetioris levitatis
admixtio subleverat, profecto non secus quam plumbi robus et lapis suopte nisu
caducae terris inliderentur. Nunc enimvero pendulae et mobiles huc atque illuc
vice navium in aeris pelago ventis gubernantur, paululum inmutantes proximitate
et longinquitate. Quippe si aliquo umore fecundae sunt, veluti ad fetum edendum
deorsus degrassantur. Atque ideo umectiores humilius meant aliquo[nis] agmine,
tractu segniore(s), sudis vero sublimior cursus est, cum lanarum velleribus
similes aguntur, cano agmine, volatu pernicione. Nonne audis, quid super tonitru
Lucretius facundissime disserat? principio tonitru quatiuntur caerula caeli
propterea quia concurrunt sublime volantes aetheriae nubes contra pugnantibus
ventis.
XI. Quod si nubes sublime volitant, quibus omnis et exortus est
terrenus et retro defluxus in terras, quid tandem censes daemonum corpora, quae
sunt concretio multo tanta subtilior? Non enim ex hac faeculenta nubecula et
umida caligine conglobata, sicuti nubium genus est, sed ex illo purissimo aeris
liquido et sereno elemento coalita eoque nemini hominum temere visibilia, nisi
divinitus speciem sui offerant, quod nulla in illis terrena soliditas locum
luminis occuparit, quae nostris oculis possit obsistere, qua soliditate
necessario offensa acies inmoretur, sed fila corporum possident rara et
splendida et tenuia usque adeo ut radios omnis nostri tuoris et raritate
transmittant et splendore reverberent et subtilitate frustrentur. Hinc est illa
Homerica Minerva, quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli intervenit.
Versum Graecum, si paulisper opperiamini, Latine enuntiabo, atque adeo hic sit
inpraesentiarum: Minerva igitur, ut dixi, Achilli moderando iussu Iunonis
advenit: soli perspicua est, aliorum nemo tuetur. Hinc et illa Vergiliana
Iuturna, quae mediis milibus auxiliabunda fratri conversatur miscetque viris
neque cernitur ulli, prorsus quod Plautinus miles super clipeo suo gloriatur,
praestringens oculorum aciem hostibus.
XII. Ac ne ceteros longius persequar, ex hoc ferme daemonum numero
poetae solent haudquaquam procul a veritate osores et amatores quorundam hominum
deos fingere: hos prosperare et evehere, illos contra adversari et adfligere;
igitur et misereri et indignari et angi et laetari omnemque humani animi faciem
pati, simili motu cordis et salo mentis ad omnes cogitationum aestus fluctuare,
quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate,
exulant. Cuncti enim caelites semper eodem statu mentis aeterna aequabilitate
potiuntur, qui numquam illis nec ad dolorem versus nec ad voluptatem finibus
suis pellitur nec quoquam a sua perpetua secta ad quempiam subitum habitum
demovetur nec alterius vi nam nihil est deo potentius neque suapte natura nam
nihil est deo perfectius. Porro autem qui potest videri perfectus fuisse, qui a
priore statu ad alium rectiorem statum migrat, cum praesertim nemo sponte
capessat nova, nisi quem paenituit priorum? Non potest enim subsequi illa mutata
ratio sine praecedentium infirmatione. Quapropter debet deus nullam perpeti vel
odii vel amoris temporalem perfunctionem et idcirco nec indignatione nec
misericordia contingi, nullo angore contrahi, nulla alacritate gestire, sed ab
omnibus animi passionibus liber nec dolere umquam nec aliquando laetari nec
aliquid repentinum velle vel nolle.
XIII. Sed et haec cuncta et id genus cetera daemonum mediocritati rite
congruunt. Sunt enim inter nos ac deos ut loco regionis ita ingenio mentis
intersiti, habentes communem cum superis inmortalitatem, cum inferis passionem.
Nam proinde ut nos pati possunt omnia animorum placamenta vel incitamenta, ut et
ira incitentur et misericordia flectantur et donis invitentur et precibus
leniantur et contumeliis exasperentur et honoribus mulceantur aliisque omnibus
ad similem nobis modum varient. Quippe, ut fine conprehendam, daemones sunt
genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aeria, tempore
aeterna. Ex his quinque, quae commemoravi, tria a principio eadem quae nobis
sunt, quartum proprium, postremum commune cum diis inmortalibus habent, sed
differunt ab his passione. Quae propterea passiva non absurde, ut arbitror,
nominavi, quod sunt iisdem, quibus nos, turbationibus mentis obnoxii.
XIV. Vnde etiam religionum diversis observationibus et sacrorum variis
suppliciis fides inpertienda est, esse nonnullos ex hoc divorum numero, qui
nocturnis vel diurnis, promptis vel occultis, laetioribus vel tristioribus
hostiis vel caerimoniis vel ritibus gaudeant, uti Aegyptia numina ferme
plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara autem strepitu cymbalistarum et
tympanistarum et choraularum. Itidem pro regionibus et cetera in sacris
differunt longe varietate: pomparum agmina, mysteriorum silentia, sacerdotum
officia, sacrificantium obsequia; item deorum effigiae et exuviae, templorum
religiones et regiones, hostiarum cruores et colores. Quae omnia pro cuisque
more loci sollemnia et rata sunt, ut plerumque somniis et vaticinationibus et
oraculis conperimus saepenumero indignata numina, si quid in sacris socordia vel
superbia neglegatur. Cuius generis mihi exempla adfatim suppetunt, sed adeo
celebrata et frequentata sunt ut nemo ea commemorare adortus sit, quin multo
plura omiserit quam recensuerit. Idcirco supersedebo inpraesentiarum in his
rebus orationem occupare, quae si non apud omnis certam fidem, at certe penes
cunctos notitiam promiscuam possident. Id potius praestiterit Latine dissertare,
varias species daemonum philosophis perhiberi, quo liquidius et plenius de
praesagio Socratis deque eius amico numine cognoscatis. XV Nam quodam
significatu et animus humanus etiam nunc in corpore situs daemon nuncupatur:
...dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira
cupido? Igitur et bona cupido animi bonus deus est. Vnde nonnulli arbitrantur,
ut iam prius dictum est, eudaemonas dici beatos, quorum daemon bonus id est
animus virtute perfectus est. Eum nostra lingua, ut ego interpretor, haud sciam
an bono, certe quidem meo periculo poteris Genium vocare, quod is deus, qui est
animus sui cuique, quamquam sit inmortalis, tamen quodam modo cum homine
gignitur, ut eae preces, quibus Genium et genua precantur, coniunctionem nostram
nexumque videantur mihi obtestari, corpus atque animum duobus nominibus
conprehendentes, quorum communio et copulatio sumus. Est et secundo significatus
species daemonum animus humanus emeritis stipendiis vitae corpore suo abiurans.
Hunc vetere Latina lingua reperio Lemurem dictitatum. Ex hisce ergo Lemuribus
qui posterorum suorum curam sortitus placato et quieto numine domum possidet,
Lar dicitur familiaris; qui vero ob adversa vitae merita nullis (bonis) sedibus
incerta vagatione ceu quodam exilio punitur, inane terriculamentum bonis
hominibus, ceterum malis noxium, id genus plerique Larvas perhibent. Cum vero
incertum est, quae cuique eorum sortitio evenerit, utrum Lar sit an Larva,
nomine Manem deum nuncupant: scilicet et honoris gratia dei vocabulum additum
est; quippe tantum eos deos appellant, qui ex eodem numero iuste ac prudenter
curriculo vitae gubernato pro numine postea ab hominibus praediti fanis et
caerimoniis vulgo advertuntur, ut in Boeotia Amphiaraus, in Africa Mopsus, in
Aegypto Osiris, alius alibi gentium, Aesculapius ubique.
XVI. Verum haec omnis distributio eorum daemonum fuit, qui quondam in
corpore humano fuere. Sunt autem non posteriore numero, praestantiore longe
dignitate, superius aliud, augustius genus daemonum, qui semper a corporis
conpedibus et nexibus liberi certis potestatibus curant. Quorum e numero Somnus
atque Amor diversam inter se vim possident, Amor vigilandi, Somnus soporandi. Ex
hac igitur sublimiore daemonum copia Plato autumat (singulis) hominibus in vita
agenda testes et custodes singulis additos, qui nemini conspicui semper adsint
arbitri omnium non modo actorum verum etiam cogitatorum. At ubi vita edita
remeandum est, eundem illum, qui nobis praeditus fuit, raptare ilico et trahere
veluti custodiam suam ad iudicium atque illic in causa dicunda adsistere, si qua
commentiatur, redarguere, si qua vera dicat, adseverare, prorsus illius
testimonio ferri sententiam. Proinde vos omnes, qui hanc Platonis divinam
sententiam me interprete auscultatis, ita animos vestros ad quaecumque agenda
vel meditanda formate, ut sciatis nihil homini prae istis custodibus nec intra
animum nec foris esse secreti, quin omnia curiose ille participet; omnia
visitet, omnia intellegat, in ipsis penitissimis mentibus vice conscientiae
deversetur. Hic, quem dico, privus custos, singularis praefectus, domesticus
speculator, proprius curator, intimus cognitor, adsiduus observator, individuus
arbiter, inseparabilis testis, malorum inprobator, bonorum probator, si rite
animadvertatur, sedulo cognoscatur, religiose colatur, ita ut a Socrate iustitia
et innocentia cultus est, in rebus incertis prospector, dubiis praemonitor,
periculosis tutator, egenis opitulator, qui tibi queat tum insomniis, tum
signis, tum etiam fortasse coram, cum usus postulat, mala averruncare, bona
prosperare, humilia sublimare, nutantia fulcire, obscura clarare, secunda
regere, adversa corrigere.
XVII. Igitur mirum, si Socrates, vir adprime perfectus et Apollinis
quoque testimonio sapiens, hunc deum suum cognovit et coluit, ac propterea eius
custos prope dicam Lar contubernio familiaris cuncta et arcenda arcuit et
praecavenda praecavit et praemonenda praemonuit, sicubi tamen interfectis
sapientiae officiis non consilio sed praesagio indigebat, ut ubi dubitatione
clauderet, ibi divinatione consisteret? Multa sunt enim, multa de quibus etiam
sapientes viri ad hariolos et oracula cursitent. An non apud Homerum, ut quodam
ingenti speculo, clarius cernis haec duo distributa, seorsus divinationis,
seorsus sapientiae officia? Nam cum duo columina totius exercitus dissident,
Agamemnon regno pollens et Achilles bello potens, desideraturque vir facundia
laudatus et peritia memoratus, qui Atridae superbiam sedet, Pelidae ferociam
conpescat atque eos auctoritate advertat, exemplis moneat, oratione permulceat,
quis igitur tali in tempore me ad dicendum exhor XVIII. Itidem cum rebus crepis et adflictis speculatores deligendi
sunt, qui nocte intempesta castra hostium penetrent, nonne Vlixes cum Diomede
deliguntur veluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius?
Enimvero cum ab Aulide desidibus et obsessis ac taedio abnuentibus difficultas
belli et facultas itineris et tranquillitas maris et clementia ventorum per
fibrarum notas et alitum vias et serpentium escas exploranda est, tacent nemque
mutuo duo illa sapientiae Graiae summa cacumina, Ithacensis et Pylius. Calchas
autem longe praestabilis hariolari simul alites et altaria et arborem
contemplatus est, actutum sua divinatione et tempestates flexit et classem
deduxit et decennium praedixit; non secus et in Troiano exercitu cum divinatione
res indigent, tacet ille sapiens senatus nec audet aliquid pronuntiare vel
Hicetaon vel Lampo vel Clytius, sed omnes silentio auscultant aut ingrata
auguria Heleni aut incredita vaticinia Cassandrae. Ad eundem modum Socrates
quoque, sicubi locorum aliena sapientiae officiis consultatio ingruerat, ibi vi
daemonis praesagiri egebat. Verum eius monitis sedulo oboediebat eoque erat deo
suo longe acceptior.
XIX. Quod autem incepta Socratis quaepiam daemon ille ferme prohibitum
ibat, numquam adhortatum, quodam modo ratio praedicta est. Enim Socrates, utpote
vir adprime perfectus, ex sese ad omnia congruentia sibi officia promptus, nullo
adhortatore umquam indigebat, at vero prohibitore nonnumquam, si quibus forte
conatibus eius periculum suberat, ut monitus praecaveret, omitteret coepta
inpraesentiarum, quae tutius vel postea capesseret vel alia via adoriretur. In
huiuscemodi rebus (dixit) vocem quampiam divinitus exortam dicebat audire ita
enim apud Platonem, ne quisquam arbitretur omina eum vulgo loquentium
captitasse. Quippe etiam semotis arbitris uno cum Phaedro extra pomerium sub
quodam arboris opaco umbraculo signum illud adnuntium sensit, ne prius
transcendet Ilissi amnis modicum fluentum, quam increpitu(m) indignatum Amorem
recinendo placasset. Cum praeterea, si omina observitaret, aliquando eorum
nonnulla etiam hortamenta haberet, ut videmus plerisque usu evenire, qui nimia
ominum superstitione non suopte corde sed alterius verbo reguntur ac per
angiporta reptantes consilia ex alienis vocibus conligunt et, ut ita dixerim,
non animo sed auribus cogitant.
XX. Verum enimvero, ut ista sunt, certe quidem ominum harioli vocem
audiunt saepenumero auribus suis usurpatam, de qua nihil cunctentur (de qua
sciunt) ex ore humano profectam. At enim Socrates non vocem sibi sed "vocem
quampiam" dixit oblatam, quo additamento profecto intellegas non usitatam vocem
nec humanam significari. Quae si foret, frustra "quaepiam", quin potius aut
"vox" aut certe "cuiuspiam vox" diceretur, ut ait illa Terentiana meretrix:
audire vocem visa sum modo militis. Quid vero vocem quampiam dicat audisse, aut
nescit unde ea exorta sit, aut in ipsa aliquid addubitat, aut eam quiddam
insolitum et arcanum demonstrat habuisse, ita ut Socrates eam, quam sibi (ac)
divinitus editam tempestive accidere dicebat. Quod equidem arbitror non modo
auribus eum verum etiam oculis signa daemonis sui usurpasse. Nam frequentius non
(prae)vocem sed signum divinum sibi oblatum prae se ferebat. Id signum potest et
ipsius daemonis species fuisse, quam solus Socrates cerneret, ita ut Homericus
Achilles Minervam. Credo plerosque vestrum hoc, quod commodum dixi, cunctantius
credere et inpendio mirari formam daemonis Socrati visitatam. At enim (secundum)
Pythagoricos contra mirari oppido solitos, si quis se negaret umquam vidisse
daemonem, satis, ut reor, idoneus auctor est Aristoteles. Quod si cuivis potest
evenire facultas contemplandi divinam effigiem, cur non adprime potuerit Socrati
optingere, quem cuivis amplissimo numini sapientiae dignitas coaequarat? Nihil
est enim deo similius et gratius quam vir animo perfecte bonus, qui hominibus
ceteris antecellit, quam ipse a diis immortalibus distat.
XXI. Quia potius non quoque Socratis exemplo et commemoratione
erigimur ac nos secundo studio philosophiae [pari similitudini numinum caventes
permittimus? De quo quidem nescio qua ratione detrahimur. Et nihil aeque miror
quam, cum omnes et cupiant optime vivere et sciant non alia re quam animo vivi
nec fieri posse quin, ut optime vivas, animus colendus sit, tamen animum suum
non colant. At si quis velit acriter cernere, oculi curandi sunt, quibus
cernitur; si velis perniciter currere, pedes curandi sunt, quibus curritur;
itidem si pugillare valde velis, brachia vegetanda sunt, quibus pugillatur.
Similiter in omnibus ceteris membris sua cuique cura pro studio est. Quod cum
omnes facile perspiciant, nequeo satis mecum reputare et proinde, ut res est,
admirari cur non etiam animum suum ratione excolant. Quae quidem ratio vivendi
omnibus aeque necessaria est, non ratio pingendi nec ratio psallendi, quas
quivis bonus vir sine ulla animi vituperatione, sine turpitudine, sine rubore
contempserit. Nescio ut Ismenias tibiis canere, sed non pudet me tibicinem non
esse; nescio ut Apelles coloribus pingere, sed non pudet me non esse significem;
itidem in ceteris artibus, ne omnis persequar, licet tibi nescire nec pudeat.
XXII. Enimvero dic, sodes: "nescio bene vivere, ut Socrates, ut Plato,
ut Pythagoras vixerunt, nec pudet me nescire bene vivere"; numquam hoc dicere
audebis. Sed cumprimis mirandum est, quod ea, quae minime videri volunt nescire,
discere tamen neglegunt et eiusdem artis disciplinam simul et ignorantiam
detrectant. Igitur cotidiana eorum aera dispungas: invenias in rationibus multa
prodige profusa et in semet nihil, in sui dico daemonis cultum, qui cultus non
aliud quam philosophiae sacramentum est. Plane quidem villas opipare exstruunt
et domos ditissime exornant et familias numerosissime conparant. Sed in istis
omnibus tanta adfluentia rerum nihil est praeterquam ipse dominus pudendum; nec
iniuria: cumulata enim habent, quae sedulo percolunt, ipsi autem horridi,
indocti incultique circumeunt. Igitur illa spectes, in quae patrimonia sua
profuderunt: amoenissima et exstructissima et ornatissima deprehendas, villas
aemulas urbium conditas, domus vice templorum exornatas, familias numerosissimas
et calamistratas, opiparam supellectilem, omnia adfluentia, omnia opulentia,
omnia ornata praeter ipsum dominum, qui solus Tantali vice in suis divitiis
inops, egens, pauper non quidem fluentum illud fugitivum captat et fallacis
undae sitit, sed verae beatitudinis, id est secundae vitae et prudentiae
fortunatissimae, esurit et sitit. Quippe non intellegit aeque divites spectari
debere ut equos mercamur.
XXIII. Neque enim in emendis equis phaleras consideramus et baltei
polimina inspicimus et ornatissimae cervicis divitias contemplamur, si ex auro
et argento et gemmis monilia variegata dependent, si plena artis ornamenta
capiti et collo circumiacent, si frena caelata, si ephippia fucata, si cingula
aurata sunt. Sed istis omnibus exuviis amolitis equum ipsum nudum et solum
corpus eius et animum contemplamur, ut sit et ad speciem honestus et ad cursuram
vegetus et ad vecturam validus: iam primum in corpore si sit argutum caput,
brevis alvus obesaque terga luxuriatque toris animosum pectus honesti; praeterea
si duplex agitur per lumbos spina: volo enim non modo perniciter verum etiam
molliter pervehat. Similiter igitur et in hominibus contemplandis noli illa
aliena aestimare, sed ipsum hominem penitus considera, ipsum ut meum Socratem
pauperem specta. Aliena autem voco, quae parentes pepererunt et quae fortuna
largita est. Quorum nihil laudibus Socratis mei admisceo, nullam generositatem,
nullam prosapiam, nullos longos natales, nullas invidiosas divitias. Haec enim
cuncta, ut dico, aliena sunt. Sat Parthaonio gloriae est, qui talis fuit, ut
eius nepotem non puderet. Igitur omnia similiter aliena numeres licebit;
"generosus est": parentes laudas. "Dives est": non credo fortunae. Nec magis
ista adnumero: "validus est": aegritudine fatigabitur. "Pernix est": stabit in
senectute. "Formosus est": exspecta paulisper et non erit. "At enim bonis
artibus doctus et adprime est eruditus et, quantum licet homini, sapiens et boni
consultus": tandem aliquando ipsum virum laudas. Hoc enim nec a patre
hereditarium est nec a casu pendulum nec a suffragio anniculum nec a corpore
caducum nec ab aetate mutabile. Haec omnia meus Socrates habuit et ideo cetera
habere contempsit.
XXIV. Quin igitur et tu ad studium sapientiae accingeris vel properas
saltem, ut nihil alienum in laudibus tuis audias, sed ut, qui te volet
nobilitare, aeque laudet, ut Accius Vlixen laudavit in Philocteta suo, in eius
tragoediae principio: inclite, parva prodite patria, nomine celebri claroque
potens pectore, Achivis classibus auctor, gravis Dardaniis gentibus ultor,
Laertiade? Novissime patrem memorat. Ceterum omnes laudes eius viri audisti:
nihil inde nec Laertes sibi nec Anticlia nec Arcisius vindicat: [nec] tota, ut
vides, laudis huius propria Vlixi possessio est. Nec aliud te in eodem Vlixe
Homerus docet, qui semper ei comitem voluit esse prudentiam, quam poetico ritu
Minervam nuncupavit. Igitur hac eadem comite omnia horrenda subiit, omnia
adversa superavit. Quippe ea adiutrice Cyclopis specus introiit, sed egressus
est; Solis boves vidit, sed abstinuit; ad inferos demeavit et ascendit; eadem
sapientia comite Scyllam praeternavigavit nec ereptus est; Charybdi consaeptus
est nec retentus est; Circae poculum bibit nec mutatus est; ad Lotophagos
accessit nec remansit; Sirenas audiit nec accessit.
Apuleius
The Latin Library
The Classics
Page